previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ite animae pars magna meae suspiria cordis,
Ite per Elysias irrequieta plagas.
Ite, meas narrate faces, narrate dolores,
Aurae vicini funeris ite duces.
5Est nemus umbriferum miserorum carcer amantum,
Silva quod obliquo myrtea crine secat.
Alpheus querulis hanc praeterlabitur undis,
Semper et irati flumina fontis amat.
Narcissus vitreo se spectat amator in amne,
10Et quibus ah periit, crescere discit aquis.
Errabunda colit latebras resonabilis Echo,
Reddit et incerto credita verba sono.
Forte per umbrosam curarum examina silvam
Coniugis heu miseri flebilis umbra trahet.
15Ite animae pars magna meae suspiria cordis,
Ite per Elysias irrequieta plagas.
Quis scit an occurrat secreto in calle Sicheus
Squallidus, et fratris vulnera nota gerens?
Si non occurret, querulos impellite ramos,
20Moestaque frondosis ingemat aura comis.
Protinus agnoscet legatam coniugis auram,
Protinus excipiet fervida flabra sinu.
Si non excipiet, lymphas tum fontis amantes
Consulite, et tremulas fluminis ite vias.
25O te sic nunquam fugiens Arethusa sequacem
Frigeret ardentes pectoris amne rogos.
Atque faces in aquis proprio non igne calentes
Mitiget haud propriis fons fugitivus aquis.
Qua meus (ah coniux quondam meus) arva pererret,
30Quae colat ah silvae myrtea tecta, doce.
Ne suspirantis soboles temeraria cordis
Pervolet incassum vestra per arva diu.
Sic ego cum nostri sub terras ibit imago,
Hospita cum silvas, et nemora alta colam,
35Grata feram fluvio lacrymis vectigal aquarum,
Et tuus e nostro flumine crescet honor.
Ite animae pars magna meae suspiria cordis,
Ite per Elysias irrequieta plagas.
Oscula Narcisso iubeo libetis odora,
40Ille mei forsan noverit arva viri.
Aurae lugentes, aurae sociate susurros,
Et floris foveant murmura vestras comas.
Qua meus erret amor silvae per opaca, docebit,
Monstrabitque viam, qua meus erret amor.
45Se sic inventum inveniat, teneatque tenentem,
Sic se possideat semper amatus amans.
Ite animae pars magna meae suspiria cordis,
Ite per Elysias irrequieta plagas;
Sed melius poterit vocalis Nympha Sicheum
50Prodere, per virides illa vocatur agros.
Ipsam ergo inclament vestri, o suspiria, venti,
Illa imperfectos reddet amica modos.
Myrtea, dicetis, num tecta Sicheus oberrat,
Errat, inexpleto fabitur illa sono.
55Sed quo carpit iter, vel qua nos tendimus illac?
Hac, referet dubiae conscia virgo viae.
Coniugis anne gemit forte immemor? ast memor Echo
Dicet, nam semper vixit amantis amans.
Possumus affari? fari ingeminabit et Echo,
60Num plorare licet? reddet et ipsa, licet.
Sed quae caussa simul cur non coeamus? eamus,
Vox referet vestrae dux prope facta viae.
Ite animae pars magna meae suspiria cordis,
Ite per Elysias irrequieta plagas.
65Scilicet ah moesti volitate per ora Sichei,
Et fugientem animam ferte sub ora viri.
Dicite, iam iam aderit Dido tua, plena pudoris,
Occidet heu propriae vulnere fixa manus.
Audivit sonitum sacrata ex aede vocantis,
70Iamque venit sceleris tarda pudore sui.
Erravit, fassa est crimen; sed idoneus auctor
Decipiens noxae detrahit invidiam.
Adde fidem Aeneae, fuerit qua parte pigendus,
Errandum fuerit, error honestus erit.
75Quid iuvat heu demens scelus excusare nefandum,
Quidve latere cupis crimina laese pudor?
Erravi, erravi, nulla est erroris honestas,
Coniugis ah poenas exige lente dolor.
Erravi, laesus pudor est, laesusque Sicheus:
80Erravi, et sanctum prodidi iniqua torum.
Ipse rubor frustra malis iam multus inerrans
Sanguine funestum scribit in ore nefas.
Olim abiit pulsus, traxitque ad corda cruorem,
Ut mage sanguineo in corde caleret amor;
85Nunc redit in vultus cordisque cubilia linquit,
Ut demum incipiant frigida corda mori.
Frigida corda mori multo sine sanguine nollem;
Sanguis abi, er cordis perflue castra mei.
Iam ferro veniam cordis bibitura cruorem,
90Abluet expressus arma sinusque liquor.
Erravi, o furias male sana in mente rebelles,
Erravi, o caecas pectoris usque faces.
Prodere ten potui thalami comitemque laborum,
Optaram quondam quo moriente mori?
95Ferret ut in terras alieno sole calentes
Probra, peregrinis perfidus hospes aquis?
Ten potui Phrygio ten posthabuisse latroni?
Hostis pro quo etiam vel mihi frater erat.
O mea vel saevis lacrymanda piacula Parcis,
100O mea vel Stygio facta pudenda Deo.
Quid faciam? quo fonte scelus, quo flumine tollam?
Ni fluat e nostro flumine, fonte cruor.
Vota mori mea sunt, venias violate Sichee,
Infelicem animam vulnere corde tuo.
105Ut quos certus amor (dubium facit impius hospes)
Iunxit, in Elysiis una fides societ.
Tecum ego ferales infelix umbra per umbras
Ducam perpetuas sed sine luce dies.
Sol qui terrarum flammis opera omnia lustras,
110Sparge coma extremam nobiliore diem.
Si tua dum sceleris furerent contagia primi
Lumina praeradians occuluere iubar;
Improba Connubii forsan ne vincla viderent,
Vincla catenatam quae rapuere animam;
115Nunc mea dum sceleris delet contagia dextra,
Testis honorato in funere Phoebe veni.
Tuque ensis, manibus dudum quem tracto malignis,
Duritiem a Domino disce cruente tuo.
Scilicet hunc linquit? danda haec sunt munera nuptis?
120Num timet ingratas ne gravet ille rates?
Iam Mortis caussam dederat, nunc tela ministrat,
Non poteram telis forte perire meis?
Sed dedit, accipio, munusque in corde reponam,
Nostra quid exhorres vulnera lenta manus?
125Ensis abi, in medio Aeneae stat cordis imago,
Excute vulneribus signa scelesta meis.
Tuque pyra, immitis quam flamma Cupidinis ambit,
Ure notas famae, pectoris ure faces.
Deficio; iam saevit atrox a vulnere funus,
130Iamque graves oculos lurida Parca premit.
Ite aurae, Iliacam flabris impellite classem,
Ito anima, indignans perfida ligna quate.
Didonem periisse sciat, periisse queratur,
Dum gemet undantes per freta saeva rates.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: