previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


40. ad Carbonem

Fictilibus si coena placet tibi, candide Carbo,
Coena parata tibi est, ruraque nostra patent,
Et penus, et virides horti, genialis et umbra;
Quasque suas pandit citria silva comas,
5Vina mihi deprompta et lecta et grata bibenti,
Aurea sive probes, seu mage nigra placent,
Lenis aquae simplexque latex et fertilis urna,
Certet ut inde merum, pugnet ut inde latex,
Vernarum mihi fida manus tibi nota ministret,
10Marmaricosque agitet barbara turba choros.
Fictilibus tibi mensa abacusque nitescet acernus,
Nullus in extersa non erit aede lepos,
In primis frons laeta et grati ad pocula lusus,
Et culti et nulla rusticitate sales.
15Principio gravidis ponentur lecta canistris
Quae tulit autunnus, quae meus hortus alit:
Roscida erunt, matura et erunt et sole recocta,
Quaeque sua carpsit Antiniana manu.
Hinc ponetur avis, fallacis praeda coloni,
20Primaque cui nomen ficus amata dedit;
Pingui iure natet salsaque immista suilla,
Condiat et tritum lauta patella piper.
De lanio nihil hic, nihil e caupone morare;
Rura dabunt quicquid nostra culina coquit.
25Altilis inde capus, raptique a matre columbi
Anser et implumis, et bene pastus anas,
Post tener et lactens et primis cornibus hedus,
Quem corno et ceraso farserit apta manus.
Forsitan accedet callosum tergus et apri,
30Aut celeris catuli devia praeda lepus,
Certus at in verubus fumat iam porcus, obeso
Et turdo et merulis atque palumbe satur.
Cuique suus praesto sopor, aut quem coerula limon
Temperet, aut quem dant punica pressa liquor,
35Seu quem bacca liquat myrti, liquat haerba virentis
Serpilli, aut dulci corna recocta sapa.
Feltrius accedat tecum; te culta Patulcis,
Illum pro foribus Antiniana manet.
Nec desunt vina et lances mensamque secundam
40Qui curent, missas nec sine lege dapes;
Nec tibi post epulas deerit praeceptor amorum,
Ingenio periit qui miser ipse suo,
Nec formosa suis quem Cynthie cepit ocellis
Contactum nullis ante cupidinibus,
45Delia nec lasciva neget tibi carmen et ille
Qui cupit in gelidis montibus esse lapis;
Basia vel tibi mille dabit, dabit altera mille
Lesbia, quique senes nullius assis habet.
Tu modo linque forum, linque et vadimonia, Carbo,
50Tantisper, tibi dum rustica coena datur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: