previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. ad Hippolytum Capilupum

Roma vale, o tandem Romanae cedite curae,
Deliciae Phoebi mi Capilupe vale.
Rura petam iucunda Deis, queis saepe vel astris
Rivulus, et vilis carior herba fuit:
5Testis et Amphrysus, testes sunt Latmia saxa,
Testis et Idaei pinea sylva iugi.
Roscia prata vocant, Mariana vireta reposcunt,
Tuque vocas vitrea Fucine dives aqua.
Tum mihi cura vagas volucres sit fallere visco,
10Tum blanda celeres voce monere canes:
Tunc et mane novo teneros decerpere flores,
Et fessa herboso membra levare toro.
Interdumque animi fletu solabimur aestus,
Dum querulas Echo reddet amica notas:
15"Vos eritis fontes nostri vos antra doloris:
Vos testes Marso rura beata croco".
Tu quoque testis eris nostrorum conscia amorum
Laurus ab igne olim saepe perusta meo:
Cuius sub viridi vacui cantavimus umbra,
20Movimus et geminae fila pusilla lyrae.
Roma vale: regnata bono Mariana parenti
Iam tenet, et dominum Roscia vallis habet.
Hic mecum volucres, quae per loca nota volatis,
Flebilius moestos ingeminate modos.
25Vos quoque flere Venus docuit, nec parva fuistis
Saepius Idalii praeda, decusque Dei.
Tu disce in primis nostras Philomela querelas,
Crede mihi, his poteris fiere querique magis,
Atque o (quandoquidem potior nunc causa dolendi est)
30Haec mecum tristi carmina voce cane:
"Tune Nigella fugis rapidis pernicior Euris?
Tu mihi siderea lucida luce magis?
Hic mecum arboreis paulum requiesce sub umbris,
Dum sitit Icario fervida terra cane:
35Ecquis saevitiae finis? Quae meta furori?
Ut peream, satis est luce carere tua.
Lux tua Tartareae potis est dare lumina nocti,
Lux tua Cimmeriis Lucifer esse locis.
Etsi mi tenebris semper tenebrosior Orci es,
40Etsi mi Stygiis noctibus atra mage es,
Num tepefacta tui spectatur flamma poetae,
Flamma vel extrema non peritura die?
Ah potius dirae praerumpant fila sorores,
Fila nigro vitae stamine texta meae,
45Quam vel tantillum noster deferveat aestus,
Quamve velim grato solvere vincla iugo.
Tu mihi curarum portus, lux una tenebris,
Ultima flamma mihi es, primaque flamma mihi es".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: