previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


36. de Venere lavante se in Eridano et quiescente

Laverat Eridani liquidis Venus aurea lymphis,
Et fessam choreis presserat alta quies,
Mulcebant myrti dominam flagrante sub aestu,
Invitat somnos murmur et aura levis.
5Aura levis suras furtim nudabat; at illi
In somnis visus pulcher Adonis erat,
Illius in roseis figebat rapta labellis
Oscula, et in tenero bella gerit gremio.
Hos inter lusus somno dilapsa figura est:
10Ah miseram in lacrimis linquis, Adoni, deam.
Ipsa querebatur; questum sopor aeger acerbat:
"Quo fugis? Heu quid me, clamat, Adoni, fugis?"
Ad gemitum coeunt nymphae, miserantur amantem,
Et formam et lacrimas adiuvat ipse sopor.
15Illius in placido ridebat gratia vultu,
Fulgebat niveo pectore rarus honos,
Stillatim ex oculis manabat gutta, genasque
Signabat tepido flumine gemma fugax.
Hic, ut erat Veneri propior, Bundenis ocellis
20Admovitque onycem, siccat et ora manu,
Colligit et sparsas candenti in pectore guttas;
Sed mirata prius pectora subriguit.
Exuviis his laeta abiit. Venus excita somno,
Inter olorinos conspicienda choros;
25Plauserunt dominae volucres, plausere salicta,
Summisit canas alnus opaca comas.
Ipsa vehebatur cygnis, comitantur euntem
Naides, et nitidos picta Napaea sinus;
Qua volitat dea, funduntur violaeque rosaeque,
30Ridet humus, vario vernat odore nemus,
Ambrosiae stillant rivi, chariteia turba
Fundit opes Hyblae, fundit, Hymete, tuas.
At laetae volucres concentibus aera mulcent,
Mulcet amor volucres, mulcet amor pecudes,
35Miscet amor fluviosque simul nymphasque lacustres,
Flumina amant, et amat rustica turba Dryas,
Arridet coelum Veneri, blanditur et aura,
Ac resides silvas ipse susurrus agit.
At dolet Eridanus, Martis memor: "Heu pater, inquit,
40Armorum, quid te thessalis ora tenet?
Strymona quid Pindumque colis? Ne, bellice, cessa;
In Veneris teneros, fesse, recurre sinus;
Tota tua est, tibi se compsit dea; te meus amnis
Exspectat, tibi nunc regia nostra vacat."
45Illa, sequens Minci ripas, divertit ad antrum,
Unde suas versat lubricus amnis aquas.
Hic centum niveae ducebant fila sorores,
Oceano nentes candida texta patri:
Accepere deam famulae, pater ipse seniles
50Praetendit gressus, tectaque in ampla vocat;
Hic citharae cantusque et pocula lenis iacchi,
In luxum et thiasos tota parata domus.
Nais at interea Bundenis laeta per hortos
Errat, et in dextra candidus ardet onyx;
55Hunc videt, hunc spectat gelida lasciva sub umbra,
Et sibi de lacrimis facta superba placet.
Ecce per adversas anguis se sustulit haerbas,
Sibilus, atque oculis tetra venena iacit.
Corruit exanimis nymphe, mens deserit artus,
60Fusus onyx, lacrimis huda madescit humus.
"Da veniam, Venus alma," rogat; Venus alma rogantem
Audit, et optatam fert dea mitis opem;
Quaque liquor maduit, frondescit amaracus illic,
Et grato viridem flore colorat humum,
65Quaque et onyx, illo candescunt lilia prato,
Aemula candori lilia, Cypri, tuo.
Sparge suum florem Veneri, formosa puella,
Nec sua non Veneri lilia funde, puer.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: