previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad Bartholomaeum Agolantum Tarvisinum

Te quoque ad has epulas invitassemus, amice,
Noverimus ni te multis, Agolante, teneri,
Quae tibi iam gustanda prius sunt nempe necesse
Quam te isthuc conferre velis ad prandia nostra.
5Sic fortasse monent faciendum, ut praevia quaedam,
Quae gustum exacuant et quae sint grata, voremus,
Deinde assistamus mensae cunctando salubri.
Coepisti propius rerum discernere causas
Ac, quo vi humana potest se ferre, laboras
10Tendere et hoc animi studio te explere beati,
Siquid in humanis tamen est quod nomine tanto
Digneris; nam quae linguis sunt tradita utrisque,
Iam pridem tibi nota: manent te grandia tantum
Caetera, quae versas, quibus et iam sedulus unis
15Ipse diu incumbis, satur ut quandoque reversus
Expletusque illis veluti conviva sagacis
Ingenii, videas epularum an forsan odorem
Gustaris tantum, immunis expersque saporis.
Sunt ea nimirum reliquis praestantia cunctis
20Quae cupiunt quaeruntque etiam mortalia corda.
Verum et ad haec, et in his semper sub luce maligna
Tendimus et variis sic circunfusa tenebris
Incidimus, simile ut veri quandoque repertum
Dicere vix possis casu, ratione quod optas
25Quaesisse et propria tentas indagine mentis.
Quam satius sapiens sophiam deducere caelo
In terras dictus, qui contemplanda relinquens,
Quae reliqui assuerant totis perquirere aventes
Viribus, edocuit spectari proxima nobis,
30Virtutem amplecti, vitia insectarier, omnem
Denique perpetua vitam componere lege!
Sed quid is aut ulli, quanquam meliora sequuti
Sint aliis, poterunt nostris conferre? Quid ipsis
Rebus inanis enim rerum contenderet umbra?
35Una haec, quam sequimur, sapientia et unica virtus.
Huius nunc studio addicti vacuique tenemur.
Hanc tu etiam, cum tempus erit (licet id quoque semper
Extet et haud sero nunquam incipiamus) ut illa
Quae tam nunc avide sectaris, ceperis, inquam,
40Ad plenum, amplectere quidem et sectabere solam.
Impuleris fortasse et ut huc Cassellius alte
Conscendat tecum comes, aequalem ipse meum iam
Nunc orare Bononium adopto, ut dulcia tandem,
Quae canit, ad superum convertat carmina, laudes
45Et gravi huc tanti divertat semita vatis.
Nam Vonica meus iam pridem Antonius almam
Assiduis legem manibus versare putavit
Esse viri, qui multa alias iam legerit et qui
Viderit explet haec falsis et inanibus esse.
50Quanta est nostra quidem, ne quis se iactet, in ullis
Cognitio magnis? Animo cum nempe capaci
Nemo adeo est qui se, nedum caelestia, captet.
Nec fas forte ea scire, nisi cum libera prorsus
Corporeis vinclis et caeco carcere mens est;
55Ast eadem nos velle licet, simul ipsa frequenti
Suspicere affectu totaque requirere mente.
Hinc amor ille potens, qui iam, simul atque reliquit
In terris socias ferventes spemque fidemque,
Toto aevo electos demum comitatur Olympo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: