next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Sunt cordi Musae nobis, sunt carmina curae;
Caetera quae vacuam tenuissent gaudia mentem
Omnia nunc semota; refert haec una voluptas
Quicquid dulce olim sensu percepimus omni.
5His ergo hanc grati secretam ponimus aram:
Hic hederae et lauri nec non et amoena vireta
Apricos inter colles, hic myrtea silva
Et Veneri sacer est lucus nec grata Lyeo
Mitis abest pendet quae spissis uva racemis.
10Inprimis sternenda mihi est auro area multo,
Tum coeptae e solido surgent adamante columnae,
Queis alte supra impositum consistere tectum
Instituam gemmis ornatum grandibus atque
Aeternis densi vinctum compagibus aeris,
15Iam quibus inter se nexis non ulla vetustas
Offuerit, quanquam validis conatibus obstet.
Stabunt in medio divae templumque tenebunt.
His ego dehinc coetu vatum comitatus honesto
Dona feram non quae vulgo consuevimus illis
20Offerre at rerum prorsus rarissima quaeque
Nobilium, quales tantum seponere summi
Electas omni e numero potuere poetae.
Tuque ades, o gentis Lipomanae digna propago
Et rara iuvenis virtute ac moribus aucte
25Eximiis, summa quae caeli sede profecta
Eveniunt rectaque solent sub mente reponi.
Tu mihi te vacuum da nunc et pectore puro:
His ego te sacris adhiberi et fungier opto,
Quae tibi nunc uni nobis commissa parantur.
30Ergo humeris primum vestem hanc candentibus albam
Induere et mecum tantis accingere rebus,
Adsistensque mihi puris e fontibus hauri
Divinum laticem ac manibus cape lilia plenis
Collectosque una vario de cespite flores.
35His demum late, dum verba precantia fundo
Ipse haec Musarum dudum Phoebique sacerdos,
Sparge solum et suavi completo cuncta vapore:
"Phoebe, novem circum quem numina sancta sororum
Semper habent divisque illic peana canendo
40Aeternam interdum spargunt mortalibus auram,
Unde vigens sumit dias in carmina vires
Spiritus et summo deducit ab aethere vatem,
Illius huic haustum fas sit sperare precanti,
Qui tibi toto animo primis famulatur ab annis.
45Is tibi candentem taurum niveamque iuvencam
Constituet Musis sacrum viridemque quotannis
Appendet templi medio sub culmine laurum;
Atque ignem hunc vobis, quo fervens ara renidet,
Et dabit et longa lucentem aetate fovebit.
50Vos rata iam nutu facietis cuncta benigno."
Haec precor, at tu etiam supplex in vota precesque,
O iuvenis quem mox superi ad maiora reservant,
Insinua temet divinis, omnia quando
Rite tibi sunt acta; deus nanque omine certo
55Annuit et liquidis fulsere altaria flammis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: