previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


41. ad fortem Teramanum consolatoria

Sic quereris, Teramane, dolor sic pectora vexat,
Audiat ut questus daunias ora tuos;
Sic miser erepto sensim tabescis amico,
Nulla sit ut lacrimis meta futura tuis.
5Pirithoum Theseus, Patroclum flevit Achilles,
Sed finem lacrimis fecit uterque suis;
Et mortem Evander nato licet optet adempto,
Insiliit moestos non tamen ipse rogos;
Nec minus in patriam, nato moriente, superstes
10Et caram voluit Nestor adire Pylon;
Daunus et, extincto crudeli funere Turno,
Solatur nati fata cruenta pater.
Nil adeo durum est, quod non sua molliat aetas,
Et quem mens nequiit, tempora certa levant.
15Adde quod haud lacrimis dignus, sed laudibus ille est,
Pro patria voluit quisquis obire sua:
Illum, venturis retinentem nomina seclis,
Tollet ab obscura fama perennis humo.
Hac duce tarpeiam Decius se vovit ob arcem,
20Coclitis et virtus hac duce nota fuit;
Hinc duo Scipiadae repetito et vulnere fortis
Portius, hinc animae, prodige Paule, tuae.
Mars pater, et defensa Iovis Capitolia magni,
Et servata suis Vesta verenda focis
25Illis elisias sedes tribuere piorum
Certa loca; hic patriae est iura tuentis honor.
Hic honor, haec loca certa tuo concessa Camillo,
Pro patria elisium cui datur omne nemus;
Hic inter Marsosque suos, priscumque Sabellum,
30Romanosque patres, Argolicosque duces,
Ostentans decus eximium, sua vulnera, plausu
Excipitur; plausum reddit et omnis ager,
Laeta canunt heroes, et alta silentia rumpunt,
Fama coronatis celsa vagatur equis.
35Quare, age, nec gratas iuveni depone querelas,
Et lacrimis parcas hunc honerare tuis.
Ille deo fruitur, fatis melioribus usus,
Felix, quem patria fas sit in urbe coli:
Quemque coles, Teramane, memor patriaeque tuique,
40Heroem et culta concine culta lyra.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: