previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. hec est coronica dum destructa fuit | civitas potentina

Inde potentini populi furor obruit omnes,
Qui tulerunt aquile signa verenda sibi.
Urbs est Lucanis girata Potentia lucis,
Fulta patrociniis, sancte Girarde, tuis,
5Montibus et pratis. Gregis armentique feraces,
Et lini late predita cultat agros,
Lonbardis populis austera potensque colonis
Prestat vicinis diviciosa suis.
Auditis cedum furiis, victore minante,
10Insanit populus, turbine turba ruit.
Iram victoris placet hoc placare furore,
Vindictam facere, cedere cede viros.
Nec minus inde suis iacuit post diruta muris,
Sed punita magi impietate sua.
15Gullielmus cadit hic et Grassinella propago,
Cunque sua sequitur multa ruina domo:
Quem terrata vocat cum multis Bartholomaeus
Hic capitur, stringunt vincula stripta viros,
Captivosque omnes ducunt Acherontis in arcem.
20Sed dedit alternas sors variata vices:
Nam comitiva manus Riccardus Sancta Sofia,
Castanee Enricus ac Venusina cohors
Eventu miro venerant Acherontis in hostes,
Captivosque vident inde venire viros.
25Protinus agressi ductores marte, subire
Discrimen faciunt: hic fugit, ille perit.
Cum sociis miles fit liber Bartholomaeus
Instantique neci fata dedere moram:
Tunc perit ille Petrus Sapiencia Basilicate,
30Campi maioris gentis iniqua ferens.
Proditur, et pretio pretiosi fedus amici
Auro fedatur. Fit scelerata fides:
Heu quantum scelus est funesta pecunia! Celum
Supponunt precio fulva metalla suo.

35Annis millenis biscentum septuaginta,
Franco regnante, Romana sede vacante,
Exilii dampnum relevans dictata per annum
Explicuit mesta vates per singula gesta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: