previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4.

Postquam conceptos a pectore triste nefandi
Consilium regis tetros Acheronte furores
Tartareo peperit, regem quibus aetheris alti
Appeteret ferro scelerata et morte necaret.
5Decreto nimis audaci iussuque superbo
Imperat occidi sugentes ubera natos.
Bima solo allidens infra cunabula Bethlem.
Neu lactens ulla uiuus nutrice supersit.
Addit acerba fremens magis ac magis impia iussa
10(Horrendum facinus) genitis orbare Rachelem,
Crudus Tartareum quos deferat ensis ad Orcum.
Quos uoret una dies. Exin se ferrea tollunt
Agmina carnificum et crudelia iussa facessunt.
Desaeuit fusus late sine nomine miles
15Agmen in infantum turbaeque imbelle parentum.
Inuadunt matres, sugentes hubera natos
Diuellunt uitasque uorant mucrone recentes.
Ac ueluti cultis ubi plurima collibus arbos
Vere nouo gemmis et multis floribus albet
20Spemque nouae frugis foetusque ostentat opimos;
Pestifer extemplo rutilo stetit aethere nimbus,
Intonuit coelum, tempestas ingruit atra
Insequiturque cauis e nubibus aereus hymber.
Sternit humum florum coma lactea, decidit omnis
25Foetus et arborei moerent sine germine rami.
Haud secus armorum uis et malus irruit horror;
Decidit omnis honos maternis raptus ab ulnis
Lacteus et terram spargit cruor, impius ensis
Dat stragem, moestae plangunt sua pignora matres.
30Aurea lugubres tollunt super astra querelas
Ploratusque graues et lamentabile carmen.
Vndique natorum conspersae sanguine matres
Discurrunt laniantque genas et uertice passos
Dilacerant crines. Sub acerbo uulnere tellus
35Ingemit, omne super stupet improba uulnera coelum.
Non puer hac ullus, quem bina reuiserat aestas,
Cui fuit una dies, latuit de caede superstes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: