Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Arrius in silvis iuvenis seniorque Menalcas
Dum pecus omne subest, tremulis cum cogitur umbris
Talibus insufflant calamos digitosque frequentant,
2 Ha puer in tempus ponitur furor, en, aspice quantos
5Rupisti fines patrios, i, redde precanti.
3 Hic furor, id curas melius transgargana cornum
Portabis, corilosque pigras mutabis in ornes.
4 Quam male frondosas resonat tua fistula silvas
Ni tua limoso credas e gurgite quascum,
10Ha pudeat vice, terimus si pascua iuncta
Et pecus ad mulcram cogat peregrinus abactor.
Te pudeat, te curve senes, si turba meorum
Mota ruit, profugo pecudum non ulla capelle
Spes et tugurii flammas merebis ad auras,
15Nec tibi plus erit, ambesis in rupibus antrum.
Immemor ha celi rector non respicis ornos?
Hesperus id tantum vigilas, ceu Titirus album
Mane trahat Phebum stabulis ad sidera cogat,
Clausisti stabili batum nunc aspice saxo,
20Apulus est pastor silvis oleaster amarus,
Desine traicios saxis dare fistula cantus,
Damete pecus omne pedumque relinquere nostro,
Sit potius, longo dapmnum licet abditus antro
Queramus lites ponat, nunc vivite silve,
25Est mare tentandum, valles precor abdite neblas.
5 Nec mare nec saltus alios calcabo viator,
Non alienus erit pecoris frondator iniquus,
Claudeque Messanios presens mea fistula cantus,
Illic si quid habes, melius cum Thirside pandes.
30I, puer, o Thirsi, tandem sed cape Menalca,
Ante parum pueri canibus latrantibus ursam
Exciti currunt antroque hanc in femur urunt,
Hoc tibi mictemus, tamen tua rissa quiescat,
Mictemus stratas iterum per spicula plures.
6 35Tu surdis Arri loqueris propriumque reposco,
Aut moriar, vel victor ero te iudice damnis.
Arrius hincque minis cessit, patiensque Menalcas
Per mare non notum damnis pervenit in umbras.
Est nemus obscurum ramorum brachia texens,
40Cespitibusque fovens umbras negat ostia phebo,
Hinc abies erepta caput sub sidera surgit,
Hinc ornata comas superat pulcherrima pinus,
Stat ramis absconsa suis fugienda cupressus,
Et quercus annosa cohors, et illicis arbor,
45Subsidet hic ornus, iacet hic per secula buxus,
Vitibus adsurgunt humiles, viridesque genestre
Omenque silvanuim nemori dat copia magno.
Hac ibat lassatus aquis strausque Menalcas,
Sed silvis oculos refovet, mentemque reformat,
50Et gaudet nemori varias resonare cicutas,
Et cornu revocante senes ex ore subulci
Taurorum occursus vehemens, ut concutit agros.
Interea silvas lustrat, qua colle supremo
Antrum immane videt saxis urgentibus ora,
55It tamen et pueris aditum custodibus orat.
Ecce latebroso silicis de tergere tense,
Thirsis adest, puer olim cui tunc Arrius ille,
I, puer, o Thirsi, dixit, post cape Menalca.
Admissi pariterque duo, tunc viscera montis
60Concava mirantur, longos fugientia visus,
Miranturque senis pueros qui protinus antro
Accurant fetus pecoris + ministrant.
Procedunt, damnimque senem sub rupe cavata
Suspiciunt ruptique cadens e culmine montis
65Illustrat phebus tenebras, et luminat antrum.
Dicite quid fratres placeat, si continet antrum.
Alloquitur damnis propriusque accedere iussit
Cum sic curvatis genibus dat verba Menalcas,
Fistula nunc siluit, sequitur modulamine vocem.
7 70Pastorum silvas varias quas pascitur usque
Titirus atque caper, taurus, sus, cura subulcis
Digeris, et misero signantur pascua bato,
Expulit ille patrem regnis, quos ante parentum
Turba remota nimis coluit, crevitque sub umbris,
75Heu morior, rapte cito, vobis absque capelle.
8 Cuncta potes, silvis pueri te principe gaudent,
Iurgia pastorum stabulis asperrima cedes,
Solve pater, petit iste lupos convivere tauris,
Optat apros canibus pacem servare vicissim,
80Heu quantas orsurus erit per pascua mortes,
Pastorum, flebuntque suos montana colonos.
9 Me trahis alterno video te carmine pulsem,
Nec fugies, sed redde vicem victusque quiescat.
Ha driades quam triste fuit mutare colonos,
85Et pavidum nemori insolitas audire bipennes.
10 Dulce novos saltus pueris replere canendo,
Saltibus inque vicem placidum reboare quod audit.
11 Heu pecudes, et secta iugis irsuta capella,
Quam manibus diris alieno vase premuntur.
12 90Non venit ad mulcram quevis distracta maligne,
Pinguia queque piis acclinant ubera palmis.
13 Dic quibus in dumis signatus nomine sedis,
Terminus extat adhuc, et te victore silebo.
Stat miser in pratis mundo subtracte senecta,
95Et fluit hacque calens fluvius hinc terra tumescit.
14 Claudite plura senes, reliquos restringite cantus,
Dant odium concepta semel si pluribus instent,
Victoremque dedit mos hoc donare duellum,
Auribus ista licet clarum dent solvere lites,
100Insuper et vidi saltus ac mente notavi,
Dum pater ipse prius sancto quam cedat ovilii,
Me puerum misit silvis. et plana Vesevi,
Illic egregiam, mira de stirpe iuvencam
Iunxerat in prolem taurorum gloria tauro,
105Quoslibet et cornu solitus prosternere tauros,
Heu nece sat celeri, superis tunc cesserat auris.
Illa perosa nemus tauro disiuncta marito,
Effugit in tenebras gemitus dans triste per antrum.
Silvula te memini multis hornata Menalca
110Tunc tenuti mediamque gaudens cum murmure limpham.
Me capis et fessum gaudens tunc mictis ovili,
Das pira. Bachus adest multum pastoribus impar,
Cuncta scio verum non hec sententia mutat,
Arrius ille tuus discat frenare iuvencam,
115Viribus ipsa suis offert precordia ferro,
Ursa ruens. nemus et pecus omne resignet,
Cum stabulis, fetumque suam festinet in archam,
Hinc rediit voti compos, regnatque Menalcas.

1 columna

2 Menalcas

3 Arrius

4 Menalcas

5 Arrius

6 Menalcas

7 Menalcas

8 Thirsis

9 Menalcas

10 Thirsis

11 Menalcas

12 Thirsis

13 Menalcas

14 Damnis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: