previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. Pasca

Haec est illa dies, rerum quam condidit auctor.
Ite omnes mecum, linguis animisque favete!
Laeti omnes mecum laudes et laeta canendo
Carmina, sic Regi caelorum reddite grates
5Tuque, Pater Sancte, in primis, cui plurima semper
Relligio et verae fidei observantia cordi,
Perge diem laetus solenni dicere pompa
Muneris immenso plenam caelestis honore,
Utque soles regali ornatu et pectore puro
10Prosequere, et cuncto demum hanc complectere cultu
Christicolas inter proceres mediusque fideli
Concilio ac lecto praecelsus in ordine Patrum.
Sat lachrymis tristique datum pro tempore luctu,
Quanquam pro scelere haud satis est et crimine nostro!
15Sed tamen haec iugi deflevimus ore precesque
Addidimus, clemens quas exaudisse Redemptor
Creditur et fessis hominum iam parcere rebus.
Hunc etiam ut miseris quondam violarit iniqua
Turba modis, tuleritque pius ludibria mille
20Sensimus, haec eadem soliti memorare quotannis.
Vidimus et, cunctis sibi quos elegerat Ipse
Discipulis aegre fugientibus, undique saeva
Latronum rabie septum durisque revinctum
Nexibus et foede ad proceres per compita raptum.
25Hic Illum ut vulgus vesanum riserit utque
Conspuerit flagrisque afflixerit, utque profano
Vexarit ritu divinum corpus, abunde
Hausimus e sanctis scriptoribus, omnia largo
Interea fletu complentes et grave mentis
30Affectae toto promentes corde dolorem.
Denique sublatum cruce vidimus omnipotentem
Cunctarum auctorem rerum perferre dolores
Et duros mortis cruciatus quos neque quisquam
Pertulit in terris unquam neque sensit et heu heu,
35Ne nos aeternum moreremur, concidit Ille
Indutus mortalem hominem, qui cuncta crearat
Aeternus semperque manens semperque futurus
Idem, et qui nutu movet et quaecunque ministrat.
Haec ita praeteritis fuerint celebrata diebus
40Et, ritu servante, pio permixta dolore.
Ast hodie lachrymis hilari perfundere mentem
Laetitia est opus et vultu praeferre sereno
Gaudia, quae nullis cedant, cum maximus Ipse,
Qui se deludi passus mortalibus aegris
45Occiderat caede infanda, nunc morte subacta,
Conditione hominum superata, postibus Horci
Perfractis, victor supera ad convexa redire
Ut voluit subito se contulit et, Deus atque
Verus homo, sed non adeo mortalis ut ante
50Amplius, at contra divino totus inhaerens
Qua mortalis erat, se nobis Ipse videndum
Praebuit, in dubio ne quid superesset et illa
Luce resurgentem, qua se praedixerat, omnes
Nossemus pariterque necis vitaeque potentem.
55Quid nos? An non cum Domino surgemus et ipsi?
Surgamus: primum a vitiis hic transitus esto
Ad summos apices, virtutem et relligionem,
Mox ad caelestes Superos patriamque supernam.
Non aliam ob causam supera de sede profectus
60Hic adiit genus humanum, quam ducere Secum
Ut posset nos hinc alacres atque ire volentis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: