previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


33. ad Amorem deum

Nulla, puer, sunt tela tibi, non flexilis arcus,
Deque tuo nullus vulnere sanguis abit;
Pax colitur, coliturque torus castique penates
Et genus et soboles, munus id omne tuum.
5Tu vincis animos hominum, tu pectora iungis,
Iungis et hinc iuvenes, iungis et inde senes;
Non puerile tibi ingenium aut variabile numen,
Nec volucres alae, nec levis aura placet;
Sed constans, sed serta fides concorsque voluntas,
10Scriptaque sub certa foedera lege probas,
Nec mens caeca tibi est, caeco seu spicula iactu
Moliris, caecum seu meditaris opus.
Omnia certa vides, sunt omnia nota videnti,
Nil tibi cum tenebris, nil tibi cum latebris;
15Solus Amor videt in tenebris, in luce vagatur,
Solus et ignotas novit inire vias,
Solus, ubi est iter in bivio, discernit utrunque;
Nulla illi ignota est semita, nulla via.
Perstat, et infixis alte radicibus haerens
20Crescit, et ipse suas sedulus auget opes,
Nec volucres pennas pernicibus explicat alis,
Sed manet, et stabili perstat ubique pede.
Non igitur puer est Amor incinctusve pharetra,
Nec pennas nudus caecave tela quatit;
25Sed deus est, qui corda hominum, qui pectora mulcet,
Et mulcet gratis illaque et illa modis
Quique puellarum mentes regit et regit artem,
Et thalami sanctas sancit amicitias.
Nam quodcunque in amore malum, quodcunque molestum
30De vitiis hominum semina certa trahit;
Hinc iuvenes, illinc peccant et utrinque puellae,
Ut contra nequeat sistere solus Amor;
Hinc puer, hinc arcu facibusque armatus et igni,
Et caeca spargit spicula caeca manu.
35Blande puer, deus ipse, deus facilisque potensque,
Salve, Amor, et generis conciliator, have.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: