previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad Stellam

Non Alpes mihi te, aut vasti maris aequor, et ipsae
Eripiant Syrtes, nam mihi semper ades.
Mecum de summa specularis litora puppe,
Et mecum longas isque redisque vias,
5Mecum compositis haeres moritura lacertis,
Si pontus, si quid saeva minatur hiems,
Mecum quoque loco, quicquid fortuna pararit,
Quicquid ago, mecum es, nec nisi semper ades;
Tu curis solamen ades requiesque labori,
10Et quia semper ades, nil nisi dulce mihi est.
Quod, siquando absis, et te iam, Stella, requiro,
Sive dies, seu nox, sponte videnda venis.
Nam, cum sol primos effert pulcherrimus ortus,
Aurorae in gremio tu mihi mane nites;
15Illic purpureasque genas roseumque labellum,
Delicias video pectora et ipsa meas,
Oraque in ore deae cerno tua: tu mihi rides,
Sentio de risu gaudia mille tuo,
Ipsa mihi dicis: "Iungo mea gaudia tecum;
20Dum loqueris iungo basia nostra tuis."
Inde, ubi per medium rapitur sol aureus orbem,
Aurea te nobis solis imago refert;
Illius in radiis video rutilare capillum,
Et tua phoebeo splendet in igne coma;
25Quacunque aspicio, lux te mihi, tu mihi lucem
Offers, nec sine te luxve diesve mihi est.
Tandem, ubi sidereis nox advenit acta quadrigis
Clarus et occiduo Vesper in orbe nitet,
Ora refert tua nunc mihi candida lucidus Hesper,
30In Veneris specto te recubare sinu;
Hic risum illecebrasque tuas, hic oscula nosco,
Lususque et gratis abdita signa notis,
Inque tuis oculis figo mea lumina, et usque
Admoveo collo brachia lenta tuo.
35Tum nova me, vetus ipsa tamen, subit ante voluptas,
Praeteritique memor mens favet ipsa sibi;
Mox sopor irrepit membris, sopor ultima praebet
Gaudia, teque meo collocat ipse sinu,
Amplectorque, tuis innexus et ipse lacertis:
40Sic nullum sine te tempus et hora mihi est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: