previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9.

I, vome nunc animi fortissima gesta ferocis;
I, iace constantis pectora firma viri!
Quam bene tanta suis respondent verba triumphis;
Exemplum invicti non leve cordis ades.
5Iam modo laurigerum currus te vectat eburnus
Romaque spectantem vix capit alta chorum.
Ecce trahis valido superatum Marte Syphacem
Ad Capitolini templa vetusta Iovis.
Tu Fabiam stragem, tu Parthica damna rependis
10Atque Iugurtinae bella sinistra manus.
Gignit et icta tuo subitas pede terra cohortes,
Ut Pompeianae vox rata fiat opis.
Quis non magnanimi referat nova facta poetae,
Quis non auspicii tam bona signa tui?
15Dic tamen, o Caesar, duro suffulte metallo,
Dic, precor, immota mente, severe Cato:
Cur solo deserta die ploratur amica
Et stantem invito vix pede scandis equum?
Cum sint magnarum tractanda negocia rerum,
20Cur venit in mentem sola puella tuam?
Lumine cur crebro lachrymatam respicis urbem,
Cur tua singultu verba sequente cadunt?
Quid si manantem septena per hostia Nilum
Et peteres gelidae regna suprema plagae?
25Ubera deiicerent largum tunc lumina flumen,
Illud et Ioniis latius esset aquis.
Saepius ex minimis nata est praesumptio rebus,
Ut ventura suae cognita sortis eant.
Sic iacet Hectoreum robur fastusque superbi,
30Sic lepus ex saeva tygride factus abis?
Quam cito magnifici mutata est forma triumphi;
Fallitur ingenio pectus inane suo.
An nescis, demens, formosam, Fauste, puellam
Certa vel in dominos iura tenere deos?
35Sis licet Aeacides rigidis metuendus in armis,
Si velit acer Amor, Traso pusillus eris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: