next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. epistola colerica ad Polazzum, | in quem multas depingit laudes

Si poltronus homo solus cattatur in orbe,
Solus poltronus nonne, Polazze, tues?
Si gaioffus homo solus solusque bosardus,
Solus gaioffus nonne, Polazze, tues?
5Si dignus centum forcarum solus habetur,
Dignus forcarum nonne, Polazze, tues?
Es poltronus homo, sguataro poltronior omni:
Plus te vergognae bosque rasonis habet.
Tras sine respectu turba praesente corezzas
10Nec pingit guanzas ulla rubedo tuas;
Appares fortem semper mangiasse fenochium,
Semper et aiorum quinque vel octo capos,
Saepe cativeria tamen hac usaris et arte:
Cum tussis retro, tussis et ante simul,
15Ne quisquam possit schioppum sentire corezzae
Ac odor alterius pareat esse viae.
Sed tussis vocem bombardae vellet habere,
Tanto cum sonitu stricta corezza tonat,
Te nascente dei nasum stopavere, Polazze,
20Iuppiter in colera dixerat: "Oybo, quid est?
Quae latrina sapit? Quae fex ammorbat Olympum?
Cur penetrat nostras tanta carogna domos?"
Dixerunt superi: "Ventrem Natura sboravit
Deque suo putridus stercore factus homo est".
25Crede, Polazze, mihi quod te Natura cagavit
Et qua forbiret pezzia nulla fuit;
Pezzia nulla fuit qua se Natura netaret,
Postquam tam bellus stronzus in orbe nites.
Numquam scivisti quid sit vergogna, gaioffe,
30Coprit brutturas mascara nulla tuas.
Quando tuos meditor mores, incago bagassis,
Vergognam penitus quae butavere viam.
Praeterea numquam nisi de mangiamine pensas:
Cum mangias, satiam nescis habere gulam.
35Scis dare praeceptum galantiter omne coquinae,
Namque lecatoria semper in arte studes.
"In speto - dicis - debet rostirier oca,
Cuius sit speciis plena busecca bonis,
Quae dum rostitur, vel circumcirca rotatur,
40Non cesset lardi dextra butare brodum".
Vidimus et, provae si fas est credere, provo:
Raucaga non umquam pestibus oca perit.
Noscere vin causam? Non Phoebus apena cavallos
Speronando suos explicat, oca bibit.
45Non igitur stupeo tibi si palearia pendent,
Cui numquam trippas vidit Apollo vodas.
Quisquis Olympiacas poterit numerare fasellas,
Vel maris in fundo sabbia quanta latet,
Aut quisquis foias quantas fert silva Bacani,
50Aut quantas muscas Puia boienta parit,
Nempe tuas poterit cunctas numerare bosias:
Mentiris subito, cum tua labra moves.
Miraclum reputo quando parlare quiescis,
Qui neque de tacita nocte tacere potes.
55Tirenum potius biberet formica profundum
Et ferret Zenovae piccola musca ratem,
Quam tua veridicam ferat umquam lingua parolam:
Nil nisi, cum parlas, bocca bosia tua est.
Dens tibi si caderet quoties mendacia profers,
60Iam tua non posset pane ganassa frui.
In solo flatu dicis sex mille bosias,
Post quas sex alias mille spudare paras.
Ast alias in te virtutes dicere nolo.
Iste sub extremo carmine sensus erit:
65Quod velut omne bonum fecit sapientia Patris,
Omne malum - dubitet nemo -, Polazze, facis.
Vale in malam crucem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: