previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12. visio Ippolitae defunctae, | quae omnium castissima et pulcherrima fuit

Estus erat mediusque dies, cum torret hanelos
Saeva cleonei stella leonis agros.
Populea irrigui recubabam ruris in umbra,
Et solum mecum Calliopea fuit.
5Dum fera magnanimi limamus proelia Carli
Extremamque manum grande requirit opus,
Ecce mihi ante oculos miri splendoris imago
Fulsit, et emisit lumen opacus apex.
Aethereis cecidisse plagis iuraveris astrum:
10Non hominis, certe forma erat illa deae.
Tunc vero attonito doctissima Calliopea:
"Ippolita haec" inquit "carmine dicta tuo est;
Ippolita illa, tuis multum celebrata libellis,
Ad te syderei venit ab axe poli,
15Archetipum formae, non enarrabile munus:
Ne pudeat magno te cecinisse pede.
Haec est naturae exemplar; preconia formae
Carmina erunt, serae posteritatis opus.
Aspice sydereos, radiantia lumina, ocellos,
20Sit quanta admistus cum gravitate nitor;
Inspice flaventes per eburnea colla capillos,
Ut brevis effusam ventilet aura comam;
Ut parvi, ut nitidi dentes candore nivali,
Composito ut niteat risus in ore decens!
25Huic Charites nostrae comites cessere Venusque,
Troiano quamvis iudice prima dea est.
Respice ut incedat nullo per gramina fastu,
Qualis Iuno suo cum Iove carpit iter.
Quicquid habet natura boni, congessit in ista;
30Quod carpat quicquam non habet Invidia.
Saepe pudicitiae forma est contraria; pulchris
Ceu comune malum fastus inesse solet.
Ippolita at, quamvis forma superaverit omnes,
Ingenio miti tum sine labe fuit,
35Ut nulli non chara foret; licet exule tota
Prole patrum, cunctis grata puella fuit.
Et merito aeterni per me referentur honores,
Et tibi me propter fama perennis erit".
Haec ubi Calliope dixit, pauca ore trementi
40In me oculos flectens rettulit Ippolita:
"Carmine quanta tuo dederis praeconia nobis
Tu scis, haud meritis praemia tanta meis.
Quis referet tali dignas pro carmine grates?
Per te, Verine, est vita secunda mihi.
45Carmina letheis homines a fontibus arcent;
Fertur in his Atropos iuris habere nihil.
Per te forma mihi longo memorabitur aevo
Et lesit nomen fabula nulla meum;
Iamque vale". Dixit dextramque extendit et inde
50In tenues labens vertitur umbra Notos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: