previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ELEGIA

1 Ipse dies medium cursu traiecerat orbem
Tempore quo torret Sirius arva canis,
Cum sitiunt herbae, patula pecus atque sub ulmo
Vitat Apollineas per loca blanda faces,
5Cum mihi, quaerenti serpentem fallere somnum,
Surripit atque oculos occupat ille meos.
Hic, cum per mediam vidissem clara quietem
Sidera Lucifero quae nituere magis,
Aspexi cupide, sed erant ita iuncta nitenti
10Corpore, quae fuerant astra benigna duo,
Ut, cum bina foret rutilanti stella decore,
Protinus haec eadem visa sit una mihi,
Non aliter quam cum summo Venus ipsa Tonanti
Iungitur et radios miscet utrimque suos.
15Cum tamen inspicerem quis tam novus unde veniret
Fulgor et huic duplex causa vel una foret,
Cognovi geminam gemina sub imagine formam;
Ut reor, exstiterat natus hic, ille pater:
Nam Petrus hoc sidus Medices habitabat, at illud
20Cosmus erat Patriae visus habere Pater.
Ut vidi (quoniam nota mihi maior imago
Exstitit, et maius fulsit ab ore decus)
Corrueram, tremulis valui nec sistere plantis:
Sic mihi divinus concutit ossa tremor;
25Sed me, quae fuerat Medici clementia, Cosmus
Hac monet, atque humili sublevat inde solo:
"Stulte, quid addubitas? aut nos, meliora secutos
Fata, quid horrescis? sit procul iste timor!"
Dixit; et ex oculis nubem rapit inde tuentis
30Lumina quae fuerat visa tenere mea.
Hinc ait: "En, ego sum quem candida iura ferentem
Saepius assueras visere, Nalde, domi.
Filius hic Petrus est, cui cum mandata dedissem,
In superos Tusca raptus ab urbe Lares,
35Ut patriam coleret, patriam tueretur ab hoste,
Dum Iove cum summo tempero utrumque polum,
Advolat huc citius fatali sorte: parentem
Visendi meme tantus adegit amor.
Sed quid, Nalde, nepos Laurentius? excitat ardor
40Hunc meus ut condat nomen in astra suum?" -
"Scis bene," respondi," cum candidus aetheris heros
Et sis et noscas quicquid in orbe manet.
At, si forte cupis de me quoque nosse quod ille
Efficit in terris, id breve, Cosme, feram.
45Pace tua dicam vobis quodcunque daturus
Sum modo, Cosme, tamen, sum, Petre, pace tua;
Ille regit Tuscosque patres Lydosque Penates
Tam bene, tam facili doctus utrosque via,
Ut, quod vos aliquo quondam faceretis in imo
50Orbe labore duo, nunc agat unus idem,
Unus idem faciat iam nunc sine viribus ullis
Corporis, ingenio nixus id omne suo,
Tam bona prosperitas unde est modo civibus ipsis,
Tuscos unde manet tam bona prosperitas,
55Ut leo Tyrrhenus spatietur ubique solutus
Carceribus quibus hic ante retentus erat,
Innocuusque viros penitus versetur in omnes
Nec quemquam, posita nunc feritate, petat.
Quin ovis atque lupis ultro venit obvia saevis,
60Quemque prius timuit, non timet agna lupum."
Haec ego; tum pater arridens, "Quae gaudia verbis
Protinus accipio quantaque, Nalde, tuis!
Sed tu quid geris in terris? quae cura tenet te?
Quid facis? an aliquid, publica res quod habet?"
65Hic ego: "Nil equidem facio, nisi vota frequenter
Semper ut id maneat quod gerit ipse nepos,
Utque ratum fiat tempus vel in omne futurum
Civibus ille bonum quod dabit usque suis.
Cetera, Cosme pater, non ulla negotia curo,
70Securus Musis sacra referre piis;
Saepius unde gravis totiensque invasit egestas
Dum me Parnassi per iuga raptat amor,
Ut, nisi uterque nepos opibus iuvasset amicis,
Mi nisi vestra domus saepe tulisset opem,
75Iam nunc hac tristi fatorum sorte perissem,
Cogerer ac patrios deseruisse Lares.
Nam quod constituit de me Laurentius olim
(Saepe quod ante quidem rettulit ille mihi)
Iam nunc in tempus Medicen sapientibus ipsum
80Consiliis aliud, Cosme, referre puto,
Ille dies donec quem cogitat esse futurum
Venerit et factis certa sit ansa novis."
Vix ea finieram, cum me gravioribus ille
Prospectans oculis talia voce dedit:
85"Si nihil est aliud caro quod, amice, nepoti
Obstat ne faciat quae facienda putat,
Exspectare diem nisi, dent quem fata benignum
Quique sit optatis ultima meta tuis,
Dicito ne dubitet; nam Iuppiter ipse, iubenti
90Omnia cui parent, cui mare, terra, polus,
Protinus instituit iam tempus ab ordine fati
Rebus ut hoc aptum sit modo, Nalde, novis,
Utque illos animo quos iam Laurentius acer
Concipit accipiat curia Tusca viros.
95Hoc duce nam veluti Pisana in moenia Musis
Publica iam sedes res dedit ista piis,
Ut, quotiens illuc accedere maluit heros,
Obvia facta suo sit sua turba patri,
Sumptibus utque iterum patriae iubet ille vocari
100Ad vos quos vobis Attica terra tulit,
Scilicet ut fidibus quoque sit qui doctus in urbe
Etrusca Graecis illius acta canat,
Sic decet ut patrios vates modo publica cura
Adiuvet et sedes comparet his aliquas
105Hic, ubi, Laurenti, duce te bene cuncta geruntur
Publica, consiliis usque gerenda tuis:
Nam, cum multa meo iam constituenda nepoti
Sint ibi divinis facta canenda modis,
Convenit ut, quae iam peraget bene publicus auctor
110Plurima Tyrrhenis gesta probanda viris,
Sint ibi vel plures qui publica quaeque canentes,
Nati, Petre, tui nomen in astra ferant.
Ergo age, dic ne se venturas lentus in horas
Differat (e<n>, rebus stant sua fata bonis!)
115Plura nec exspectet iam tempora: nam fugit aetas
Ocior ac celeri pervolat illa Noto;
Nec se respiciat positum iuvenilibus annis,
Nec fatum vestro par putet ille suum:
Namque nepos, ternae veluti cecinere sorores,
120Ut placitum Parcis hoc fuit ante tribus,
Quattuor hinc poterit Saturni evincere cursus
Ac vitae longas exsuperare vices;
At reliquis brevior sors est, mihi crede, futura:
Vos breve per spatium mors cita quosque manet;
125Ut, multos si nunc velit exspectare per annos
Ut magis hanc facilem praebeat ansa viam,
Deficiant illi penitus quos doctus honestos
Esse cupit, doctis quis favet ille viris.
Neve ullus moveat carum, dic, Nalde, nepotem,
130Illius aut verbis ducat inesse fidem
Qui putet in reliquum posthac rationibus ullis
Tempus ad haec melius constituenda dari;
Sed, monitis hominem, graviter solatus amicis
Haec agat ipse tamen dicta probanda mea.
135Crescit enim virtus caelesti sorte nepotis;
Nunc ea quae genuit stella benigna viget,
Cum modo, quae iam tunc, duo sidera summa niterent,
Tempore quo lucem coepit inire novam:
Nuper enim Titan spargebat lumine terras,
140Orbis et in medio Iuppiter altus erat;
Herculei subeat ferventia terga Leonis
Cynthius, ut vires augeat inde suas,
Piscis in aetherei Saturnius aede vagatur,
Hic ubi, Nalde, Iovi maximus exstet honos.
145Siquis at exstiterit qui nunc faciunda negavit
Haec sibi quae citius rite gerenda puto,
Haec sibi quae citius rite gerenda puto,
Primus erit, post rem qui talia facta libenter
Laudibus inde quidem tollat in astra novis:
150Tantus honos verbis, tanta est reverentia rebus,
Quae gerit egregia doctus ab arte nepos.
Nec secus eveniet quam vos male sumere contra
Cum Volaterranos compulit arma furor:
Rumor enim vestras vixdum pervenit ad aures
155Nuper ut in sociis bella moventur agris,
Cogitur Etruscus praeconis voce Senatus
Cum citus, ut patriae consulat ille suae;
Iamque rogabantur quae sit sententia patres,
Qua scelus hoc tantum quisque repellat ope;
160Bellaque iam multi multa ratione, sed illa
Mensibus exactis suscipienda putant.
Quos tamen inde nepos verbis ita grandibus acer
Confutat atque suum cogit inire modum,
Decretum ut fieret Medices quodcunque putasset,
165Quicquid et ingenio censuit ille suo.
Nec mora: militibus cinguntur perfida Tuscis
Moenia vel trucibus vix adeunda feris.
Non tamen hinc hostis longa obsidione tenetur,
Seque diu longis credidit ille iugis;
170Nam bonus innocuos deus adiuvit: omnibus idem
Iniustis poenas intulit usque graves.
Sic breve per spatium paucis superata diebus,
In Volaterranis oppida celsa cadunt,
Atque luunt poenas, sceleris dum quisque nefandi
175Fit reus atque malos comparat arte dolos.
Gaudia quanta tuli, magnum cum ferre nepotem
Hinc ego prospexi longa trophaea domum,
Cum vidi longos illum ductare triumphos
Ex bello cuius maximus auctor erat,
180Ille quod auspiciis Medicum bene gessit et arte
Ut patriam patriae servet ab hoste pater!
Ergo, velut primi fuerant qui facta frequentes
Laudarunt, fieri quae vetuere prius,
Quilibet eventum postquam videre supremis
185Rebus ut hoc melius nil reperire queas,
Sic modo continget: qui facta licentius ante
Carpserit, haec eadem quae probo, Nalde, diu,
Post, ubi quis fructus, quis honos erit inde videbit,
Commoda quot res hinc publica summa feret,
190Extollet tandem summa tum laude nepotem.
Qui tanti fuerit conditor ante boni,
Quique piis sedes dederit quoque vatibus intra
Moenia, ne Musis longius erret honos,
Dic agat haec igitur: putet hinc sibi, Nalde, futurum
195Me titulis ut avum, vincat ut ille patrem.
Nec tamen invidia premimur: nam livor ab omni
Mente quidem superum longius omnis abest;
Gaudia sed capient tot me, cum forte videbo
Pro Musis Medica quae geret arte nepos,
200Ut nihil exstiterit Petri quo maxima proles
Me magis in reliquum, Nalde, iuvare queat."
Dixerat; et somnus qui me nimis altus habebat
Deserit, atque breves culpo fuisse moras.

1 ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: