previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


panegyris reu. d. Mattheo Longo, episcopo Gurcensi, | Caesareae Maiestatis uicemgerenti excultissimo

Caesareas iterum gentes, gratamque tonanti
Progeniem, ramis condit tibi quercus opacis.
O tandem gratare tuis generosa tropheis
Roma iterum. uindex Heroa e stirpe Camillus,
5Ortus ab Hesperia pepulit fera praelia, qui nunc
Magnanimo Liguris latitat sub pectore IVLI.
Hostia septeni superas fluitantia Nili
Albula, tu Gangem uincis, fluctusque Tymaui,
Tu celerem Tygrim, rapidum Symoenta, et Araxis
10Impetum, et auratas qui fert Pactolus harenas,
Victus honorato sequitur tua flumina riuo.
Et maior titulis nunc aurea Roma superbis
Efficitur, sublime caput super aethera tollens,
Sub Iulo aeternos rursus uisura triumphos
15Gaudet, et auratae rutilant in fronte coronae,
Qualis quum roseo compellat mane colore
Aurora et curui gaudet liquisse mariti
Pulchra thorum, dulces alio quaestura lepores:
Talis perdomitis laetatur Roma tyrannis,
20Quae Rhodanum, quae Arabas olim disiecit, et Indos
Sub iuga Caesarei totus se tradidit orbis
Imperii, Cilices arisque deisque superbi,
Ditia uictrici dederunt sua munera Romae.
Ecce iterum Gallos eiecit Roma rebelles,
25Atque iterum Latia sub maiestate tenentur,
Armigeros quondam quos perdomuere Quirites,
En tibi Meonii bacchantes praeda resurgunt,
Magnanima aduersos gestantia pectora Thyrsos,
Quae rabie rigida furibunda mente trahuntur.
30Sed quis rumor adest, praeceps quo uulgus oberrat,
Quo proceres Latii? cui pegmata celsa parantur?
Obsitaque egregiae testantes regna tabellae?
Chara Deum soboles et nostri cura Tonantis,
Caesarei Imperii spes una et sola carinae
35Occurrit lassae, cuius uirtute procellas,
Oceanus mulcet tempestatesque serenat,
Cuspide Mars, Phoebus Cythara, Cyllenius ore.
Alter olympiaco merito decoratus honore
Emicat, et serpunt tres circum clara coronae
40Tempora; grandiloquos tutatur prima poetas,
Altera magnanimis ducibus fauet, altera coelum
Respicit, occultos monstrans super astra meatus,
Relligionis opus, primasque acquirere sedes
Edocet, et superas qua possis scandere ad arces,
45En meus ingreditur Latium dux maximus armis,
Atque toga, hunc sequitur procerum concordia diues,
Purpureique patres, et candida turba potentum.
Auratis tortisque comis uenere Sycambri:
Aethiopes nimio nigrantes sole sequuntur:
50Pannonii hinc alacres frenis, phalerisque decori
Conspiciuntur equi, spumis maduere lupati.
Tympana pars tundit, Buxos pars inflat inanes,
Horrisonusque fragor uolitat per amica tubarum
Sydera, Maeoniis fumat et plausibus aether.
55Talis Germanis uenit Gurcensis ab oris
Caesaris auspicium, talesque sequuntur ouantes
Hunc Latii proceres, uultu nitet altus eburno.
Augusti imperii custos fidissime salue,
Salue chara Deum proles, rectura per aequor
60Carbasa Clauigeri tandem, cui nomen utrunque
Principis et Vatis merito memoranda dedere
Facta, sub auspiciis cuius secura Poetae
Credunt uela mari Zephyris adiuta secundis.
Mens fugit Herois laudes scriptura decori,
65Et superat genus hoc semper fulgentius oestrum
Scribentis, quantum ceu quum ditatur auarus
Diuitiis, tantum fit pauper saepius auro.
At tu seu Vatum fauor es, seu cura deorum,
Seu Phoebum splendore refers, cytharaque sonanti,
70Non mortalis adest uultus, color ipse sed almum
Purpurei radii testantur tempora circum.
Denique ni Samiae fallamur dogmate rhetrae,
Quae tua nunc anima est, fuerat iam Caesaris, artus
Ingressa aethereos, et numina tanta decori
75Principis Italiae conseruatura quietem.
Oceanum interea dum collapsura reuisunt
Sidera, dumque cauis respondet montibus Eccho,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt,
Namque tua gaudent sub tempestate Poetae
80Laurigeri, quorum est mortales rumpere nodos,
Et freta secura turgentia rumpere classe.
O facile ingenium priscos imitantis honores,
O faciles animi generoso in principe, et ingens
Progenies calamos sacri uictura Maronis,
85Prisca tamen patriae tutores secula iactant.
Qui periere armis, et honoro Marte, Quirites
At tu non armis, nec Martia templa reuisis
Caedibus infandis miserorum aut morte triumphans;
Sed praefers tantus sanctissima dona Mineruae,
90Cuius honorati fragrabant fronde triumphi,
Haec haec magnanimo laus est in principe. Salue
Candida pax, cuius licuit foedare decoram
Vlli unquam faciem summoque cupita tonanti
Quum superas uoluit coelorum scandere sedes,
95Et zonas uexare poli fera turba Gigantum,
Te furor euictis manibus post terga, dolique,
Et rabies furibunda manus connexa sequuntur;
Denique fidus amor circum, Iusque omne fidesque,
Et pietas graditur, post hos concordia ramis
100Palladiis ornata petit dextram atque capillos.
Et tecum Italia qui maxima fata labante
Egit adest, uenerare ducem, uenerare deorum
Progeniem, qua nil dum lumina candida fundit
Phoebus, ab Eois spectat iucundius oris.
105Et uos o Latii facunda caterua Poetae,
Quos decet excelsum Musarum scandere montem,
Et iuga Parnassi subter labentia opacis
Flumina speluncis, riuosque haurire decoros.
Hoc opus est uestris calamis et dignius altis,
110Ast ego (dum tenues seruabunt molliter auras
Fata) tuos quacunque canam sub uoce Triumphos.
Arma canant Vates alii, seu mollia molles
Facta uiri Veneris tenerosque Cupidinis arcus.
Tu mihi materies, numenque, decusque, canendi
115Aduenis, et nimias nostro de pectore curas
Pellis, anhelanti requiemque imponis auenae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: