Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Virginei regina chori, quam Iuppiter altis
Instituit decus esse viris numenque benignum,
Qui sua magnanimo cuperent efferre volatu
Nomina de terris summoque imponere caelo
5Consiliis, seu marte fero, seu moribus altis,
Clara Iovis soboles, cuius moderamine culto
Lingua poetarum micat et canit ordine miro
Heroas superosque omnes et sidera tranat,
Quam modo fabrili confinxerit arte Prometheus,
10Si tibi magnanimos pluris fuit addere caelo
Martigenas, seu Palladia virtute nitentes,
Quam verbis phucare truces sine corde tyrannos,
Si coluisse tuum numen perque, ardua Cirrhae,
Castalii dulces sitienti fluminis undas,
15Per saltus errasse diu perque avia tandem
Profuit, ut liceat vestigia lambere vatum,
Carminis esto mei dux et tutela chelisque
Imbue caelesti crepitantes nectare chordas.
Ut iubar effulxit Latio, quod numine divum,
20Caesarea virtute ducem super aethera curru
Surgentem, meritos dum suscipit ecce triumphos,
Carmine ad astra canam. Sed quis mihi carminis usus
Grandiloqui, meritis quod respondere superbis
Audeat, aut tantas possit promittere laudes,
25Cum sint gesta viri summo, resonanda boatu
Usque sub extremos Arabas torvosque Britannos,
Ni faveas doctis comitata sororibus et me
Perfundas dulci nunc nectare? Tu quoque saeclo
Apparens nostro Caesar, seu, Martia proles,
30Scipio, seu veteres referens, Alphonse, triumphos,
Da veniam, precor, indigno: nam munera nunquam
Vilia magnanimum cor reppulit. O decus ingens
Italiae, invicto cuius nunc pectore virtus
Illa viget, quam clara orbis regina parensque
35Martigenis praebere solet, dum maxima rerum
Roma premit populos et sidera percutit alis,
Quis te digna canat, nisi sit Maro carminis auctor,
Qui summos inter referat tua gesta per aevum
Heroas, quae supraemo demissus Olympo
40Auxilio fretus superum memoranda dedisti,
Ut Turcas Latio exitium populisque minantes
Christicolis dare terga fugae tremefacta iuberes?
Venerat, e duris Riphaei cautibus ortus,
Nuper, Tartarei Furiis agitatus Averni,
45Turca, ferox multa et populorum strage superbus,
Litus ad Italiae sacrum, ut violaret in orbe
Reginam matremque virum, belloque fugaci
Martigenas forti praestantes pettore et armis
Opprimeret, Latiasque solo prosterneret urbes;
50Ceperat et multis Hydruntum viribus idque
Aggeribus positis circunvallarat, ab imis
Eversas oleas radicibus ordine miro
Substernens operi, post moenia tormentorum
Milibus oppositis, quae grandia saxa corusco
55Turbine transmittunt supraemum imitantia fulmen,
Nympharumque lacus liquidos sibi clauserat intus,
Arceri obsidio ne posset barbarus unquam.
Multa inerat Cereris sibi copia, multa Lyaei,
Nec minus infesta vicina Ceraunia classe
60Arma viris, sulphur, gladios et tela parabant.
Protinus invasit populos tremor arduus omnes
Exitiique trucis praesagia plurima mentes
Compulerant sperare nihil: pia vota Tonanti
Fundebant summo et templis sua tura ferebant.
65Nam quot vastarat populos prius ille tyrannus,
Quot debellarat reges, quot ceperat urbes
Quisque animo volvens, nullum fore viribus illum
Qui posset superare, suis sperabat in orbe.
Nonne per augustam et Spartani principis urbem
70Stravit Christicolum tam multa cadavera victor,
Impius allidens miserorum ante ora parentum
Infantes teneros venerandaque templa prophanans
Virgineo raptu et prostantis caede maritae?
Hellespontiaci clausit maris hostia nautis
75Tunc ferus et Thracen bello sibi compulit Aemo
Surgentem ac Rhodope gelidum vallantibus Hebrum
Raptaque Alexandri celeberrima regia Athosque
Vi Xerxis quondam abscissus, Magnesia, et illi
Thessalis assurgens Ossa Pindoque et Olympo
80Impositis caveae Penei regis amoenae,
Qui celeber diro nunquam se miscuit Orco.
Nec vetus auspicium defendit ab hoste superbo
Thermopilas, quin Mirmidonasque Argosque cruento
Deleret bello; Thebis nil profuit ingens
85Alcides, victisve puer Semelaeius Indis;
Moenia Larissae non est tutatus Achilles;
Delphica non potuit defendere templa sagittis
Pythius, aut Cirrham Musis servare dicatam.
Quas nisi devexo susceperit Apoenino
90Armipotens Latium tuque, o dux inclyte, regno
A patria profugas merito tuearis honore,
Ad quem confugient passis sine lege capillis?
Cecropia Bellona potens aufugit ab arce
Proh dolor! et doctas rapuit ferus hostis Athenas
95Et Spartam, Euboicaque leo profugit ab urbe,
Nec Venetas Aulis nunc excipit inclyta puppes.
Iuppiter excelso praeceps abscessit Olympo:
Elida nam rapuit claramque ob Olympica Pisam
Atque Corinthiaca Aegialon brevitate retentam,
100Quin se dissociet terris. atque insula fiat,
Arcadiamque Iovi sacram: nec Maenala Faunus
Eripuit, nec surgentis dumeta Lycaei;
Destituit patriam serpens Epidaurius olim
Sponte sua, tamen invitus nunc luget ademptam,
105Laedaeusque pugil raptas sibi luget Amyclas
Lernaeoque lacu appositae cecidere Mycaenae
Et Pilos et Zarax, Siculique oblitus amoris
Alphaeus vaccaeque olim pater Inachus albae
Nunc patriae deflent immitia fata ruentis,
110Leucadaque ammissam et celeberrima luget Acarnan
Actia, demersus propriis Achelous in undis,
Aepyri populos Acheron toto orbe fugatos
Flet miser. Heu claras olim nunc contudit hostis
Cycladas atque Ithacam nullus defendit Ulyxes
115Heroesque alii, quos Graecia sustulit olim
Ad superos, tantis nuper cessere ruinis
Proh dolor! et fulvo, se commendasse leoni
Poenitet et grandes patriae nutantis habenas.
Sola Rhodos, non Phoebaeo confisa colosso,
120Nec sibi, sed magno superumque hominumque parenti,
Fernandi patris auspiciis et classe, ruentes
Vix tandem defensa retro procul expulit hostes.
Ergo Italos, quanvis virtute et viribus altis
Imperii servent veteris vestigia et artem,
125Turbidus invasit pavor et pars omnia luctu
Complebant misero et Gothici crudelia belli
Agmina versabant animo, pars, pettore quanvis
Haererent tristi, auspicium tibi, magne, canebant,
Victor apud Tuscos, quorum cervice subacta
130Et Florentinis sub deditione coactis,
Qui frustra Venetas iunxere ad proelia turmas,
Te fore qui patriam posses servare ruentem
Haud aliter quam, cum attonitae ferus Hannibal Urbi
Insultaret ovans, soboles Iovis inclyta cladi
135Occurrit tantae et Latio, procul expulit hostem,
Vastantem late populos Byrsamque coegit
Attollentem iras sumptis mansuescere frenis.
At tu, Caesarea rediens virtute triumphis
Posthabitis, donec duplici decorere trophaeo,
140Solus ab invicto solers haec pettore profers:
"Proh pudor, unde Italos haec ipsa incendia terrent?
Anxius unde viros angit dolor? Estne Latinos
Expertus gladios, estne inclyta proelia passus
Pettoris adversi, viles qui stravit Achivos,
145Qui Parthos imitante fuga nunc vilia torquet
Spicula, nunc praedam insidiis et crimine captat?
Quem bello vexare parat (modo vita supersit),
Sentiet esse virum exitio sibi saepe futurum.
Sit licet usque potens, quid milia vana timetis
150O socii, quorum regnat sub pettore virtus?
Ne trepidate: prior veniam, prior omine certo
Hostibus obsistam, prior agmina barbara fundam".
Nec mora castra movens Italis exercita bellis,
Assuetosque duces prosternere marte cruento
155Oppida praecipiti circum praerupta barathro,
Obsidione paras terris urgere marique
Barbariem innumeram et saevas contundere vires.
Principio classem, Adriacas quae clauderet undas,
Brundisii statione locas portuque recurvo
160Das rigida possint a tempestate tueri;
Interea tellure premens, nunc fortibus urges
Castrorum vallis, subitos nunc hostis iniqui
Excursus praedamque intercipis. Inde, ubi primum,
Omnia despiciens, iam Parthenopaeia captans
165Regna, viros, urbes, pelago se credidit hostis,
Quem dixere basen, nostro sermone columnam,
Sive ducem, celeres remis cum verreret undas,
Sensit inops animi tua proelia: fraude reperta
Fugit iners praedaeque tibi cessere triremes
170Bis septem, magni libamina prima triumphi.
Tunc animam, saevis plectendam impune flagellis.
Thesiphones, diro tandem expiravit Averno
Turcarum invisus superisque virisque tyrannus,
Natus ad excidium mundi, cui nec rota et ignis
175Sufficiant, nec terribilis tria guttura pandens
Cerberus. Haud dubium est grandi crepuisse furore,
Qui solitus calcare duces et regna, Latinis
Cedere litoribus grandi se strage videret:
Is miser aeternum iaceat, tua pettora credens
180Mollibus Argivis Venetoque aequanda fugaci.
Interea, exagitans terrestri moenia pugna,
Aggeribus ruptis, tumulum quibus undique et undas
Munierant, ut castra siti discedere tandem
Esset opus, rapis ingenti fontesque lacumque
185Conflictu Turcasque loco retro cedere cogis.
Tum primum attoniti Latio sperare salutem
Coepimus et belli est victoria parta futuri.
Nam tumulo tua castra locans, tormenta per urbem
Dirigis atque domos quassantia saxa viasque
190Ingenti impellis crepitu, noctesque diesque
Hostibus insultas victor, nec militis usum
Dissimulas vigilesque exercens nocte catervas
Caesareo de more ducem cum milite praestas.
Cumque feros bello Turcas tua castra viderent
195Ingenti superare dolo, cui Iulia virtus
Succubuit multaque animam cum strage profudit,
Territa se vallis atque in statione tenebant.
Tu prior hortatus socios per tela, per enses
Ferris, ubique hostes caedens, sed conscia virtus
200Tutior et galea fortem clipeoque tuetur.
Quid loquar Herculeos te nunc aequasse labores?
Nam superasse hostem, cui nemo obsistere possit,
Quodque videbatur longo insuperabile bello
Fortibus Hydruntum vallis et moenibus altis
205Et tormentorum tam multis milibus intus
Dispositis, plenas pelago referente carinas
Farris et armorum, celeri rapuisse virum vi,
Qui loquitur iuratque, fidem vix invenit ullam.
Quippe feros bello Turcas lectosque suorum
210Miserat ille duces, haud inscius arma movere
In regem Italiae, nulli qui cederet armis
Inclytus, atque hostes solitus frenare superbos,
Martigenis sua iura daret, victoribus olim
Non modo Caucasei generis Scythicaeque paludis,
215Sed neque Cimbrorum quis restitit improba pubes,
Parthorumve fugax rabies, nec restitit orbis:
Legerat ergo viros gestantes pettore robur,
Quos tua iam domuit virtus victosque coegit
Deditione animas tantum veniamque precari;
220Magnanimi quam more ducis Ladique senatus
Das victis, meritas tauro quibus addere poenas
Nesciat iratus Phalaris (sed in aethere regnat
Cui poenas sine fine dabunt). Tibi gloria parta es
Victori atque pio et referenti pettore et armis
225Scipiadas, sobolemque Venus qua gaudet et astri
Inseruit, terris illam indignata morari;
Parta tibi ex rigido belli tormenta metallo
Omnia terribiles procul expellentia cautes
Quot fuerant advecta mari; tibi barbara gaza
230Cessit millenis vix enumeranda talentis
Quaeque aliis meliora puto, tria milia belli
Relliquias (bello cecidit nam caetera pubes
Turcarum, multis Latias quae milibus oras
Attigerat, patrios nunquam visura penates)
235Venalem praedam placuit servare triumpho.
Ergo age Aragoneo iam, Parthenopaeia pubes
Aspirate duci, qui non modo reppulit hostes
A Calabris, sed turrita Acroceraunia iustis
Delevit flammis, procul et miserabile passo
240Spem dedit Aepyro et Graecis et Thracibus ipsis;
Quin et Tyrrhenis decorat sua regna trophaeis
Inclytus, Italiam non passus habere rebelles
Pontificis summi populos, nec passus ab hoste
Caelicolum regis Latias prosternier urbes.
245Expulit Italia Poenos dux ille furores
Et debacchatos Senones procul Urbe Camillus.
Hi laudes habuere suas. Sed victor apud nos
Alphonsus non Ausonias modo protegit urbes
Turcarum a rabie, sed fluctibus undique pressam.
250Immensis superante salo Tyrrhenida cymbam,
Quae Solymas cursu nos advehit una secundo,
Aethereo nunc stare iubet cum remige portu,
Victor et Italiam ancipitem servavit Olympo,
Unde, licet celebres mereatur in orbe triumphos
255Maximus heroasque inter numerandus avitos,
Est tamen immensi meritus supraema Tonantis
Regna, quibus, licet Elysios sibi Graecia campos.
Fingat et umbriferos per gramina laeta recessus,
Qui conferre velit, niveo componet olori
260Cornicem spoliis comptam pavonis inepte.
Haec, pugnax, pro mortiferis, Romane, coronis
Negligis imprudens, quibus immortalis et almos
Solis agens radios eterna in pace fruetur
Victor. Apollinea interea, dux inclyte, lauro
265Cinge comas, niveis iuncto themone quadrigis
Aureus assurgens curru radiisque refulgens
Undique dispositis sceptroque innixus eburno
Ad regem conscende sacrum, cui filius addis
Et decus et titulos atque oppida mixta trophaeis;
270Mitte basen Turcasque alios per colla catenis
Ante trahi. Linguis, cives, animisque favete;
Undique servatam Italiam clamate frequentes,
Servatam cum clavigero pastore cathedram,
Cuius erat iactura gravis superisque virisque,
275Et Venetos, licet usque negent, Tuscosque loquaces
Dicite servatos superis, nisi candida fictis
Dissimulare velint caecasque obtundere mentes;
Virgineaque manu roseos iactate fenestris,
Naiades, et nardi circumspirantis odores,
280Undique laetitiam reduci qui contudit hostes
Fundite, cuius erit clarum per saecula nomen,
Ignea dum tacito labentur sidera coelo,
Dum tellus medio pendebit in aere et omnes
Circunfusus aquas terris dabit Oceanus rex,
285Dumque pater superum saevis emergere cymbam
Fluctibus aethereosque dabit contingere portus.
Qui ducis aspirans armis precibusque piorum
Det fractis bello Turcis Bizantia Christo
Moenia restitui et Thraces veteresque Pelasgos,
290Alphonsi ut domito sit maximus orbe triumphus,
Maior et accedat superis sibi gloria regnis,
Quam si quot rexit populos Octavius olim
Flecteret humanis, licet immortalis, habenis
Et radiis solem superans per saecula regnet.

1 ad Alphonsum de Aragonia ducem Calabriae

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: