previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. eulogium in acerbissimo funere Petrotii, | eius dilectissimi fratris

Tristis eram et chari moerebam funera fratris;
Abstulerat somnum pectore luctus edax.
Tot neglecta Deo fratrum pia vota dolebam,
Et Pauli medicas nil valuisse manus,
5Cum nota ante oculos germani effulsit imago
Et tales roseo reddidit ore sonos:
"Quid quereris tantum? Lachrymas quid fundis inanes?
Num flendo credis fata movere Dei?
Septima cum tanto transegi lustra labore:
10Fixus erat vitae terminus ille meae.
Omnia solvisti; nihil est, Ugoline, relictum
Quod pia sedulitas non mihi tradiderit.
Per septem attrivit corpus febris arida menses,
Corporis ut numeres ossa peresa mei.
15Quid fles? Gaudendum est! Mortali carcere liber,
Pars nostri maior, spiritus, astra petit.
Est erumnosi plenissima vita laboris,
Exposita innumeris daemonis insidiis.
Ille ego, quem flexit transversum nulla voluptas,
20Quae sum perpessus nocte dieque, miser!
Quid referam morbos et vitae mille dolores,
A me quos omnes abstulit atra dies?
Arrisit sicui vultu Fortuna sereno,
Mox illi adversas vertit, iniqua, rotas.
25Expavi, fateor, mortis perferre dolorem,
Ne ve animus stygiis obrueretur aquis.
Praesidium magnum perdis, charissime frater,
Sarcinaque est humeris congeminata tuis.
Sic visum Christo est; forsan meliora dabuntur
30Tempora, nec semper nubilus Hauster erit.
Cuncta secunda dabit vobis concordia foelix,
At contra magnas vertit Erinis opes.
Uxorem vobis commendo, ut caelibe vita
Degat, et infantes nutriat illa meos.
35Ipsa fidem cineri nostro servare recepit
Et nullos post hac velle subire toros.
Dulcia discendens commendo pignora vobis:
Istorum causa est tristior interitus.
Hos precor ut patrio, frater, tuearis amore;
40Sic animus noster loetior astra petet".
Dixit, et amplectens ter circum colla pependit;
Ultima labentis verba fuere: "Vale".
"Quo fugis?", exclamo; "fratrem ne desere, frater!
Quo sine te pacto vita futura mea est?".
45Crudeles Parcae, florentis fila iuventae
Truncastis! Sunt, sunt copia tanta senes!
Quis fuit in tusco populo servantior aequi,
Quem non ausus erat carpere livor edax?
Cui tanta iuveni mores probitate fuerunt,
50Quis coluit tanta relligione Deum?
Inquirat livor totius tempora vitae,
Obsceni quicquam si reperire queat!
Et talem iuvenem mors invidiosa peremit!
Iniecit diras lurida Parca manus!
55Te, venerande pater, mors oportuna resolvit,
Ne videas nati funera acerba tui.
Ipsa virum et charos vidit superesse nepotes,
Natorum pompis contumulata parens.
At me servavit tanto Fortuna dolori,
60Dimidium, hei, vitae, frater adempte, meae!
O, utinam alterna, Ledei ex more gemelli,
Petroti, possem te revocare nece!
Perferrem mortis pro te quodcunque periclum.
Quid loquor? Ah! nullis fletibus umbra redit.
65Te sine nulla dies lachrymis inmunis agetur,
Currentisque oculi fluminis instar erunt.
Ante oculos semper dilecti fratris imago
Haeret; nec somni, nec mihi cura cibi est.
Squalent inculti deserta volumina Carli;
70Flet posita mecum tristis Apollo cheli.
Pertesum vitae est; macilento pallor in ore;
Omne mihi luctus substulit offitium.
Tu moriens caelum, felix germane, petisti;
Gratulor: ah, tecum nunc comes ire velim!
75Frater honoratos iam iam visure parentes,
Angelicos inter constituende tronos,
Frater amate, vale; celi novus incola factus,
Petroti, aeternis iam fruiture bonis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: