previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. de Natali divae Virginis

Aggredior natale tuum memorare, Deorum
Regina, et summi genitrix veneranda Tonantis,
En tibi parturio carmen, quod Delphica Phoebo
Inventum cecinit strato Pythone iuventus.
5Hoc genere est animus tibi nunc Dea carminis uti,
Verum non tantis mea cymbula sufficit undis,
Ut te rite canam, sed tu succurre canenti,
Affer opem vati Cirrhaei numinis instar,
Mox alius gerat e pulso victricia Turca
10Vexilla et Veneto praestet numerosa Leoni
Regna triumphali redimitus tempora lauro,
Insignemque alius multo sibi comparet aere
Pace togam, resonetque foro, grandique locutus
Ore tonet, fulvam Pactoli et quaerat harenam.
15Mi sat erit si Virgo meis celebrare camenis
Te potero, tuus huc heu Luvisinus anhelat,
Haec mihi praecipua est aliis Dea cura probatis.
Nazarreus fuerat sanctis vir moribus, almo
Praeditus ingenio, Ioachim Galilaea vocabat.
20Multa illi e gravidis exibat victima septis,
Plenaque spumabant niveo mulctralia lacte,
Pinguis abundabat toto vel caseus anno,
Seu cum sol Cancrum peteret, seu lumine Pisces.
Bethlemia huic coniux fuerat, quam nominis Annam
25Concordes dixere patres, foeliciter ambo.
Sic vixere pii perpessi altaria nunquam
Donorum cumulis, et thure carere Sabaeo,
Mendicosque pati non aequa mente ferentes.
Zodiacum Phoebus bisdeno cinxerat orbe
30Signaque vigesies lustraverat omnia lucem
Dans, adimensque suam terris, cum nulla dabatur
Anna tibi, et Ioachi proles vergentibus annis
In senium, et tarda furtim reptante senecta.
Iccirco timuistis agi de limine templi
35Sic steriles, sic tam parci sine munere ventris.
Exiguus stabat Ioachis post tecta sacellus
Frondibus oppositis, et multa vinctus oliva,
Et bene olens mota Panchaei thuris acerra.
Saepe illum Ioachis cum coniuge suetus adire
40Effigiem Divum venerans ad sydera mente
Erecta, saepe hic sanctos cumulabat honores
Donorum pater, et cultum servabat in igne,
Non deerant hic fraga suum sub tempus odoris
Cum violis, aliisque rosis, quas rura ministrant,
45Pomaque non aberant Latii Lucullus in oras
Quae Ponto eduxit, non et quae barbara Persis
Misit in Aegyptum patriis infecta venenis.
Anna igitur Ioachisque sacram stans haesit ad aram
Tristior, et lacrimis vultum madefactus uterque,
50Talis erat soboles Cirrhaea in rupe Promethei.
Ante Themim quondam Pirrha cum coniuge sola
Obruerat campos vasto cum gurgite Nereus,
Et fuerat gelido tellus subiecta profundo.
Hac demum Ioachis solvit pater ora loquela
55Pronus humi, genibus flexis, aramque tenendo,
Coniugis tacito dum pendent vota labello.
O qui sydereum nutu moderaris Olympum
Omnipotens genitor terrae pelagique repertor,
Arcanis totum libras qui legibus orbem
60Arbitrio, iussuque tuo, quae iusta lacessit
Te causa ex merito veniens, ut pignora nostra
Cara neges lecto? Vacuusque hymenaeus obumbret
Connubium mihi? Iam templis pater alme repellar,
Et foribus clausis nusquam delubra patebunt
65Iam sterili, populum nulla qui prole tuorum
Augeam, et oblitus famae melioris inerti
Occumbam vitae. Sed tu rex magne Deorum
(Omnia namque potest tua mira potentia) redde
Foecundum uxoris tumidumque ventrem
70Nec patere ignavo semper torpere veterno,
Et sine prole tuos, si sunt tibi thurea cordi
Dona pater, si casta placent tibi corda piorum
Fac ludat puer in lata mihi parvulus aula,
Qui tenero ut primum diductus ab utere matris
75Exierit brevibus cunis, et pergere primo
Doctus erit gressu, vel treis aetate decembres
Implerit, tua sancta colet delubra sacerdos,
Sertaque thuricremos, ponetque altaribus ignes
Seu mas, sive tuo dabitur mihi femina nutu.
80Haec fatus Ioachis meritum Diis addit honorem
Mox et Hierusalem subito parat ire perenni
Nobile tum divum cultu, sanctique vetusta
Relligione loci, qualem fert fabula Delon,
Et Lyciam insignem Pataraei numine Phoebi.
85Crastina lucebat croceo Pallantias ortu,
Et cum noctivagis fugiebat Cynthia tauris,
Candida et illa dies erat, in qua forte quotannis
Ierusalem semper Ioachis pater ire solebat,
Ut prolem multo superum retineret honore.
90Ergo viae sese accingit, quaeve exigit usus
Omnia vitae parat, comeatum cogit inermis
Nec graditur, lateri nam laevo subligat ensem,
Ducit Amyclaeumque canem, coeuntque frequentes
Undique ei comites e Nazarrenide terra,
95Et moestam uxorem se decedente marito
Solatur molli amplexu cara oscula iungens,
Commendatque lares, et casti foedera lecti.
Saepius occiduo Tartessia littora curru
Contingerant Phaetontis equi, Galileus ad urbem
100Hospes ubi optatam pervenit itinere fessus.
Iccirco haud cunctatus adit conspecta Deorum
Templa pater Ioachis fixis opulentia pyropsis,
Splendidaque argento, centumque altaribus ampla,
Nec sentit fore, cum tandem properantibus annis
105Progenies sua stellantes regina per axes
Augebit numerum Divorum altaribus altis,
Infundit liquidos capiti sibi turba liquores
Vota soluturus, nec non pia dona daturus,
Ignarus Ioachis vicinae accesserat arae,
110Villicus hunc templi tristi cum voce sacerdos
Increpat, et sacra turbatum trudit ab ara,
Addit et immani sic verba minantia facto.
Ecquis te vetitas confidentissime Divum
Iussit adire domos? Quidve hinc peregrine reposcis?
115Cum tibi non liceat sterili contingere sacra
Limina templorum, nec ubi es considere nulla
Qui sobole auxisti populum sine pignore lecti.
Tantane te caecae tenuit fiducia mentis,
Ut neque te leges, nec moverit ipse sacerdos?
120Nunc ego te, praestat sed pellere limine templi
Dixit, et e foribus peregrinum reppulit audax.
At Ioachis magni incusat non prospera coeli
Sydera, et ignifero quodcumque est numen in illo,
Sic aequa quod mente ferant se illudier, udae
125Mox lacrimis maduere genae, singultibus imum
Concussum est pectus, iam in solos ire recessus,
Et vitam traxisse inopem mens imperat aegra.
Ergo abit in sylvas, pastores convenit illic
Ipse suos, sedesque simul desperat avitas
130Saucius ingenti moerentia corda dolore.
Ceu quondam taurus praesepia nota relinquit
Terribili victus certamine, saepe videmus,
Nam geminos acri pugna concurrere tauros
Pro nitida adductos vacca, quam sperat uterque
135Pascentem in prato prope flumina Tiliaventi,
Illi dura cient obliqua praelia fronte
Cornibus adversis, caudaque in terga retorta
Pondere anhelat humus, reboat mugitibus ingens
Maurus, et undicolae trepidant sub gurgite Nimphae,
140At qui terribili devictus Marte recessit
Saltibus excedit notis pudibundus, et agros
Ignotos petit incassum pastore sequente.
Haud aliter Ioachis sylva latet abditus atra,
Et frustra patriam lugens reminiscitur urbem.
145Ante oculos semper sibi templa negata
Illatamque ignominiam, sortemque nephandam.
Illius ad fletum montana cucurrit Oreas,
Tutaque Ityraeo properavit Amadryas arcu.
Corniger Arcadii venit Pan colle Lycaei
150Maenalioque iugo, Faunus Laurentibus arvis,
Daphnaea procera ligans sua cornua lauru.
Cuncta videns opifex rerum de culmine summi
Aetheris extemplo Gabrielem convocat altus
Sydereo in solio, mox illi talia mandat.
155Expulsus templo Ioachis me cogit ab alto
Mittere te coelo Gabriel, qui nunc velut exul
Moenibus e patriis procul est, nec curat
Amplius uxorem, patriosque revertere fines.
Causa fuit talis secessus munere nudus
160Coniugii torus, et steriles iam segniter anni.
At tu moerenti sobolem promitte futuram
Quam dicet Mariam, quae virgo puerpera natum
(Vera cano) nostrum feret. Illum ianitor Orci,
Et Stygii Manes; vacuusque timebit Avernus,
165Dum prisci labem sceleris mortalibus aegris
Abluet, obstructique viam reserabit Olympi.
Nam neque desperet prolem languentibus annis
Nazarreus Ioachis, sic Rachel, sic quoque Sarra
Praegnarunt. Rutilis igitur delabere ab astris,
170Coge tibi faciles Zephyros. Haud plura locuto
Obsequitur Gabriel nitidis perlucidus alis,
Stellatam indutus tunicam stellante cothurno.
Devolat ad terras, qualis Ligurinus ab alta
Turre nucem sectans, domini quam dextera tollit.
175Tum sic alloquitur Ioachim convalle sedentem:
"Sic sine spe sobolis venturae extorris opaca
Rupe sedens Ioachis patriaque Annaque relicta
Nec sentis tandem quam vasta potentia Divum est?
Ipse pater superum terram, maria, astraque torquens
180Numine stelliferis ad te me misit ab oris,
Ut referam tibi venturam per saecula prolem
Egregiam fama, et benefactis, illa pudore
Incolumi pariet dominum, qui (credere dignum est)
Solis utramque domum meritis implebit Olympi
185Recludet prius obstructi mortalibus oras,
Tartareis metuendus aquis, orbique nephando.
Huius erit genitrix, et filia, sponsaque rite
Progenies tua, quam Mariam Galilaeae vocabis,
Nec vero abicias spem tanti pignoris unquam,
190Ipse diu sterilis fueris licet, Annaque coniux,
Neu dulces foveas natos, superabile magno
Nil non est coelo, sunt omnia plana Tonanti.
Nonne uteri sterilis tulit ipsa opprobria Sarra
Decrepita iam aetate gravis? Tamen illa sub auras
195Edidit Isaachum heroem, sterilis quoque Rachel
Progenuit partu foecundo maxime Ioseph
Te regnaturum Phariis regionibus olim."
Haec simul aetherius retulit mandata minister,
Ocius in tenuem fugiens evanuit auram
200Sermone in medio, tum vero obmutuit heros
Nazareus tali aspectu, sed laetus amatae
Ob donum sobolis gestit, semperque recusat
Illi dulce patris nomen, mox rursus ad urbem
Inde redit properans uxorem visere, nec iam
205Connubium infoelix carae sine prolis honore.
Interea Ioachim patris dolet Anna remotum
Ingentes mirata moras, sic anxia mentem
Dividit huc, illuc, dum falsa pericula fingit.
Hanc igitur pavidam solatur nuncius idem
210Coelicolum, referens Ioachis tibi qualia nuper,
Significatque locum, quo occurrat laeta marito
Iam festinanti patrias contingere sedes.
Anna autem tanto confidens numine duci
Urbis Nazareae decedit moenibus, illam
215Undique feminea magna comitante caterva
Qualem purpureae Phoeben per rura Napaeae
Sive per Eurotae ripas, sive ardua Cynthi
Per iuga sectantur ductis de more choreis.
Iamque ad Hierusalem portam pervenerat illa,
220Aurea quae fertur, videt adventare maritum
Hic subito, occurrens cuius dat brachia collo,
Amplexuque dato inter se, lacrimisque remissis
Dicta simul referunt, quibus est affatus utrumque
Qui modo syderea devenit nuncius arce.
225Sic vario sermone alacres sua tecta subibant
Thura Deis adolent, cumulantque altaria donis.
Presserat Erigonen iamdudum Phoebus, et illi
Quina dies aberat, quin librae sydus adiret,
Cum foelici utero laevo sine numine natam
230Anna parens peperit, Mariam quam provida dixit,
Dive tibi quondam genitricem Christe futuram,
Illa dies, quamquam glacialia tempora adessent
Verna tamen fuit, immanes non bella Leones
Tentarunt, placidae iacuerunt littore Phocae,
235Credita nec coelo est volucris, sed dulcia semper
Carmina fronde sedens fudit. Non cymba Charontis
Forsan per Stygios volitavit concita fluctus,
Pallida quin etiam parsissent sontibus umbris
Tartara, si scirent immites parcere Manes.
240Pulchra dies fuit illa quidem, quae prima recenti,
Affulsitque novo Zephiri sub flamine mundo.
Pulchrior una tamen fuit haec natalis Olympi
Reginae, apricis radiabant collibus uvae,
Pomaque foecundos sternebant aurea ramos.
245Ergo diem hanc celebrent Garamantes, et Indica proles,
Hesperiae Gades, et Bosphoron incola Thracem
Qui tenet, et gelidam vicinus suspicit Arcton.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: