previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. Quadragesima

Ergo animi interea semper pendebis? Et unde
Incipias semel ignoras componere mentem,
Ne tibi continuis tot fluctuet anxia curis?
Semper idem progressus iter, nunquam haec bona longe
5Seposita et nobis adeo distantia cernes?
Quid differs? Quid te variis ambagibus istis
Implicitum involvis magis et magis ingeris ultro?
Non brevia attendis vitae momenta caducae,
Non quod et hic omnes peregre perducimur et quod
10Mox alio nobis properandum, ubi sistere tandem
Aeternum sit opus penitusque recedere nulli,
Atque bonos illic factorum praemia recte
Accipere, at sontes vitiorum pendere poenas?
Sed non quas vulgo referunt perferre sub imis
15Manibus, aeternos ignes aut frigora dira:
Sint eadem et maiora etiam tormenta licebit,
Verum, quod multo horrendum magis igne vel omni
Iactura est gravius, nullas visendus in horas
Ille opifex rerum, visu quo sancta fruuntur
20Pectora, quae terris valido se tollere nixu
Iam potuere suo Superumque recondere coetu.
Forsitan, heu, dubitas operum tibi conscius ullam
Spem fore, qua fretus valeas haec tanta mereri.
Ne dubita, nam nulla cupit Rex damna suorum,
25Quos quondam e nihilo, quod erat bonus Ipse piusque,
Fecerat assimiles cunctos Sibi; deinde quod atram
Ingressus nebulam, recta, quam ostenderat illis,
Errare aspexit, durae ludibria mortis
Pertulit omnipotens, ut eisdem splendida vitae
30Lumina praeferret, quibus haud errare liceret
Amplius ac certo possent insistere calle.
Quare, age, ad Hunc iunctis manibus concedere supplex
Audeto; nam te venientem expectat ut amplo
In gremio accipiat. Perge, et commissa fateri
35Incipias et te iam deliquisse dolentem
Paeniteat, quacunque etiam ratione modoque
Expurges promptusque luas pro crimine poenam,
Atque imo expressas penitus de pectore voces
Effundas Illi, cuius tibi Gratia plene
40Mox aderit teque amplectetur, et undique caelo
Gaudia erunt quibus haud usquam maiora supersint,
Illic nanque magis gratari contigit uni
Converso a vitiis superum ad caelestia regna,
Quam si complures, quorum sanctissima vita
45In terris fuerit, supera ad convexa ferantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: