Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. DISTICHON IN ALBIERAM ALBITIAM

Quid, pater, arreptam graviter gemis, optime, natam?
In mortam pietas me iuvat ista nihil.


2. ALIUD IN EANDEM

Non ego sum tumulo, pater, hoc Alberia parvo
Condita, sed supera viso pudica domos.


3. PETRO MEDICI

1 Aurea Saturno quondam sub rege fuerunt
Saecula, dum Latio mansit in orbe deus,
Sponte sua fruges tunc cum dabat optima tellus,
Nectare cum mixtas Tibris habebat aquas.
5Post, ubi Saturnus superas migravit in oras,
Sub Iove sunt fraudis semina iacta novi,
Ut bona quae fuerant prisco celebrata parente
Tempora sub nato deteriora forent.
At modo fit contra: nam si pius aurea Cosmus
10Saecula divina condidit arte peter,
Plura tamen veteris restarunt semina fraudis
Insita pectoribus quae latuere malis.
At Petrus ut vidit tam diri seminis herbas
Surgere, dum nimium crescit iniqua seges,
15Protinus exstirpat lolium quodcunque videbat
Frugibus infelix posse nocere bonis.
Sic tibi dent faciles longissima tempora Parcae,
Sic tribuant vitae fila secunda tuae.
Sic, Petre, sic videas divina sorte nepotes
20In longum populi frena tenere sui,
Ut modo quo fuerant vepres nascetur amomum,
Et violae quo nunc carduus asper erat,
Ut modo quae Tuscos late spatietur in agros
De petra Medicum nectaris unda fluet,
25Ut modo sponte sua nullo monitore per aevum
Te duce mortales iusque piumque colent.


4. CARMEN

2 Ius fecisse satis, Dux, hoc errore videmur,
Deprensus paulo qui fuit ante mihi:
Cernitur hinc nostri signum quid maius amoris,
In te conspicitur maior, amice, fides,
5Cum neque sim veritus quicquam dum forte putarim,
Quae tibi non quadrent, haec fore digna Lini.
Forsitan hac etiam fuerim modo parte secutus
Iudicium sapiens, vir memorande, tuum,
Fit mihi quod tanti quanti vel Apollinis antrum,
10Vatibus unde solet fundere verba deus:
Sic fecisse minus fuerat mihi iure fatendum
Non nihil errantem, Dux, nisi, magne, prius.


5. ELEGIA

3 Haec tibi de multis pavido conscripsimus ore,
Pauca, sed ingenti digna futura fide:
Nam modo censuram tanti mea Musa veretur
130Iudicis ut Clario missa videnda deo;
At mihi si pavidos pelles de corde timores
Et dederis dubiae vela secunda rati,
Tunc et plura gravi non aspernanda cothurno
Audebo numeris inseruisse novis.


6. CARMEN DE VIRTUTE

4 Cum, Tusci patres et Florentina iuventus,
Temporibus videam multa notanda meis,
Sic Nemesis vitii paene exsuperantis honesta
Me movet hoc ipsum ne tolerare queam.
5Nam, cum summus amor summae hunc virtutis haberet
Qui sua tam nobis scripta severa dedit,
Cogor ut ardores satyri (quibus acer in omnes
Invectus iuste torquet agitque malos)
Nunc imiter, vires quantum mihi ferre valebunt
10Et dabit ingenii vis quoque parva mei.
Hinc ego principio quae sunt dicenda sub ipso
More mihi insolito versibus ista dabo;
Siquid ut ardoris cepit Iuvenalis ab ipsis
Carminibus quibus est usus in omne genus
15Et quibus est alacer factus magis, ut bonus inde
Acrius exagitat quae vitiosa putat,
Sic, dum flagitio quae sunt commissa nefando
Insequar atque bonos dum super astra feram,
Non nihil accendar numeris, quibus utar ut acri
20Mente magis valeam verba referre mea.
Consuevere quidem verbis gravioribus illud
Exagitare malum quo mens animusque laborant
Et procul a nobis removere salubriter, ut nos
Purgati tandem vitio careamus iniquo.
25Sic, ubi pulsa satis contraria prorsus honesto,
Inde replent animos nostros virtute magistra;
Namque nefas, quicquid purum est, temerarier ullo
Impurum quod erit, sicuti veneranda Platonis
Divini praecepta monent; ita rursus id ipsum
30Quod reor esse malum prius exstirpare putabo,
Dum referam vitio quae dira creantur ab ipso;
Post mihi siqua satis dabitur bene posse facultas,
Dicere temptabo sacros virtutis amores,
Nos quibus accensi fugiamus iniqua libenter
35Et bona quae fuerint duce sic virtute sequamur,
Simus ut exemplo his non tantum vita tenet quos,
Sed qui post venient nostri memorentur honores.
Nam magis optandum quid sit quam pectus, ab omni
Sepositum vitio, morsu liventis edaci
40Invidiae caruisse, quod est ea causa malorum
Summorum meditans aliquid grave semper in omnes?
Illa vel integros populos deducit in arma;
Saepius inter se luctantur fortiter idem
Caedibus adversis: nam sanguine pascitur atro;
45Destruit haec urbes socias regesque propinquos
Vulneribus crudis, ac, lubrica pectore serpens,
Inficit, heu, diro sic turgida corda veneno,
Acriter exstincto de regno ut pugnet amore
Invidus, inde sacros ausus temerare Penates,
50Ausus et inde manus venerando inferre parenti.
Testis erit quondam Cretae qui regna tenebat
Saturnusque senex, nato depulsus iniquo
Hic, ubi sunt urbes centum, sunt ubera terrae
Pinguia; namque patrem graviter sic saevit in ipsum
55Natus, ut imperium summo rapuisse parenti
Non dubitaret, inops rationis iniqua vetantis,
Impius atque manus in viscera ferre paterna,
Isset in Italiam fugiens nisi, qua sacer albo
Vertice, qua Tuscus leni fluit agmine Tibris.
60Invidia gravius non invenisse feruntur
Tormentum, quicunque genus meditantur acerbum
Poenarum, saevi Siculi quicunque fuere tyranni.
Haec consanguineos audet scelerare, nec ipsis
Fratribus haec parcit; graditur per templa deorum,
65Saeva, nec abstinuit caedes agitare nefandas,
Dum pia vota deo fierent, aut sacra per aedem
Dum celebrarentur sacram faceretque sacerdos
Verba quibus summa revocaret ab arce Tonantem
In terras actumque aris libaret honorem.
70At male quam peccant animo qui semper avaro
Abstinuere suis rebus, fecere nec ullis
Inde viris partem licet usque petentibus aequam!
Dicere fert animus quisnam tam sufferat istas
Tristis avaritiae sortesque manusque rapaces
75In genus humanum, quales nec dira Celaeno
Dicitur aut Strophades quondam tenuisse sorores,
Tempore quo dapibus Phrygiis nocuere volantes
Sedibus ex illis quibus hae latuisse feruntur,
Clausa domus prior est postquam, mensasque nefandas
80Deseruere (malis hominum nam gaudet acerbis
Quaelibet, ac manibus miseros circumvolat uncis).
Hac infecta domus nimium sordescit habendo
Omnis; et ingeniis hominum nocet improba, sordes
Fert quod iniqua graves illis qui parcere parto
85Constituere viri suaves neque tangere mensas.
Haec imbuta malis animum corpusque venenis
Inficit, atque viris languentia pectora reddit.
Haec tenet, haec, auri studium quoque semper habendi
Quod nemo sapiens umquam cupit ipse, nec ulli
90Persuadere parat velit exitiale subire
Munus, et est omni quod tempore triste futurum
Omnibus. ad quid non hominum fera corda subornas,
Auri saevus amor? spoliis gaudere propinqui
Instruis, atque manus maculare in sanguine diras
95Illius, est fidei qui credidit omne tuae sic,
Nullus ut huic sortis possit nocuisse malignae
Impetus, aut possint Troiae mala fata cremandae
Invertisse fidem Polymestoris, unde futura
Certa salus puero foret exspectanda misello.
100Sed quantum spes falsa quidem mortalia vexat
Pectora! seu contra quam quis putat illa resultat!
Perfidus ille et enim, postquam ultima fata tulere
Troianos, iuvenem clam ferro obtruncat, ut auro
Vi potiatur eo secum quod vexerat olim
105Tum Polydorus, ubi sortis putat usque malignae
Vitavisse vices; sed amor sceleratus habendi
Omnia perrumpit sanctissima iura: nec ulli
Parcit, et est saevis crudelior usque tyrannis.
Ille facit patres rebus sic parcere partis
110Ut nati pereantque fame pereantque maligno
Victu, neve domus possit superesse, quod illis
Deficiat suavem valeant quo ducere vitam.
Sed privata quid haec memoro? respublica certe,
Hoc evicta malo, ruit in letabile vulnus
115Et ruit atque boni quod habet male perdit, et omnes
Rursus opes quibus haec fuerat ditata relinquit,
Imperioque caret quo maxima quaeque solebat
Vertere, quo diros poterat domitare tyrannos
Et quicquid lati cunctis viget orbis in oris.
120Ut reliquos taceam, docet hoc Romana propago
Motus avaritiae quantum valet acer in omnes.
Nam peragenda licet multa vi bella subiret
Externasque gravi superaret robore gentes,
Viribus illa tamen postquam sic aucta fuisset
125Ut sua iam possent in viscera vertere ferrum,
Romani inter se civilia bella moventes
Haec ob avaritiam miseri gessere nefandam,
Quilibet hinc plures ut opes cumularet habendas
Et data cuique foret ditandi copia maior
130Et gravis argenti sitis expleretur et auri.
Hinc male res est gesta domi, foris atque fuisse
Dicitur; hinc Tomyris Crassum male multat, ut ille
Praemia digna ferat: cupienti plurima victrix
Plura quoque ingessit, liquidumque per ora metallum
135Fudit et ignito fera viscera torruit auro,
Ut quod avarus egens noctesque diesque cupisset
Intra se Crassus cupido retineret in alvo.
Singula quid refero? tot sunt inventa per urbem
Pectora tam diro cupiendi infecta veneno
140Romuleam, tenuit tot amor sceleratus habendi,
Barbarus ut cum iam victusque Iurgurtha subiret
Moenia Romulidum Latioque recederet orbe
Versus in urbanas moles oculosque retorquens
Diceret: "Urbs o quam primum peritura!", quod illic
145Publica cuncta forent venalia, quisque quod illic
Auri captus erat saevaque cupidine civis.
Sed, licet ista quidem quae diximus omnia late
Publica pessum dent rectis contraria votis,
Non minus ipsa tamen respublica laeditur hac quae
150Sic mentes hominum pervertit - taetra libido
Corporis -, obmissa quae sic ratione facessit
Omnia, nil recti gerat ut neque nominis aequi
Ista quod exitium magnum ferat omnibus illis
Qui dicunt: "Nihil est melius quam blanda voluptas!"
155Et faciunt etiam quicquid iubet illa libenter.
Haec prius, haec, animum movet alta e sede, nec ipsum,
Heu, sinit egregium quicquam meditarier usquam,
Sed furit assidue saevaque libidine fertur.
Corpora quin etiam consumit et acriter urget
160Haustibus assiduis in apertas undique mortes;
Nam nihil est gravius miseros quod adurat amantes
Quam Venus, et caeci stimulos admittere amoris.
Adde quod hic sacrae non religionis honore
Tangitur, atque focos sacros contemnit et aras
165Qui putret in Venerem, Veneris male concitus oestro,
Oblitus decorisque sui, miser, atque salutis,
Oblitusque sacri quodcunque reponitur aris.
Quid referam poenas quantoque dolore laborent
Qui Veneri indulgent, fibris ut et ulla renatis
170Non datur inde quies, iecur immortale quod illis
Roditur, et miseros vultur depascitur artus?
Haec facit addictos Veneri rationis egentes,
Neve domus tantum ruit hac privata, sed ipsae
Urbes inde cadunt: subit inlaetabile vulnus.
175Inde Phrygum moles rapidoque cremantur ab igne
Moenia Dardanidum, tantique incendia belli
Femina sola dedit, veluti decantat Homerus.
Namque Paris saeva turpique libidine captus,
Perdat ut inde suos ac se patriamque suamque,
180Ledaeam rapiens Helenam satiavit amorem,
Perditus, hospitiique sacros violavit honores.
Aspice quanta paras patriae mala, turpis adulter,
Quamque noces Phrygibus Troiaeque Penatibus! in te
Graecia tota ruet! surgit grave laesus Atrides,
185Pluribus ac verbis agit in fera bella Pelasgos!
Improbe, quid facies? iusta ratione moventur
Iureque te contra pugnant. deus aequus honestae
Usque favet causae, causamque relinquit iniquam.
Nec mora: iam Teucri longa obsidione tenentur
190Ut gravius pereant. hinc fracti viribus omnes
Sunt ubi, sunt et opes fractae, Troiana iuventus
Fessa ruit, postquam fortis ruit Hector et ipsum
Deseruit moriens Priamum Phrygiosque Penates.
Denique tum patriae vidisti incendia lapsae
195Vidistique capi matrem carasque sorores,
Cassandramque trahi templis adytisque Minervae,
Crinibus, heu, sparsis in caelum lumina tendens,
Expetat a superis ut opem captiva: sed illis
Cunctis Iuno tibi placidas gravis obstruit aures.
200Ipsa dies me deficiat si cuncta referre
Pessima nunc statuam dederit quae blanda voluptas
Quaeve det assidue, dabit et mortalibus aegris
Ni ferat auxilium praesto sapientia nobis
Ad quodcunque malum tristissima fata minantur.
205Nam modo si vitium volumus vitare nefandum,
Est opus ut nobis sapientia cuncta ministret.
Sic aderit virtus subito concessa deorum
Munere; stultitia dabitur caruisse potestas,
Quae mala cuncta gerit: dabitur caruisse, quod omne
210Possidet egregium, quod habet sapientia primum.
Hanc tibi divini poterit nova Musa Platonis,
Hanc tibi Socraticae poterunt praestare Camenae
Partibus ex cunctis, nihil ut iam desit eorum
Quae tibi, quae vitam valeant fecisse beatam.
215Hanc ubi purgatis animis habuisse licebit
A gravibus vitiis, hic nos quae surgere regna
Cernemus, quale imperium, quantumve futurum!
Quare agite, o iuvenes, vestras huc vertite mentes!
Ne dubitate fidem verbis adhibere quibus me
220Edocet his patribus ducibus modo noster Apollo,
Quo dicente nihil fallit, nihil intrat in aures
Quod non sit verum, quod non sit et ore notandum
Pierio deus hoc non verior alter habetur
Utque pii vates priscique dedere poetae.
225Sic vitandorum virtus tot causa malorum,
En, erit; hac duce nos vitio purgabimur omni,
Cuius forma nitet tantum, tantumque decoris
Continet ore suo, tantumque refulget in omnes,
Ut, si nos oculis spectare tuentibus illam
230Possemus facie, seu quam formosa videtur,
In nobis miros sapiendi gignat amores,
Nutriat igniculos dat quos Natura Creatrix
Cuique viro primum subeunti lumen ab ortu
Nascentis vitae; quos si bene vertat in usum
235Vivendi recte, sapiens erit ille futurus,
Sic, queat ut verbis homines quoque dulcibus acres
Ac ritu solitos vitam duxisse ferarum.
In coetus revocare novos, urbesque vel unus
Condere quas habitent, quibus ille suasit honestum
240Esse quod et gravibus praeferre laboribus omnes
Debent, assuetaeque diu fera commoda vitae
Spernere, quo legesque velint et iura tueri,
Quo vires domuisse suas patiantur, ut inde,
Quicquid erit sanctum iustumque, libenter id ipsum
245Amplecti potius cupiant potiusque sequantur.
Quas urbes ubi condiderit, pia iura vir idem
Constituet templumque sacrum sanctumque Senatum
Omnibus, ac ponet mores legesque tuendas
Et moderator erit populi praecepta sequentis
250Optima; quem matresque virique sequentur ovantes,
Dum pia sacra focisque feret, celebrabit et idem
Quicquid erit casta pro religione gerendum,
Non aliter quam cum sunt Orphea rite secuti
Egressique lupi silvis leporesque fugaces,
255Mulcentem pariter fidibus lapidesque ferasque.
Inde bonas itidem sapiens invenerit artes:
Nutriet inventas; idem dabit optima cunctis
Et mandata viris, quibus inde iubebit eisdem
In virtute bonum meditentur ut esse vel omne
260Ponendum, tauro ignito licet ille cremetur
Quem tenet aut virtus aut cum virtute facessit
Quaelibet. illa potest hominem praestare beatum,
Sola potest et opes regum superare vel omnes
Persarum, quamvis auri metalla caventur
265Illic plura, lapis quamvis pretiosior auro
Illic adinventus iam sit quoque multus, et aurum
Flumina multa quidem referant tribuantque relatum.
Hac duce rex Macedum Persas domitavit et Indos;
Hac duce sunt rerum satis imperioque potiti
270Orbis Romulidae: nam dum virtutis honores
Amplectuntur erant domini toto orbe timendi.
Hinc sibi parentes populos fecere, vel omnes
Externas duris gentes domuere sub armis,
Nullus ut exstiterit tam saevus in orbe tyrannus
275Qui vires non, Roma, tuas trepidaret et acri
Imperio parens tua iussa facesseret ac te
Esset uti dominam summo veneratus honore.
Salve, magna parens pariter rerumque bonarum,
Expultrix eadem vitiorum maxima, salve!
280Salve, virtutis sapientia mater alumnae!
Ut prisci quondam, tibi templa dicamus, et aras,
Ponimus atque sacras epulas: te namque magistra
Exuerint silvestrem animum quicunque feroces
Ante fuere viri, mitisque acceptus eisdem
285Est habitus, valeant quo sacra resumere iura
Urbibus in mediis, valeant meditarier artes
Usque bonas, quibus aeque nos patriamque domumque
Temporibus, diris bene composuisse queamus.
Gaudia quanta manent illos, quantamque subibunt
290Laetitiam, qui sponte sua peiora relinquent,
Deteriora sequi nolent, at semper ad illa
Convertent animum quibus, utiliora secutus,
Sic mentem vitamque suam componet honesto
Quilibet, ut quae sunt mala dira repellere possit,
295Possit et ut vitium sic exstirpasse malignum,
Ut mens ipsa quidem sit candida facta nec ullas
Admittat maculas! quam laetus et ille futurus
Rursus erit, natosque suos suavesque nepotes
Qui bene componet, famulos, propriosque Penates,
300Qui vero patriamque suam patriosque Laresque
Sic reget imperiisque bonis ac legibus aequis
Ut vires tandem latum diffundat in orbem!
Non memorare queam quam praemia certa dabuntur
Cuique bono civi patriam qui temperat aequo
305Iure, nec in se<se> male publica quaeque retorsit
Munera, verum adeo patriae studuisse videtur,
Pro illa ut statuat suavem deponere vitam,
Si sit opus; nam non tantum sibi magna parantur
Praemia dum vivit, sed mox, ubi vita recessit,
310Hinc locus in caelo datus est super astra supremus,
Sedibus hic ubi perpetuis aevoque fruatur.
Ergo iussa pius quae tradit Apollo sequamur,
Et praecepta dei capiamus honesta monentis,
Praesertim cum sit dux optimus, optima cuique
315Tempus in omne ferens, patrias qui temperat urbes
Sic virtute nova sapiens, sic cuncta gubernat
Publica tam gravibus monitis, tam legibus aequis,
Ut queat hinc omnes tandem fecisse beatos.
Te duce nam, Medices, ubi tu vestigia fraudis
320Susteleris priscae, nobis quae pauca supersunt,
Sponte sua fruges nobis dabit optima tellus
Cunctaque divini tum flumina nectaris ibunt.
Non abitura iterum terras Astraea reviset;
Haec apud et sedes te condet amica supremas;
325Stabit in erecto viridi de marmore templo
Quod tu condideris: sic aurea saecla redibunt,
Qualia Saturno quondam regnante fuere,
Quaeve sub Augusto fuerant, ubi quaeque maligna
Expulit, et pacem iussit regnare per omnes.
330Hinc quoque Pierides, pulso de fronte timore,
Quam male tristitiam bellis cepere remittent,
Cantabuntque tibi tot carmina sancta merenti
Quot duce sub prisco prisci cecinere poetae.
Sic tua sunt veluti celeberrima facta per orbem,
335Facta Sophocleo bene commemoranda cothurno,
Nomen erit summumque tuum. tua fama perennis
Inque dies surgens erit haec tua gloria maior:
Inde novis, Medices, veterum superabis honores
Astraque sublimi splendentia vertice tanges.


7. ELEGIA

5 Ipse dies medium cursu traiecerat orbem
Tempore quo torret Sirius arva canis,
Cum sitiunt herbae, patula pecus atque sub ulmo
Vitat Apollineas per loca blanda faces,
5Cum mihi, quaerenti serpentem fallere somnum,
Surripit atque oculos occupat ille meos.
Hic, cum per mediam vidissem clara quietem
Sidera Lucifero quae nituere magis,
Aspexi cupide, sed erant ita iuncta nitenti
10Corpore, quae fuerant astra benigna duo,
Ut, cum bina foret rutilanti stella decore,
Protinus haec eadem visa sit una mihi,
Non aliter quam cum summo Venus ipsa Tonanti
Iungitur et radios miscet utrimque suos.
15Cum tamen inspicerem quis tam novus unde veniret
Fulgor et huic duplex causa vel una foret,
Cognovi geminam gemina sub imagine formam;
Ut reor, exstiterat natus hic, ille pater:
Nam Petrus hoc sidus Medices habitabat, at illud
20Cosmus erat Patriae visus habere Pater.
Ut vidi (quoniam nota mihi maior imago
Exstitit, et maius fulsit ab ore decus)
Corrueram, tremulis valui nec sistere plantis:
Sic mihi divinus concutit ossa tremor;
25Sed me, quae fuerat Medici clementia, Cosmus
Hac monet, atque humili sublevat inde solo:
"Stulte, quid addubitas? aut nos, meliora secutos
Fata, quid horrescis? sit procul iste timor!"
Dixit; et ex oculis nubem rapit inde tuentis
30Lumina quae fuerat visa tenere mea.
Hinc ait: "En, ego sum quem candida iura ferentem
Saepius assueras visere, Nalde, domi.
Filius hic Petrus est, cui cum mandata dedissem,
In superos Tusca raptus ab urbe Lares,
35Ut patriam coleret, patriam tueretur ab hoste,
Dum Iove cum summo tempero utrumque polum,
Advolat huc citius fatali sorte: parentem
Visendi meme tantus adegit amor.
Sed quid, Nalde, nepos Laurentius? excitat ardor
40Hunc meus ut condat nomen in astra suum?" -
"Scis bene," respondi," cum candidus aetheris heros
Et sis et noscas quicquid in orbe manet.
At, si forte cupis de me quoque nosse quod ille
Efficit in terris, id breve, Cosme, feram.
45Pace tua dicam vobis quodcunque daturus
Sum modo, Cosme, tamen, sum, Petre, pace tua;
Ille regit Tuscosque patres Lydosque Penates
Tam bene, tam facili doctus utrosque via,
Ut, quod vos aliquo quondam faceretis in imo
50Orbe labore duo, nunc agat unus idem,
Unus idem faciat iam nunc sine viribus ullis
Corporis, ingenio nixus id omne suo,
Tam bona prosperitas unde est modo civibus ipsis,
Tuscos unde manet tam bona prosperitas,
55Ut leo Tyrrhenus spatietur ubique solutus
Carceribus quibus hic ante retentus erat,
Innocuusque viros penitus versetur in omnes
Nec quemquam, posita nunc feritate, petat.
Quin ovis atque lupis ultro venit obvia saevis,
60Quemque prius timuit, non timet agna lupum."
Haec ego; tum pater arridens, "Quae gaudia verbis
Protinus accipio quantaque, Nalde, tuis!
Sed tu quid geris in terris? quae cura tenet te?
Quid facis? an aliquid, publica res quod habet?"
65Hic ego: "Nil equidem facio, nisi vota frequenter
Semper ut id maneat quod gerit ipse nepos,
Utque ratum fiat tempus vel in omne futurum
Civibus ille bonum quod dabit usque suis.
Cetera, Cosme pater, non ulla negotia curo,
70Securus Musis sacra referre piis;
Saepius unde gravis totiensque invasit egestas
Dum me Parnassi per iuga raptat amor,
Ut, nisi uterque nepos opibus iuvasset amicis,
Mi nisi vestra domus saepe tulisset opem,
75Iam nunc hac tristi fatorum sorte perissem,
Cogerer ac patrios deseruisse Lares.
Nam quod constituit de me Laurentius olim
(Saepe quod ante quidem rettulit ille mihi)
Iam nunc in tempus Medicen sapientibus ipsum
80Consiliis aliud, Cosme, referre puto,
Ille dies donec quem cogitat esse futurum
Venerit et factis certa sit ansa novis."
Vix ea finieram, cum me gravioribus ille
Prospectans oculis talia voce dedit:
85"Si nihil est aliud caro quod, amice, nepoti
Obstat ne faciat quae facienda putat,
Exspectare diem nisi, dent quem fata benignum
Quique sit optatis ultima meta tuis,
Dicito ne dubitet; nam Iuppiter ipse, iubenti
90Omnia cui parent, cui mare, terra, polus,
Protinus instituit iam tempus ab ordine fati
Rebus ut hoc aptum sit modo, Nalde, novis,
Utque illos animo quos iam Laurentius acer
Concipit accipiat curia Tusca viros.
95Hoc duce nam veluti Pisana in moenia Musis
Publica iam sedes res dedit ista piis,
Ut, quotiens illuc accedere maluit heros,
Obvia facta suo sit sua turba patri,
Sumptibus utque iterum patriae iubet ille vocari
100Ad vos quos vobis Attica terra tulit,
Scilicet ut fidibus quoque sit qui doctus in urbe
Etrusca Graecis illius acta canat,
Sic decet ut patrios vates modo publica cura
Adiuvet et sedes comparet his aliquas
105Hic, ubi, Laurenti, duce te bene cuncta geruntur
Publica, consiliis usque gerenda tuis:
Nam, cum multa meo iam constituenda nepoti
Sint ibi divinis facta canenda modis,
Convenit ut, quae iam peraget bene publicus auctor
110Plurima Tyrrhenis gesta probanda viris,
Sint ibi vel plures qui publica quaeque canentes,
Nati, Petre, tui nomen in astra ferant.
Ergo age, dic ne se venturas lentus in horas
Differat (e<n>, rebus stant sua fata bonis!)
115Plura nec exspectet iam tempora: nam fugit aetas
Ocior ac celeri pervolat illa Noto;
Nec se respiciat positum iuvenilibus annis,
Nec fatum vestro par putet ille suum:
Namque nepos, ternae veluti cecinere sorores,
120Ut placitum Parcis hoc fuit ante tribus,
Quattuor hinc poterit Saturni evincere cursus
Ac vitae longas exsuperare vices;
At reliquis brevior sors est, mihi crede, futura:
Vos breve per spatium mors cita quosque manet;
125Ut, multos si nunc velit exspectare per annos
Ut magis hanc facilem praebeat ansa viam,
Deficiant illi penitus quos doctus honestos
Esse cupit, doctis quis favet ille viris.
Neve ullus moveat carum, dic, Nalde, nepotem,
130Illius aut verbis ducat inesse fidem
Qui putet in reliquum posthac rationibus ullis
Tempus ad haec melius constituenda dari;
Sed, monitis hominem, graviter solatus amicis
Haec agat ipse tamen dicta probanda mea.
135Crescit enim virtus caelesti sorte nepotis;
Nunc ea quae genuit stella benigna viget,
Cum modo, quae iam tunc, duo sidera summa niterent,
Tempore quo lucem coepit inire novam:
Nuper enim Titan spargebat lumine terras,
140Orbis et in medio Iuppiter altus erat;
Herculei subeat ferventia terga Leonis
Cynthius, ut vires augeat inde suas,
Piscis in aetherei Saturnius aede vagatur,
Hic ubi, Nalde, Iovi maximus exstet honos.
145Siquis at exstiterit qui nunc faciunda negavit
Haec sibi quae citius rite gerenda puto,
Haec sibi quae citius rite gerenda puto,
Primus erit, post rem qui talia facta libenter
Laudibus inde quidem tollat in astra novis:
150Tantus honos verbis, tanta est reverentia rebus,
Quae gerit egregia doctus ab arte nepos.
Nec secus eveniet quam vos male sumere contra
Cum Volaterranos compulit arma furor:
Rumor enim vestras vixdum pervenit ad aures
155Nuper ut in sociis bella moventur agris,
Cogitur Etruscus praeconis voce Senatus
Cum citus, ut patriae consulat ille suae;
Iamque rogabantur quae sit sententia patres,
Qua scelus hoc tantum quisque repellat ope;
160Bellaque iam multi multa ratione, sed illa
Mensibus exactis suscipienda putant.
Quos tamen inde nepos verbis ita grandibus acer
Confutat atque suum cogit inire modum,
Decretum ut fieret Medices quodcunque putasset,
165Quicquid et ingenio censuit ille suo.
Nec mora: militibus cinguntur perfida Tuscis
Moenia vel trucibus vix adeunda feris.
Non tamen hinc hostis longa obsidione tenetur,
Seque diu longis credidit ille iugis;
170Nam bonus innocuos deus adiuvit: omnibus idem
Iniustis poenas intulit usque graves.
Sic breve per spatium paucis superata diebus,
In Volaterranis oppida celsa cadunt,
Atque luunt poenas, sceleris dum quisque nefandi
175Fit reus atque malos comparat arte dolos.
Gaudia quanta tuli, magnum cum ferre nepotem
Hinc ego prospexi longa trophaea domum,
Cum vidi longos illum ductare triumphos
Ex bello cuius maximus auctor erat,
180Ille quod auspiciis Medicum bene gessit et arte
Ut patriam patriae servet ab hoste pater!
Ergo, velut primi fuerant qui facta frequentes
Laudarunt, fieri quae vetuere prius,
Quilibet eventum postquam videre supremis
185Rebus ut hoc melius nil reperire queas,
Sic modo continget: qui facta licentius ante
Carpserit, haec eadem quae probo, Nalde, diu,
Post, ubi quis fructus, quis honos erit inde videbit,
Commoda quot res hinc publica summa feret,
190Extollet tandem summa tum laude nepotem.
Qui tanti fuerit conditor ante boni,
Quique piis sedes dederit quoque vatibus intra
Moenia, ne Musis longius erret honos,
Dic agat haec igitur: putet hinc sibi, Nalde, futurum
195Me titulis ut avum, vincat ut ille patrem.
Nec tamen invidia premimur: nam livor ab omni
Mente quidem superum longius omnis abest;
Gaudia sed capient tot me, cum forte videbo
Pro Musis Medica quae geret arte nepos,
200Ut nihil exstiterit Petri quo maxima proles
Me magis in reliquum, Nalde, iuvare queat."
Dixerat; et somnus qui me nimis altus habebat
Deserit, atque breves culpo fuisse moras.


8. ELEGIA IN CLARICEM URSINAM | VITA FUNCTAM

6 Nobilitas alti si nominis esset in omnes
Tuta, nec, heu, fatis subicienda malis,
Sique pudicitiae tutum decus esset, et atrae
Si morti virtus intemerata foret,
5Viveret, heu, fato Clarices rapta severo
Tristitiae causam nec daret illa gravis;
Florentes natos, florentia pignora mater
Cerneret egregio gaudia ferre patri.
At modo quod moreris, quot luctus gignis acerbos
10Quantaque sunt lacrimis ora rigata novis!
Namque ubi te norunt morbo graviore parentem
Devictam fato succubuisse gravi,
Exortus subito ferit aurea sidera clamor
Natorum, matri dum pia vota ferunt,
15Dumque dolent quod adhuc iuvenis decessit ab aura
Vitae, dumque suum rapta quod ante diem.
Heu, quid nobilitas, clarum quid nomen avorum,
Quid iuvat Ursino quod patre nata fores,
Sintque duces plures Ursina e stirpe creati,
20Gesta quibus graviter maxima bella prius,
Gesta quibus ducibus vel maxima bella fuere
Ductaque victorum more trophaea domum?
Quidve pudicitiam prodest coluisse? quid omnes
Vel numeros illi contribuisse iuvat?
25Quid te virtuti, Clarices, plurima summae
Ante dedisse iuvat, dum tibi culta fuit?
Quid tibi quod coniunx esset Laurentius, ob quem
Unum perpetuo vivere digna fores?
Profuit haud natos te tot genuisse quot uni
30Summus honos patriae, gloria, nomen erunt.
Nobilitatis enim meritis non fata moventur;
Purpura non regum fata movere potest.
Imperii fasces, non consulis arma supremi
Mortis ab insultu nos rapuisse queunt.
35Sis pia facta licet, tamen emoriare necesse est,
Nex tamen a templis in cava busta trahit.
Nil putat atra dies sanctum, nihil esse pudicum;
Nullius a meritis tangitur illa bonis.
Si genus Ursinum, si te neque flexit honestas,
40Qua nec in heroum sanguine maior erat,
Flectere te potuit Medices Laurentius ille,
Lucida cui cedunt sidera, terra, fretum,
Cuique tuae pariter penitus cessere sorores,
Cedere te cui, Mors, instituisse ferunt!
45Coniugis optatae nam vir cum fata timeret,
Cerneret ac nullam huic iam superesse moram,
Flectere si posset sortes temptavit iniquas,
Si posset Parcas exsuperare graves.
Ergo dies aderat qua Mors statuisset acerba
50Coniugis e medio tollere membra piae,
Cum citharam sumpsit Medices Laurentius illam
Qua trahit et superos in sua vota deos,
Quaque virum non tam durissima pectora flectit,
Quam ciet infernos, tristia regna, lacus,
55Qua movet hunc ipsum cui sunt tria verticis ora
Quique malus triplici latrat ab ore canis.
Tamque pium Medices, quoniam tam dulce canebat.
Tamque dabat sanctis carmina sancta modis,
Staret ut intentus numeris resonantibus aer,
60Cantibus ac Medicis staret uterque polus,
Nemoque commotas spectaret in arbore frondes,
Nullaque plumosas aura moveret aves;
Curva suos etiam requierunt flumina cursus
Ut magis ad cantus quaelibet apta forent;
65Inde quidem manes etiam requiesse profundos
Ac cessasse suo quosque labore putant.
Nam meliora dedit dederat quam priscus Iopas,
Silenus quondam quam dedit atque senex,
Esset hic edoctus quamvis ab Apolline dextro
70Eurotas quicquid sensit ab arte cani.
Cesserunt dirae ultrices, ac tristis Erinnys,
Quae, super ut sontes, saeva flagella gerit;
Intemerata prius magni violentia fati
Cessit, et a cursu destitit illa suo:
75Omnibus horrendos vitae quae inferre timores
Assolet hinc celeri coepit abire fuga;
Tunc primum vultus posuit tremebunda minaces
Non secus ac summo cederet illa Iovi,
Dumque abit, a precibus nimirum emota pudicis,
80Supplicibus verbis talia dicta dedit:
"Ergo velim iubeas, Laurenti maxime, quod vis:
Haec, quaecunque cupis, nam tibi facta dabo."
Sic ait; at Medices, vultu quo temperat urbes
Etruscas, vultu quo bene cuncta gerit,
85Postulat uxori ne vim ferat illa, sed artus
Confectos morbo liberet illa gravi.
Quod iubet exsequitur dea saeva, potentibus herbis
Permittens redeat qui fuit ante vigor.
Quae cum facta videt Laurentius, acer ab urbe
90Concedens curis libera corda gerit:
Laetior efficitur penitus quod victor abisset
Quodque sua fatum succubuisset ope.
Quod fieri postquam persensit ab aethere summo
Iuppiter ac superis plus potuisse viros,
95Indignans factum, magnos vocat undique divos
Ut bene quisque Iovi consuluisse queat:
"Quis, rogo, vir, nobis qui plus potuisse videtur,
Iactitat et supero plus dare posse Iove?
Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus
100Threicia recinens carmina blanda lyra,
Concessum semel hoc fuerat, fidibusque canoris
Concessum nato, Calliopea, tuo.
At si dem Medici semel hoc, quod Thracius Orpheus
Obtinuit, coniunx a Styge ut alta petat,
105Non semel hoc Medices cupiat Laurentius ipsum,
At sibi concedi talia saepe volet:
Nam quanto meritis superat gravioribus acrem,
Orphea, qui Medicum nomen in astra tulit,
Saepius hoc Medices volet atque frequentius illud
110Quod semel a fatis Orpheus ante tulit,
Saepius atque alios imo revocabit ab orbe,
Uxorem praeter, a Styge qui redeant.
Ergo, ne pereat fati gravis ordo, videndum
Est mihi ne plus vir quam deus inde queat."
115Haec ait; at Medices, quo nec sapientior alter,
Noluit ista dari quae vetat ipse deus,
Deque suo statuit pius ille remittere iure,
Et quod promissum sit fore velle negat:
Et vetat, et Morti, superos ne peccet in ipsos,
120Mandat ut officio functa sit illa suo.
Quae licet et magni Medicis mandata teneret,
Sciret et hunc ipsum velle quod illa cupit,
Haec tamen Ursinam matrem titubanter adivit,
Ter prius offenso sustulit atque pede:
125Tanta quidem gravitas, tanta est reverentia sacri
Numinis in Medicis quod sedet ore viri.
Ergo, ubi quae reliquis florentia membra fuere
Omnibus et vita digna fuere magis,
Cernuntur maculis infecta nigrantibus atrae
130Mortis et horribili membra referta situ,
Omnia quam primum luctu miscentur amaro,
Complentur querulis atria longa sonis;
Maestaque tum stabat sparsis a fronte capillis
Filia quo matri debita iusta ferat.
135Quilibet e natis lacrimas fundebat acerbas
Saepe ferens, "Quid nos, pignora cara, fugis?
Heu, quid et ante diem tam nos, tua viscera, parvos
Deseris? heu, nobis unde iuvamen erit?
Quae nos complexu, quae nos refovebit et ore?
140Quae sit delicias exhibitura tuas?
Dicemus patri quid nos, ubi forte redibit,
Quantaque tunc dabimus verba dolenda nimis?
Fundemus maesto quas, mater, ab ore querelas,
Tristitiaeque pater qualia signa dabit,
145Inveniet nusquam cum te, quae sola laborem
Curarumque fores portus et aura sibi?"
Rettulit hos natus puerili e pectore questus,
Ipsa quidem parvo cui pia mater eras:
At Petrus, egregio cui grandius ore sonandum
150Musa dedit carmen, pulcher Apollo chelyn,
Cui dedit et Graios vati recludere fontes,
Cui dedit et Latios posse referre modos,
Materno miscens laudantia verba dolore
Non tacito patitur te siluisse pede,
155Sed matri cecinit tot carmina sancta merenti
Clarici laudes tot dedit atque novas,
Quot neque Calliopae matri dedit Orpheus ante,
Quotque patri doctus non dedit ante Linus,
Ut, tua dum Petri celebrantur carmine nati
160Funera, dumque nigris te rapit ille rogis,
Laudibus ac dum te Claricem a morte redemit
Versibus ac nomen duxit in astra tuum,
Viva quidem Petri videaris munere nati,
Vivaque divini munere facta viri.


9. ELEGIA

7 Quae, rogo, Pierides, vos inclementia cepit,
In vestros vester quove recessit amor?
Sicne parum tegitis quem vos aluistis ut atrae
Tam cito sit factus praeda petita neci?
5Michael, ecce, iacet, Musis ita factus amicus
Vitavisse nigros posset ut inde rogos.
Vitavisse vices fati gravioris acerbas
Deberet meritis tempus in omne suis;
Evenit at contra: nam qui fore semper in aevum
10Debuit incolumis funere raptus abit,
Raptus ob invidiam, ne saecula nostra viderent
Qualem prisca virum vix habuere prius.
Quod si saeva suum servabant fata tenorem
Semper ut e medio vel meliora ferant,
15Debuit optatam saltem spectare senectam,
Tam tener iste suum ne cadat ante diem:
Namque tribus lustris binos vix addidit annos,
Vix paucos menses livida Parca dabat,
Cum puer, ah, nimium primo miser excidit aevo,
20Limine de vitae dum rapit atra dies.
Saepe quid aetatem numeras meritumque recenses?
Irrita quae loqueris Mors inimica facit.
Nil iuvat in sacro quod sis Helicone creatus
De patre cui citharam pulcher Apollo dedit
25Qua vel adhuc iuvenis teneros bene lusit amores,
Qua cecinit Galli maxima gesta ducis.
Nil iuvat e Graiis quod plurima fontibus hausta
Sumpseris et linguas noveris inde duas.
Scire velim tibi quid prosint modo carmina, cunctis
30Digna legi, tenero quae canis ore puer!
Quod si Musa nequit te defendisse cadentem,
Cedere quod fato cogitur illa gravi,
Debuerant sancti penitus defendere mores,
Debuit imprimis casta pudicitia,
35Quam, Verine, novo sic es veneratus honore,
Hac ut censueris nunc sine velle mori:
Namque, puer, suavem mavis deponere vitam
Quam solvas ea quae iura pudoris erant:
Nam, medici cuperent cum consuluisse petenti
40Pharmaca quo febri membra levata forent,
"Dulcia," dixerunt, "Veneris si vincula norit
Iste, gravis morbi peste solutus erit."
Haec ubi dicta tuas nimis accipis aeger in aures,
Abnuis et votis stas velut ante piis.
45Inde cadis moriens: quis non crudelia damnet
Astra, vel in superos dicat acerba deos?
Quo melior, Verinus, eras, quo doctior inter
Etruscos, quanto castior unus eras,
Hoc mage debuerant te sustinuisse cadentem
50Caelestes ne sis facta rapina neci,
Ne quod ab invidia crimen pia turba deorum
Contrahat, immeritum dum sinit, ecce, rapi,
Dum patitur quod erat sanctum magis omnibus unum
Tristibus a fatis in cava busta trahi.
55Quid miser implorem? quid opem prodesse putemus
Humanam, superi si dare posse negant?
Quid nisi perpetuo luctu miser ora resolvam,
Nullus ut, heu, lacrimis posset adesse modus,
Si doctrina tibi, virtus, probitasque, nec ulla
60Prosit ut a fatis tuta sit illa malis?
Et iam tempus erat, iam lamentabilis hora,
Michael infelix, qua periturus abis:
Astiterant Arnus nutrix quascunque sub undis,
Chaianus quas mons, Ambraque casta tenet;
65Pieris imprimis venit huc simul omnis, et una
Purpureum roseo qui vehit axe diem;
Atque ibi consilium capiunt, an saeva moveri
Fata queant cursu quem tenuere suo,
Ex quo principium deus et natura dederunt
70Rebus, et incepta est iam nova terra coli;
Ast ubi tam precibus durissima numina castis
Perspiciunt nullis flectere posse modis,
Protinus in lacrimas se profudere dolentes
Protinus in luctus hinc cecidere novos;
75Sed gravius, Cyrrhae vos quae iuga summa tenetis,
Omnibus hinc aliis indoluisse ferunt.
E quarum numero, pueri cui cura tuendi
Est data iam, tristes protulit ore sonos:
"Michael, heu quis te casus mihi saevus ademit?
80In te quid tantum Mors scelus ausa ruit?
In te quid tantum Mors scelus ausa ruit?
Cum mihi nascentem dederat te turba sororum
Ut caperem curas ne tibi quid noceat,
Tutus at incoleres antrum fontesque sacratos
85Unde Maro sitiens saepius ante bibit,
Eventura tibi certe mala nulla timebam:
Exstitit at summi spes mihi summa boni.
Quam male decipior! quam me mea cura fefellit!
Spes mea seu quantum versa timoris habet!
90Non ego crediderim tibi sic mea sacra colenti
Inferret nigras Parca maligna manus,
Praesertim cum sis ita nos imitatus et omnes
Duxeris hinc Musas in tua vota pias,
Ut iam mortales habitus moribundaque membra
95Exueres, factus par similisque mihi.
Fallor at, heu, nimium votis confisa caducis,
Dum puto quod fieri fata severa negant,
Quae pater omnipotens, nutu licet omnia possit,
Non valet e cursu vertere dura gravi.
100Quod tua si ternae truncarunt fila sorores,
Atque iuvat plenas sic lacerasse colos,
Si quoque ne fieres tristissima causa fuerunt,
Ut volui, vates primus in urbe tua,
Obstarunt si ne potiaris honoribus amplis
105Patria quos iustis fortibus ante dedit,
Michael, hoc poterunt non impedi<i>sse quod instat,
Nec poterit famae Parca nocere tuae,
Laudibus officietque tuis non ipsa vetustas,
Tempus in aeternum nec revoluta dies.
110Plures namque viri qui Phoebo digna loquuntur
Curabunt nomen tollere in astra tuum:
Nam qui Parthenopes urbem coluere vetustam
Te numeris referent tempus in omne bonis.
Te canet Hesperius vates Latiusque poeta,
115Quisquis et in Tusca claruit urbe magis
Hique dabunt maesto solacia magna parenti,
Teque nigris rapient quilibet inde rogis;
Sed tamen ex illis qui plus tibi nominis alti
Afferet et laudi plus dabit usque tuae,
120Hic est ille novus Medices Laurentius heros,
Itala quem tellus est venerata patrem,
Regibus et magnis ducibusque petentibus auctor
Responsum certus qui dedit atque dabit.
Hunc ego Castalias docui bene semper ad undas
125Carmen Apollinea concinuisse lyra.
Hic te cum sapiens fuerit miratus et ingens,
Michael, ingenium duxerit esse tuum,
Noverit atque, foret propria haec si dona fuissent,
In patriam per te quam cumulandus honor,
130Carmine te sacro dignabitur ille cadentem
Ferre per Ausonias (Itala regna) domos,
Cuius ab ore fluunt ita dulcia verba canentis,
Deque suis numeris gratia tanta venit
Ut te iam possit magis effecisse beatum
135Dum moreris quam cum vita superstes erit,
Felicemque magis faciat, dum mortuus umbras
Cernis et infernos (visa tremenda) lacus,
Quam si vixisses vitam, mihi crede, refertam
Omnibus his tibi quae fors cumulata dedit.
140Ergo modum lacrimis opus est iam ponere nostris,
Per Medicen quoniam vivis, amice, magis.
Illius aeternum dum carmina sancta legentur,
Quae bonus in nomen mox canet ipse tuum,
Quae bonus in nomen mox canct ipse tuum,
145Vivis item melius, cum iam purgeris ab omni
Labe tibi corpus quam dedit ante gravem,
Ut Medicis laus haec in te divina putetur
Conveniens tanto nunc magis esse tibi,
Conveniens tanto magis haec videatur habenda
150Esse tibi quanto purior est animus;
Est divina quidem laus haec, divinus et ille
Est animus, modo qui purus in astra redit."
Haec tibi Musa dedit, dum fundit ab ore querelas,
Carmina; nos eadem scripsimus, ecce, tibi.
155Addimus ista duo tua quae monimenta notabunt
Et quae sint urna saepe legenda tua:
"Michael hic puer est, quem ni mala fata tulissent,
Tam doctum potuit vel superare patrem."


10. ELEGIA

8 Parcite, mortales, regnum quicunque tenetis,
Fortunae miseras non timuisse vices;
Parcite tam tristis vos fidere flatibus aurae
Aut bona tam saevae credere vestra deae!
5Fortuna levius nihil est; velocior Euris,
Nam movet haec celeres semper iniqua rotas;
Haec eadem citius dicto solet infima summis
Rebus et haec imis vertere summa solet;
Haec humiles tollit summa ad fastigia rerum,
10Deprimit haec summos rursus ad ima viros.
Non levius venti spatium per inane feruntur
Cum Boreas madidis aera purgat aquis,
Siquando velit illa vices agitare superbas,
Si velit imperio vertere cuncta gravi,
15Ut, quicunque canit sphaerae velut illa globosae
Haereat et summo stet super illa pede
Aut quicunque leves illi quoque tradidit alas
Ferreque temones dixit utraque manu
Se quibus aethereas librans moderetur in auras
20Aera dum facili pondere vecta secat,
Hunc miras habuisse manus mirumque per artem
Protinus ingenium miraque verba putem,
Cum queat instabili quicquid levitatis inhaeret
Fortunae inventis explicuisse suis.
25Nec tamen haec, levior cum sit, caret inde feroci
Crimine, crudelis nec sibi nomen abest:
Illa viros quotiens iugulum dare saeva coegit,
Duraque nec meritas vincula ferre manus!
Illa quidem reges exstinxit vulnere crudo,
30Vertit et imperio regna subacta suo.
Caesaris exstiterat dux haec male fida ruentis
Impia dum miseros traxit in arma patres.
Illa gravem Priamo suadens ut pugnet in hostem
Indigno magnum sustulit ense caput.
35Quid referam Macedum regem velut acta furore
Perdendum socio praebuit illa viro?
An rex Peliacus, manibus praereptus amicis,
Non subiit mortis fata severa suae?
Pro, scelus! haec eadem nuper fortuna cadentem
40Vulnere Bebriacum sustulit ecce Ducem
Tam subito casu nihil ut minus ille timeret
Florenti mortem quam sibi posse dari.
Sed spes incautum iuvenem miserumque fefellit,
Fecit et in tuto quaeque timenda loco:
45Nam medio templi, populo faciente coronam
Dum fierent summo sacra pianda deo,
(Pro, scelus indignum!) fidam dum fingit ad aurem
Perfidus ille quidem verba tacenda loqui,
Ecce, petit dominum sica quam tectus habebat,
50Ut triplici caderet vulnere fossus humi,
Ut stupidus fieret populus dum regia cernit
Maestus ab indigna pectora caesa manu.
Nec timuit proceres quibus ille fidelibus esset
Usus, et ingenio semper et arte bonis;
55Nec metuit populum dum sacra colente magistro
Antistes manibus continet illa piis;
Est maiestatem veritus neque principis idem
Dum parat, heu, sanctis urere thura focis;
Denique non oculis mortem quam forte videbat
60Horruit, inde dari quam sibi certus erat:
Sic fortuna virum Furiis agitaverat atris,
Sic fortuna virum Furiis agitaverat atris,
Perderet ut tantum diva superba Ducem.
Nec satis est stimulis hunc incendisse furentem,
65Ni coniuratos addat iniqua duos,
A tergo foderent gladiis qui rursus acutis
Principis infesta terga secanda manu.
Quis dolor, heu, proceres tenuit dum quisque videbat
Principis in medio frigida membra solo!
70Heu, quos clamores populus fundebat inanes
Dum dolor, heu, lacrimas cogit inire graves!
Hinc stupet, aspectuque haeret defixus, et amens
Vix ea quae cernit vera fuisse putat,
Sed licet ipsius facies foret urbis in omnes
75Maesta, nec a lacrimis aforet illa piis,
Coniugis ista Bonae, dum fundit ab ore querelas,
Plena dolore magis verba fuere tamen:
"Quod mihi te fatum rapit, illustrissime coniunx,
Invidet aut quae te stella maligna mihi?
80Te duce quae fueram felix modo dicta per orbem,
Protinus infelix te sine facta queror.
Quid me Gallorum quod sim de sanguine regum
Orta iuvat? sine te nam iuvat inde nihil.
Heu, quis non clamet, quis non crudelia dicat
85Astra, quit aut tantis temperet a lacrimis,
Cum domini videat frigentia membra perempti
Atque datum nigris corpus inane rogis?
Quis ferat, heu, si vulneribus, fera Parca, supremum
Es modo tam crudis ausa necare Ducem?
90Quid fieri non posse putem, si maximus, heu, qui
Nunc erat effuso sanguine tingat humum?
Nec fuit indignum vos, impia fata, nefandis
Coniugis ora pii sic temerasse modis?
O, tantum spatiique datum mihi forte fuisset
95Fortunae ut possem vulnera saeva pati!
At mihi tam subitus casus, tam tristis et atrox,
Te rapit ut prope sim nescia facta mei.
Dum stupeo, vereor subitis ne exterrita monstris
Ut Niobe fiam nunc ego dura silex.
100Inter spemque metum dubito seu vivere credam
Te modo, seu fato succubuisse gravi.
Vix oculis possum suadere miserrima nostris
Tam cito te, Princeps, ut cecidisse putent,
Cum modo conspicerent te, quo florentior alter
105Non fuit, in tantis regna tenere bonis.
Non ego fortunam muto neque tristia fata,
Terminus is vitae si tibi dandus erat;
Te vis ne raperet volui, sed febris inhaerens
Inque novem saltem continuata dies,
110Dum me tale meum docuisset ferre dolorem
Tempus et ut nossem tristia quaeque pati.
At modo tam subitusque furor te sustulit aut nex
Tam cita ne possim consuluisse mihi.
Quid tot nunc equitum turmae peditesque cadentem,
115Hei mihi, te, coniunx tam mihi culte, iuvant?
Quid tibi nunc prosunt, Princeps, tot regna, tot urbes,
Gallia quodque ingens paruit ante tibi?
Quid tibi quod pater ante fuit Franciscus in armis
Sfortia vel bellis tam bonus ille novis
120Ut neque dum pugnasque ciet, dum castra suburget,
Dumque gravi fortes conserit hoste manus,
Pugnando caderet victusque miserque subiret
Supplicis externas more subactus opes,
Invictus quoniam tulit e certamine palmas
125Semper et hostili caede cruentus erat?
Hunc adeo, Fortuna, patrem timuisse supremum
Debueras, manibus saepe repulsa suis,
Ut neque sic magnum scelerato vulnere natum
Perdere tam iuvenem saevior ausa fores.
130Quid memorem Cosmum Medicen Cosmique nepotes,
Vir quibus ingenti iunctus amore fuit?
Hic ita cum Tuscis esset sapientior unus,
Dum Medica patrias temperat arte domos,
Ut, dea, te victam penitus superasse feratur
135Inque tuas Medices vincla tulisse manus,
Hunc ita debebas cunctos venerarier annos,
Vir meus ut socio cultus honore foret.
At nihil est