Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hinc ego quae nubes causae, quis spiritus auras
Sollicitet, quae vis agitet liquida aequora ponti
Expediam, et salsae dicam sapor unde lacunae;
Qui densas cogat nebulas, densumque relaxet
5Aera, cum laeto descendit plurimus himbri,
Aut abit in rorem, aut crepitanti grandine tectis
Dissilit, aut vasto coelum quatit omne fragore;
Unde et praecipites liquidum per inane ferantur
Sive faces, rutilive angues, aut ignea lampas,
10Quique micantve, caduntve corusci e nubibus ignes,
Aut coelo quae impulsa ruunt vulcania tela;
Seu qui per dirum miseris mortalibus omen
Spargit sanguineos flammato vertice crines,
Ille quidem morbosque ferens inopinaque bella;
15Unde etiam tanto spirent cum murmure venti
Aera per vacuum, et pelago dominentur aperto,
Nunc altis in speluncis tellure sub ima
Inclusi, superas quatiant cum moenibus urbes:
Atque hinc digrediens fontis, quaeque amne citato
20Flumina diversis erumpunt partibus orbis,
Undarumque vagos latebroso e pumice ductus,
Et quae sint liquidis memorabo exordia lymphis.
Tu modo, quae digressa polo sebethida ad undam
Divertens tacitas inter facunda sorores,
25Uranie, repetisque iter et tua sidera narras,
Pande etiam immensas coeli variabilis oras,
Aeris et motus aperi, dea: sic tibi ripae
Clitunni teneras gignant per litora myrtus,
Et tua perpetuae crescant ad flumina lauri.
30Incipe; purpureos florum iam spargit honores
En tibi Sebethos, veniunt ad carmina cultae
Naiades, dum fontis opes, dum flumina cantas,
(Gratum opus) inscripto texunt sibi serta hyacintho.
En properant hudis fusae per colla capillis,
35Quaeque tibi niveis pingunt redimicula baccis
Nereides; tibi magna Iovis sua regna reclusit
Et soror et coniux, secretaque certa profundi.
Tu vero, regina deum, cui mille ministrae
Aera per vacuum famulantur, cui pater aether
40Iungitur et sociis implet conceptibus orbem
Ne desis, coeptisque veni pede, diva, secundo.
Nate, vides, age nate, oculis, age, suspice numen
Et venerare; vides vultu quae tristis honesto
Et lento incedit gressu, nec lumina torquet
45Fixa tuens, nec multa loqui, nec garrula curat:
Haec ratio est, proles magni Iovis; huic pater uni
Nosse dedit causas rerum atque aperire latentes,
Hac duce nubiferas mundi penetrabimus arces.
Te colimus, dea, thuricremam tibi ponimus aram;
50Sparge rosam, da thura, puer; linguisque favete.
Vos quoque felices tumuli manesque parentis,
Quo duce romanae statuunt sua signa Camoenae
Tarpeia pro rupe, canit tuba et aenea Martem,
Vos manes mihi felices et adeste vocanti:
55Sic vobis ver perpetuum violaeque rosaeque,
Sic spirent et amoma, fluant sebethides undae.
Principio genus omne hominum, genus omne ferarum,
Prognatae et silvis volucres, quaeque aequora ponti
Monstra colunt, quaeque haerba solo florente virescit,
60Et quae sullimis crescens subit arbor ad auras
Quatuor e primis ducunt exordia causis.
Hinc etenim proprias sumunt animantia vitas,
Huc redeunt, quotiens fragiles mors solverit artus.
Ipsa aeterna manent elementa, vicesque ministrant,
65Dum sua iura simul cedunt, aut cessa reposcunt,
Alternosque agitant constanti foedere motus,
Vertunturque, eademque aut mox diversa resurgunt.
Hinc rerum satus aeternus aeternaque origo,
Aeternam quoniam sortem et data fata repensant.
70His parent nascentum animae, legesque sequuntur,
Quas dederint elementa suos retinentia nexus.
Ipsa autem coeli motus ac signa tuentur,
Imperiisque assunt stellarum, et iussa capessunt.
Nanque per obliquum mundi invariabilis orbem
75Quinque agitant varios errantia sidera cursus,
Adversisque rotis subeunt duodena per astra.
Praesidet his pater ipse hominum princepsque deorum
Sol, rerum sator et numerosi temporis auctor,
Qui coelum et terras radiis cavaque aequora lustrat.
80Hunc iusta comes incedit latonia luna,
Noctis honos, lucisque alienae haud certa ministra;
Cuius et imperium late maris aequor, et ipse
Oceanus rex undarum, ac maurisia coniux
Attoniti venerantur; et undoso aequore Nereus
85Alternatque sequens fluctus et temperat aestus,
Dum Triviae instabiles servat per tempora currus;
Hinc etiam largo turgent sata semina succo,
Hinc manat liquidus per venas humor in artus,
Hinc fluit ac refluit per membra tenerrima sanguis,
90Humidaque infuso lentescunt corpora rore,
Corporibus quoniam praesit Latonia nostris.
Ille et vitales spirat nascentibus auras,
Atque agit in membris animas, et stillat in artus
Fomitis aetherii calefacta per ossa vigorem.
95Denique sol patrium ius officiumque paternum
Exercet; peragit matris Latonia partes,
Quae bigis invecta vagoque per aethera lapsu
Discursans, prensat nunc hos, nunc deserit illos,
Auxilium implorans et opem acceptura deorum,
100Corporibus quam materna pietate refundat.
His ducibus parent elementa, haec signa sequuntur.
Imprimis aer, multa caligine densus,
Mane novis radiis et luce rubescit heoa,
Cum necdum orta dies et nox sua sidera condit,
105Cum surgit iubare exorto titonia coniux;
Mox clarum sparsura diem lux suscitat almum,
Lux solis comes et coniux et filia solis,
Qua nil mobilius, qua nil velocius unquam,
Non levis aligerae mentis pernicior aura.
110Quin rapido sub sole liquens rarescit, et ignem
Concipit, incensumque ab humo rapit usque calorem.
Ipse etenim, tenuis penetratu et corpore raro,
Labente coelo radium sola ad ultima terrae
Traiicit; hic duro frangens umbone resultat,
115Exsiliensque cavo succendit in aere flammam,
Quoque locus cavus ipse magis, quo densior aer,
Quo propiore deus prospectat ab aethere terras,
Hoc magis ignescit flammis et concipit aestum,
Incandetque aestate, tepet sub Atlantidis ortum,
120Quo nidum in tignis peregrina reponit irundo.
Vos etiam maris undisoni fluitantia monstra,
Et solem rapidum et latices sentitis amaros,
Quandoquidem obiectas urens sol dum coquit undas
Et radiis infestat agens neptunnia regna,
125Assidue dulces epulas tenuemque liquorem
Haurit aquis, succosque rapit populator amicos
Grata sequens, sensum longe indignatus amarum:
Hinc salsus sapor atque asper fluit aequore amaror.
Quippe etiam, ut nostro fluitat de corpore sudor,
130Ille quidem dulci e baccho mellisque liquore
Exclusus venis; etenim sitis ipsa calorque
Levibus indulgent succis et amara recusant.
Quin etiam fama est, captum Telluris amore
Oceanum tacitos primum occuluisse dolores;
135Post, ubi concepit flammam, penitusque medullis
Arsit, et ipsa imis haesere incendia venis,
O quotiens primo fixit sua munera posti,
Pinxit et e vario non mollia limina flore,
Ac cecinit miseram lacrimosa voce querelam,
140Longaque per vacuas rupit suspiria rimas.
Inde, ubi iam longo patientia victa dolore est,
Multa quoque iratus foribus convicia dixit,
Crudelem et dominam per verba indigna notavit;
Nunc supplex veniam petit et connubia poscit,
145Et thalamum optatum, et socii sua gaudia lecti.
At postquam nil dona movent promissave magni
Dos pelagi, atque preces frustra cessere mariti,
Non ullae supra spes, tum furiatus et amens
Perculit adversam nodoso verbere Calpen.
150Ingemuit, traxitque gravem a radice ruinam
Mons cavus. Ille imo victor ciet aequora fundo;
Agmina densantur campis; tum rupe soluta
Irrumpit pelago, et terris insultat apertis.
At Tellus tremefacta metu confugit in altos
155Nube cava montes, tutoque in vertice sistit:
Exanimem excipiunt nymphae refoventque patentem.
Ut vires rediere, deosque excivit agrestes,
Et quae sit dubiis nota est sententia rebus.
Continuo e mediis terrae pentralibus actam
160Alloquitur Saliam, et precibus nova munera iungit.
Tum dea conventu in medio dux ipsa repostas
Exsolvit venas, totoque e viscere terrae
Eruptat sale saxa super sudantia amaro;
Quicquid ubique asprum egeritur, fluitatque malignus
165Aequora per sapor, inficiens undasque deosque,
Ipse etiam Oceanus retro dare signa coactus.
Inde manet sensu sapor aspernandus amaro.
Praecipue tamen in gremio telluris amatae
Exercet sua iura deus, latonia proles.
170Semina nam rerum campis obstrusa sub auras
Evocat, inque nova convertit germina frondes,
Educit ramis tenuato codice flores;
Mox agit in crudos beneolenti cortice fructus,
Hinc sua iucundo maturat poma sapore,
175Felices laetis segetes inspicat aristis,
Vestit pampineis baccheia dona racemis,
Educit sata, nata fovet, quae fota animantum
Pabula sint, succisque suis alimenta ministrent.
Quin etiam ipsius e venis terraeque cavernis
180Sursum agit eductos alta ad convexa vapores,
E quibus aut rores bibula funduntur in haerba,
Aut atrae incumbant nebulae convallibus imis,
Aut passim coelo fusae sparguntur in agris
Coeruleae pluviae, aut multo cum verbere grando
185Personat, aut canis albescunt rura pruinis,
Aut nivibus summi cinxere cacumina montes.
Terra etenim duplicem exhalat saturata vaporem:
Humidus hic crassoque madens se corpore vix fert,
Aridus et calido suffimine prosilit alter;
190Accipit hos late in gremium circumfluus aer.
Hunc ipsum triplex regio secat, altera candet
Ignibus, horrentique gelu riget altera, utrunque
Prima quidem aestatemque suam sua frigora sentit.
Ille igitur per inane vagum sullatus in auras
195Convertit sese insinuans, passimque coactus
Densatur magis atque magis; tum nubibus actis
Frigida per loca sub coeli regione maligna
Id, quod erat calidum, sensim effluit, et volat alta
Sub loca, qua positis fervent incendia castris.
200Ipse autem, cogente gelu, tabescit et inde
Liquitur, irriguaeque cadunt ex aere guttae.
Quin et frigida vis propius cohibente calore
Colligit in sese, maioraque robora sumit;
Cogitur hinc sparsus passim vapor, inde coactus
205Solvitur, et pluvii rumpunt de nubibus himbres.
Interdum rapidos amnes est cernere passim
Diffluere, et totum in pluvias descendere coelum;
Tantus in aerio sese globus orbe coegit.
Ast ubi defluxit calor omnis et omnia circum
210Horrescunt hieme et solem loca iniqua negabunt,
Concrescunt gelido nubes e frigore, et una
Coguntur, motaeque loco atque e pondere pressae
Descendunt passim tractae caesimque rotatae,
Ac nivibus iuga summa tegunt, et ad ima feruntur
215Albentes, quoniam albescit concretus aquarum
Humor; at admoto quamprimum ardore liquescunt
Stiriaque, glaciesque, solutaque sole pruina,
In rivos abeunt fusi de grandine rores.
Inque nives transire himbrem atque inolescere tignis
220Edocet et quod zona illas quae torrida nescit,
Frigida quod canis horret Germania campis.
At tenuis vapor ille quidem nec viribus auctus,
Nec dum summotos habilis contingere montes,
Ipse die excitus, gelida mox noctis in umbra
225Cogitur, in canas hieme obstringente pruinas;
Idem abit in rorem liquidum sitientibus haerbis
Auxilium coelo tepido atque in nocte serena.
Quin etiam calabris in saltibus, ac per opacum
Labitur ingenti Crathis qua coerulus alveo,
230Quaque etiam syriis silvae convallibus horrent,
Felices silvae, quarum de fronde liquescunt
Divini roris latices, quos sedula passim
Turba legit gratum auxilium langentibus aegris.
Illic aestate in media, sub sole furenti,
235Dum regnat calor et terrae finduntur hiantes,
Tum tener ille vapor sensim sullatus ab aestu,
Versatusque die, multoque incoctus ab igni
Concava per loca et arescentibus undique silvis,
Ingratum ut sensit frigus sub nocte madenti,
240Cum nullae spirant aurae et silet humidus aer,
Contrahitur paulatim, et lento humore coactus
In guttas abit, et foliis sitientibus haerens
Lentescit, rursumque diurno a sole recoctus
Induit et speciem cerae mellisque saporem.
245Quodque et apes praestant arte ingenitoque favore,
Hoc medicos natura hominum producit in usus.
Tu vero, iuvenis tenerorum assertor amorum,
Mane tuae qui serta paras intexere nymphae,
Aut Veneri ante aram lectos inspergere flores
250Pratorum decus, hoc precibusque, hoc suscipe votis,
Threicio ut Boreas tacitus requiescat in antro:
Hic misere rorem infestat crudelis et asper,
At praedo et facilis et rapta coniuge mitis.
Nanque per aerias ponti dum praeterit oras
255Vota ferens, vidit procul in convalle remota
Planitiem viridi late florescere campo.
Admonuit locus optatae cum coniuge noctis;
Desilit, ac molli lacrimantem amplexus in haerba
Explicuitque sinus munusque implevit amantis.
260Illa gravis oculos ab humo vix anxia tollens
Flebat; eam insolito coniux solatur honore:
"His ego pro lacrimis florum gratusque memorque
Nocturnos spargam rores, ea praemia sunto,
Debeat hoc raptae pontus memor Orithyiae."
265Subrisit, tenerumque genis suffudit honorem
Laeta viri dictis et tanto munere coniux.
Ille novam sensit labi per pectora flammam,
Optatos rtreptens somnos, mollique quiete
Leniit accensum complexu coniugis ignem.
270Scilicet et Boreas calido contrarius Austro
Occurrit. Calor hinc, rigor inde exsurgit; et alter,
Dum tepet ipse, humili demittit ab aere rorem;
Ast alter stringit magis ac de frigore siccat,
Exsudet ne languentes nova gutta per haerbas.
275Ergo frigida vis ponto dum insultat, et acres
Conatus contra calor obiicit, agminaque extra
Noxque simul Boreasque instigant, explicat ecce
Ipse suas calor intus opes, et viribus auctus
In stillas tenuem vertit sub mane rigorem.
280Grandinis hinc quae sit paucis natura docebo.
Saepe per aestatem coelo incandente, sed ipso
Autunno magis, aut illo sub tempore, quo iam
Laeta parat nidos praenuntia veris irundo,
Nunc flavam e culmis late deturbat aristam,
285Nunc laetas nemorum de culmine decutit umbras,
Nunc stragem molita etiam pastoribus una
Prosternit validos sub eodem vulnere tauros;
Ac primum ut gelido crescunt humore liquentes
Crystalli, quas post frigentia rupibus antra
290In densum cogunt guttisque rigentibus anni
Et longo durant labentia secula cursu,
Sic rigido compacta gelu per inania grando
Cogitur, et stricto concrescunt frigore guttae;
Pondere mox tractae frangunt se, et ad ima feruntur.
295Ipsa igitur gravitate sua ac sub mole dehiscens
Prona cadit, saepe ingenti demissa fragore;
Quandoquidem sullime ruens frangitque feritque
Cum gemitu sese, multumque umbone rotata
Obtunditque aciem, glomerataque verbere tectis
300Dira sonat; saepe ipsa levem haud procul acta sororem
Dat veniens, etenim tacito regione propinqua
Agmine descendit, tanto sed corpore maior
Et facie horridior, quanto breviore rotatu
Et spatio propiore cadens minus atterit alas.
305Vere igitur, seu Libra pares cum dividit horas,
Tum tractu leviore feruntur ad alta vapores
Incensi, ac loca summa petunt, ubi frigida sese
Vis cohibet, quo non radiorum offensa resultat
Saeva acies, ubi pigra gelu torpetque rigetque
310Tempestas, ubi frigoribus domus alta reposta est;
Huc postquam vapor ascendit calidusque madensque
Continuo riget attactu regionis iniquae,
Quoque vapor magis incaluit, postquam ipse refrixit,
Extinctusque gelu calor aut evasit in auras,
315Hoc magis admissum trahit in praecordia virus.
Himber enim multo large decoctus ab igni
Contrahit et citius glacem, et mage frigora sentit;
Desilit inde vago praeceps per inania lapsu
In valles, quanquam iuga saepe petit, nec, aprica
320Infestet licet ipse magis loca, frigida nescit.
An mage cum paribus calor hinc, hinc se instruit armis
Frigus, et aequali concursat uterque vigore,
Ille suis late in campis exsultat, et hostem
Insequitur; cogit vires et robora frigus,
325Inque globum sparsos trahit hinc atque inde maniplos,
Confirmatque aciem, durataque tergora contra
Obiectat; quantumque calor se tollit in altum,
Hoc magis aeria praeceps delabitur arce
Duraque frigidaque crepitanti et verbere grando.
330Cogit opes natura suas et robora victrix
Ingeminat, quotiens obversis viribus una
Concurrunt impulsa suo contraria nisu.
Ergo, age, neve anni partes, neu quae loca terrae
Despiciens, varios lunae sic inspice cursus,
335Ut neque Saturni gelidum neglexeris astrum,
Nec quae stella cadet coelo quaeve exerat ortum.
Contemplator item terras sub tempora brumae
Fervere, et urentem interius cohibere calorem;
Quod putei fontesque docent, nam frigora cogunt,
340Ast aperit calor et venas diducit hiantes.
Aethiopum manant campis sitientibus himbres,
Non amnes capiunt ripae, ruit arduus aether
In nimbos, et sole tamen Leo fervidus ardet.
An non Allobrogum gentes, rhodaneia pubes,
345Excidium attonita extimuit coelique ruinam,
Tempore quo sol ipse humeros ac terga Laconum
Torrebat sitiens summo et radiabat olympo?
Hic e praeruptis movet Alpibus atra procella
Involvens hiemesque simul tenebrasque polumque;
350Horrescunt nimbis aurae, nubesque dehiscunt
Cum tonitru, micat igniferis fulgoribus aether;
Intremit insolito sub verbere concita tellus,
Ac coelum ruere et terras subsidere certum est.
Ecce autem per inane ruens cum turbine vasto
355Volvitur, horrendamque cadens trahit icta ruinam
Ingentis moles saxi glacieque geluque
Concreta, ac bis quinque pedes porrecta, et in altum
Quatuor, at septem protento margine lata,
Terribilis visu ac dirum mortalibus omen:
360Tantum adeo variat rerum natura situsque.
Quid grandes aestate cadunt super aere guttae?
An rarus vapor et stillae paulo ante minutae
Miscentur, crassus cadit hinc e nubibus himber;
An sparsim subitoque gravi fervore sub altum
365Evectus, primum ut sensit mala frigora coeli
Afflatusque gelu, nec densa nube nec ipse
Densus, humi propior descendit corpore maior.
Nate, vides spatium immensum tractusque profundos
Aeris, atque una terras pontumque obeuntes.
370Rara quidem natura illi ac penetrabilis alte,
Densatur tamen, et crassum fovet usque vaporem,
Quemque et aquae, quemque et terrae excrevere frequentem.
Aspirant quaecunque etenim, quaecunque vaporant,
Sufficit haec pontus ponto et circumdata tellus;
375Cuncta sinu gravido recipit diffusior aer,
Vertit et humentem in rorem pluviasque nivemque,
Qui fuerit gelidas humor sullatus ad auras.
Halitus ille autem, largo qui percitus igni
Evolat ac tenuis multum loca frigida tranat,
380Et longe ad sedes victor perlabitur aestus
Fumidus incoctusque atque arescente fluore;
Non nunquam tamen hunc nubes circumvenit atra
Deprensum, et strictis frigus circumsonat armis.
Hic ille inclusus vallo et circum aggere saeptus
385Perquiritque aditum intentans et singula lustrat,
Et nunc hac aciem ostentat, nunc ingruit illac
Parte ferox, parte et factis et viribus impar:
Ast illum densis mucronibus horrida nubes
Verberat impellitque premens, frustraque parantem
390Summotas intrare domos et ad ardua ferri
Deiicit ipse super impacto umbone. Ibi ictus
Ingentem effracto sonitum dedit aggere, multusque
Intonat, et coelum tonitru quatit; inde coruscus
Sese agit in flammas et coelo lubricus errat.
395Interdum tantus fragor ut concurrere montes
Iam timeas, ut terra tremat coelumque dehiscat;
Tum quod erat fractum discussa nube, repente
Impulsum ruit, atque obliquo tramite praeceps
It flamma rutilante, ingenti et verbere summos
400Aut petit incassum montes, aut aurea divum
Templa ferit, dirum trepidis mortalibus omen.
Interdum levis ipse levem flammamque sonumque
Aut sonitum sine luce dedit, sine verbere flammam;
Interdum erumpit crepitu sine, sed tamen actus
405Adversam in nubem validos hinc perculit ictus,
Unde tremunt nigri postes et limina coeli.
Nec vero prior excusso de verbere flamma
Emicat, aut ipso sonitus fit tardior ictu,
Serior ad nostras quamvis eat impetus aures.
410Ipse vides pastorem alto de colle securi
Sternentem quercum cuneisque in frusta secantem,
Ipse quidem iactatam alte post terga securim
Ante vides, mox ingenti convulsa fragore
Vox sonat et ruptae luctantur in auribus aurae;
415Non aliter, cum excussa polo flagrante ruina
Horrendum tonat, ipsa suo prius acta tumultu
Concurrit nimbosa acies frangitque feritque
Impellens, hinc fulmineus succenditur ignis
Collisu, tandem ille fragor ruit et ruit una
420In pluviam et largos conversus Iupiter himbres.
Vulcanum fama est, coelo cum pulsus ab alto,
Sub terris sine honore diu sine munere claudum
Vixisse, et sicula exilium traxisse sub Aethna,
Solantem casus noto genitricis amore;
425Quem tandem meritam vertit dolor acer in iram.
Quondam etenim Cybele in magna berecynthia mater
Solennes de more dapes ac vina pararat,
Constiterantque deae ad mensas ac pocula nymphae
Ultima miscuerant, cum sic Venus aurea coepit:
430"Felicem mea me soboles facit; haec mihi divos
Subiicit, haec mortale genus." Quam plura parantem
Occupat his Latona: "Decus noctisque dieque
Cum peperi, et lucem terris et lumina coelo
Tum peperi, toto et tenebras ex orbe fugavi,
435Luceat ut per me tellus, resplendeat aethra,
Exornentque vagum lustrant quae sidera mundum."
Dicentem increpuit Iuno atque haec vocibus infert:
"Immemor es nostri, Latona, et adultera iactas
Infamem sobolem et media inter vina superbis."
440Illa refert: "Tua te proles invisa parenti
Nobilitet, regina, et coelo excussus ab alto
Ille, ille e Iunone satus, quem fumida Lemnos
Exercet fabrum aut nigris incudibus Aetna."
Demisit Iuno vultum, mox indecor ira:
445"Monstrosos partus fumantemque obiicis Aetnam,
Cui gener Alcides, cui filia nobilis Hebe?
Haud proles mea Vulcanus. Plutonia proles
Ille ille est, enisa cavo quem fornice tellus
Expulit e latebris, quem vix in luce receptum
450Non Erebo pater admisit, non aethere divi."
Riserunt incensam aliae in convicia divam;
Indoluit tamen una Ceres, quaeque astitit illi
Fida comes Lypare, aeolidum quae prima sororum.
Ergo ubi zanclaeos portus tenuere, et amicis
455Trinacria accepit terris, aetneiaque antra
Admisere deas solitum et Vulcanus ad ignem.
Nacta ibi tum Lypare tempus convicia matris
Rettulit et partus inimica mente negatos,
Mentitamque deae prolem ac plutonia furta.
460Intumuit dictis iuvenis, succensus et ira
Ultorem minitatur, et acri in corde volutat
Maternum vulnus, odiisque incessit amaris.
Inque dies auget vires dolor, ac memor artes
Excutit, exploratque iter ac vestigia matris.
465Dum Samon Oceani mensis digressa per altum
Ire parat, movet abruptis fornacibus Aetnam
Exitium intentans. Illa acri victa dolore
Ingemit et coelum insolitis conquestibus implet.
Leniit iratam complexu laetus amato
470Iupiter, et placidam accepit per membra quietem.
Tum deus ignipotens invento fulmine primum
Ipse suum miratur opus, mox limina gratus
Accedit Iovis et laudato munere donat.
Iupiter ob meritum Lemnon dedit, inde trisulcum
475Molitus dextra fulmen cognovit in illo
Usus quantus erat, seque hoc audentior armat.
"Hoc mea periuros leto dat dextera, dixit,
Hoc ego terrigenas extinguam aliquando Gigantes,
Hoc etiam coniux timeat sacrumque potensque;"
480Tum movit caput et percussit honoram.
Fulminis hinc ingens et mira potentia fertur.
Nunc etenim afflatu tenui pecudemque bovemque
Aut virides tondentem haerbas, aut ilice ab arcta
Arcentem nimios animosi sideris aestus
485Exanimat, nulla ut maneant vestigia mortis,
Optatum ut credas armenta haurire soporem,
Ut placidum videas pastorem ducere somnum.
Nunc ustos artus atque ossa rigentia cernas,
Non faciem, non ora hominum, non corpora noris;
490Nunc ipsis etiam in stabulis (mirabile dictu)
Quadrupedem exsolvit, pedibus quoque ferrea demit
Vincula, et intacto terram quatit ungula cornu,
Illesus sonipes alta ad praesepia mandit.
Vidi ego, cum incolumi totus pede calceus arsit;
495Senserunt alii fulvum effluxisse metallum
E loculis, tanta est vis insita fulminis auris:
Rara etenim densis cedunt, at densa repugnant
Ipsa obiecta sibi contra et sua praelia miscent,
Concedit duro tenerum et penetrabile acuto,
500Dissipat afflatu subito leve, trudit ad imum
Quod grave, diffringunt rigida atque obtusa recludunt,
Insinuant tenui quae disploduntur ab aura.
Quin variant etiam vires et vulnera teli
Fulminei, seu marmoreis se in turribus altum
505Impegit, seu litorea desedit in alga,
Aut quae per mediam fumant foenilia brumam.
Saepe per aestatem coelo si forte silenti
Aut carpes iter, aut mavortia signa secutus
Traduces vigilem per iussa silentia noctem,
510Collucere faces coeloque cadentia cernes
Sidera et incensos per sudum albescere tractus.
Halitus hic modicusque et caeco impulsus ab igni
Incidit in gelidas ut primum frigoris oras,
Nec potis incretum longe exsuperare rigorem,
515Torquet iter fugiens nunc huc, nunc mobilis illuc;
Donec conceptam traxit per viscera flammam,
Nunc proprio incensus raptu, nunc terque quaterque
Exagitata ferens impactae verbera nubis.
Ast ubi summotosque locos atque aera summum
520Pervasit, qua continuus convertitur orbis,
Hic rapido impulsus cursu vertigine et ipsa
Incensus varia splendet per inane figura.
Arida concipiunt ignem, fervetque agitando
Spiritus, incendit pugnantia corpora motus.
525Sive igitur lato amplexu multumque coacta est
Materia, atque ingens series et longior ordo,
Seu contra brevis et tenuem sortita vigorem,
Quae facies, quae forma etiam, qualisque figura,
Talis in aerio perlucet vertice flamma:
530Nunc iaculi in morem, validus quod torserit hostis,
Nunc quales splendent lychni laquearibus aureis,
Nunc qualis tenues ignescit stuppa per auras,
Nunc flectit sese in spiras sinuata draconum,
Nunc micat, ut celeri fallantur lumina sensu,
535Nunc cadere ut timeas ex ipso sidus olympo.
Saepe etiam torrem ambustum rutilante favilla
Cernere erit, coelumque cavo se scindere hiatu,
Tum, cum sub noctem obscuram atque in nube profunda
Nigrescit vapor, et permultum coerula fumant
540Fomenta, trahit et subitam vis ignea flammam.
Illicet e mediis tenebris fumoque frequenti
Erumpit flamma et coelo se fundit aperto,
Ut timeas noctem ruere atque fatiscere olympum;
Praesertim cum praecipiti vertigine torris
545Excussus cadit, atque cadens nigrum aera findit.
Flamma etenim cum coeruleo se miscuit et cum
Lux atro insinuat penetratque immissa profundo,
Tum nubes patet et lato se solvit hiatu
Luminaque ipsa imum subeunt admissa recessum,
550Ac patefacta cavo pandunt sese abdita tractu.
Et quoniam tres in partes distinguitur aer,
Prima aeque patiens est frigoris atque caloris,
Alternasque vices alterna sorte rependit,
Vere tepens, aestate calens, eadem horrida bruma;
555Proxima, ab inflexu radiorum amota, malignum
Frigus et algentem late complexa rigorem,
In quam coeruleus passim vapor actus inerrat,
Unde cadunt himbres, unde et nix concitat alas;
Ultima torrenti semper sitit usta calore,
560Flammarum consueta vagos involvere tortus.
Halitus ille igitur longe validusque potensque
Huc penetrat, superatque hiemes et frigora victor.
Ergo aut est partes aeque diffusus in ipsas,
Et lato arescens incendia suscipit orbe
565Lampadis in faciem, quae plurima nocte refulget
Ante deos, aut in latus inclinante figura
Contrahitur magis hinc, inde altera prominet ala,
Ut crassum aut credas lapidem, aut ignescere truncum;
(Ipse quidem dextra pellem trahis, illa trahentem
570Iam sequitur protenta manu, sed parte sinistra
Subtrahitur, quodque hac accedit, demitur illac:
Hinc titubant duplices sub iniquo pondere lances);
Aut sparsim fusus rapidoque abreptus ab igni
Scintillantem animam vomere atque efflare videtur,
575Ut quando in stipulis furtim vagus incidit ignis,
Huc illuc dispersa volant incendia, nec se
Miscet flamma salitque leves perfervida culmos.
Sed neque tam tenuis terrarum est halitus, ut non
Et densas habeat fumoso in corpore partes,
580Quae sursum raptae totoque volumine mistae
Densantur. Leve in aerium se tollit acumen
Consurgens, graviora suo sese ordine ad imum
Detrudunt, donec cunei sub imagine flammam
Concipit et rutilus micat inter sidera conus.
585Tunc aliquis limosa agitans ad flumina Nili
Piscator, dum nocte oculos ad sidera tollit,
Obstupuit doluitque simul super astra referri
Pyramidas veterumque rapi monumenta virorum,
Aeqyptumque suis superos spoliare trophaeis.
590Interdum longam erectus consurgit in hastam
Parte levis, parte obducta caligine densus,
Non tamen ut maiora trahat vestigia cauda.
Hoc quondam telo Tityon per viscera adacto
Stravit humi, stratumque novem per iugera victor
595Extendit thalamos ultus tentataque matris
Fulcra, nec indignos statuens Mars ferre dolores.
Laudarunt facinus superi, atque hinc ipse superbus
Spicula non ponit manibus, non deserit hastam.
Aeris haec partim media regione feruntur
600Ipsa suis incensa opibus, dum vulnere crudo
Certatim exercent vires et praelia miscent;
Aestiferis partim in campis, regione suprema,
Qua coeli vertigo agitans rapit, unde coruscat
Tractim flamma rubens, atque ignea fulget imago.
605Nubibus est etiam color et suus. Hoc, age, ut omnem
Aera percipias, ut ventos denique noscas.
Alba parum densa est raroque immista vapore,
Quam sol irrumpit radiis et ad intima tranat;
Nigra gravem traxit densa caligine fumum,
610Non illam ut penetrent nemeaei lumina Phoebi;
Puniceam multus subiit calor; occupat humor
Coeruleam gravidamque himbri longeque madentem.
Has collidentes sequitur fragor, et simul ingens
Porta tonat coeli, rumpitque ad tartara clamor.
615E quibus ut sese emisit violentior ignis,
Fulgurat, et densas rutilus discriminat auras,
Nonnunquam ut longum nubes diducat hiatum,
Ac nigri pateant prorsus penetralia nimbi;
Nonnunquam levis ipse levem sine vulnere nubem
620Evadit, tamen et splendet qua semita monstrat,
Ac micat, ut celeri fallantur lumina sensu.
Flamma rubescenti multum saturata colore
Admonet admistas fluviali e corpore vires,
Humidaque ingentem praebere alimenta vigorem,
625Quod probat exsiliens lignis viridantibus ardor;
Albescens tenuem succum atque arentia monstrat
Fomenta et celerem peracuti luminis auram;
At cui sanguineus color insidet, et nigrantem
Prae se fert late obscura sub luce cruorem,
630Haec validas terrae vires durataque iactat
Robora, et immanem vasta cum mole ruinam.
Fulminis hinc varians et tanta potentia fertur.
Nanque ubi nube cava tenuisque et plurimus alte
Truditur incensis et se fert spiritus alis,
635Ille quidem levitate sua penetratque ruitque
Lubricus, et tenuis multum loca pervia tranat,
Ut nulla incensae linquat vestigia flammae,
Nec mora sit telo tenui ac penetrantibus auris.
Aera fluent tamen afflatu, ac via vulneris atro
640Livescet fumo, et piceum dabit usta nigrorem,
Aeratis quotiens clipeis impegit, et ipse
Mole piger lentis it tardior impetus alis,
Duraque pugnaces obiectant robora conti.
Cernere erit flagrantem iterum Ucalegonta et opimis
645Cum spoliis templa excisis avulsa columnis,
Ac furere attonitas incendia saeva per urbes:
Tanta mole ruit tantaque impulsa ruina
Fumida vis, procul acta polo atque e nube profunda.
Siquando extrusus multoque accensus ab aestu
650Spiritus it tonitru horrificans, atque igne coruscus
Tractu ingens tardusque gradu et longe auctus eundo
Scinditque uritque et longo secat aera hiatu,
Tum montes quatit impellens, discindit et arces,
Et correpta micant diris navalia flammis.
655Praecedit longe vulnus tremor, usqueadeo vis
Impellens furit atque intendit spiritus auras,
Et late arentes coeunt ad vulnera fumi:
Ut, cum irata manus tormento exclusit aheno
Fumantem pilam versatque volubile saxum,
660Inclusi erumpunt ignes nigrantibus auris,
Fit tremor horrendumque sonat, tum plurimus ante
Sternit iter fragor, et gemitu saxa icta resultant,
Disiectaeque ruunt prostratis moenibus arces.
Ventorum nunc te causas patriamque docebo,
665Quaeque illis natura, et quae sit cuique potestas.
Aridus ille autem atque ima tellure remissus
Hos generat, viresque animis roburque ministrat;
Sol pater educit, mater dedit hubera tellus.
A summo Boreas, Notus imo spirat olympo,
670Occasum insedit Zephyrus, venit Eurus ab ortu;
Hos circum varii dextra levaque feruntur,
Atque agitant tenues diversis flatibus auras.
Et quoniam medium lustrans sol circuit orbem
Per duodena vago digressus signa meatu,
675Iccirco quicquid gremio telluris in altum
Eduxit, partim algentem festinat in Arcton,
Partim ad declivem Libyae divertitur oram,
Dum radios ac saeva timens incendia vitat.
An dextra laevaque ferens se, impune vagatur
680Fumida vis, quando hinc libycos, ast inde recessus
Arctoos semel in toto sol ambiat anno?
Unde sibi vis ipsa et opes et robora firmet,
Cum tamen assiduus media regione recurset
Heoum hesperiumque petens sol annuus orbem,
685Urat et accensos quos ipse per aera fumos
Traxerat? Inde frequens nunc hinc, nunc effurit illinc
Frigidus aut Aquilo, aut nimbis violentior Auster,
Auster solstitio veniens regnisque perustis,
Unde calet magis, et pennis madidantibus usus
690Invergit largos agris sitientibus himbres;
Quin imo quoque digrediens et fessus et in se
Saepe repercussus graviores concipit aestus.
At Boreae patriam horrentem frigusque rigorque
Insedere; hinc terra gelu concreta vaporat
695Tenuius horrescitque aer, volat inde serenus
Spiritus et siccis vestigia commovet alis;
An quia, summa tenens coeli loca, multus et ingens
Inde ruit pellitque auras et nubila differt,
Nulla ut hyperboreo maneant vestigia tractu;
700Sed tamen et longo vectus trans aequora cursu
Irrorat caput et madidus cervice fluenti
Fundit aquas, servatque olim quae foedera sanxit.
Nanque olim provectum Austrum trans litora Rheni
Oceani fama et totiens refluentibus undis
705Excipit incautum Boreas, et vincula nectit.
Ille ut se captum agnovit sensitque catenas:
"Non ergo te siculove mari, nec finibus afri
Litoris arcuerim, liceat nam te quoque nostram
Visere Cyrenen, libycosque intrare recessus,
710Ac nostro terram arentem sanare liquore."
Hinc quoque securus per regna aliena recursat,
Et madidus pennis sitientes irrigat Afros;
Hoc quoque frigidior, quod per declivia labens
Obiicibus nullis cursus agit ipse secundos.
715Vere etiam regnare volunt, quo tempore primum
Optatae crescunt luces et lubricus annus
Convertit terga atque hiemem postegit iniquam;
Tum, liquefacta movens terrarum claustra, caminos
Sol aperit laxos, volvitque per aera fumum:
720Hic sommo excitus, commotisque impiger alis,
Linquit hyperboreos declivi tramite montes.
Quin ubi sol propior maiora incendia movit
Flagrantisque impegit equos per viscera Cancri,
Cum nebulosa cavis fumat Germania campis,
725Ac multus vapor ad superas sese extulit auras,
Quemque frigida vis Boreae comes addita cogit;
Illa etiam de parte graves incumbere nimbos
Cernere erit, fusisque augescere nubibus amnes,
In mediisque natare etiam fervoribus agros.
730Hoc etiam e coelo ac semper radiantibus Arctis
Et gelidae incumbunt aurae, ac vehementior urget
Ventorum vis finitimis regionibus acta.
Omnis in adversos ventus non pervenit axes,
Et quidam certo sedem posuere recessu.
735Circion hispanas fama est regnare per urbes
Et pecori strages meditantem et praelia nautis;
Non alpes hunc aeniae, non frigida norunt
Pangaea, aut nimbis nunquam non turbidus Haemus,
Vix fessum Entellae excipiunt cavaque hostia Macrae.
740Sentit vicinum solem nabatheius Eurus,
Arentisque impellit equos comitante calore.
Diversum Zephyri spirant Aquilone propinquo,
Et solem fessum excipiunt altoque cadentem;
Frigidus hinc pluviusque vigor. Sed turbidus Auster
745Ipse agit undantes nimborum in praelia turmas,
Dux ipse pluviarum et longe maximus auctor.
Eductos nanque immensum regione perusta
Densorum fluctus longinqua ab sede vaporum
Involvit, raptatque agitans, qui deinde soluti
750Fundunt praecipites abruptis nubibus himbres,
Diluvioque una absorbent pecudesque virosque:
Tantum Auster discussa furens per nubila saevit.
Cur autem quando huc totiens discurset et illuc
Spiritus hic, varios agitans sine lege tumultus,
755Cur non et superas pennis petit improbus arces?
Omnis in aerias quicunque elabitur oras
Halitus, immisto paulatim educitur igni;
Qui postquam gelidam summo capite attigit arcem,
Sensit et adversi contraria frigoris arma,
760Illicet ipse pedem retro fert, pondere et ipso,
Quod multum traxit gravida de matre, volutus
Ad matrem trahitur. Ecce hic novus advenit ignis
Auxilio, retinet labentem. Ille arma resumit
Fortior ad pugnam simul huc perlatus et illuc.
765Dumque cadit resilitque, levis dum pellitur aer,
Et quo maiores a frigore pertulit ictus,
Maioremque trahit foecunda e matre vigorem
Halitus, hoc maiore ruens ferit aera pulsu:
Ut, cum Moeoniae in campis vada ad alta Maeandri
770Pastor agens baculo stagnantem percutit undam,
Illa fugit circum et gravidum dat pulsa sonorem,
Impellitque undam illabens nova protinus unda.
Ergo paulatim augescens fit maior eundo
Impetus, et vires gravioraque robora sumit:
775Ut, cum de tenui primum fonte effluit humor,
It rivus, post collectis procul himbribus amnem
Ingentem raptat ripis, longumque profectus,
Tum plenus rapidis in pontum immittitur undis.
Autunno sed enim vento vis plurima, largum
780Cum spirant terrae, cum plenior halitus exit,
Terrenique magis suffundunt aera fumi.
Hoc iterumque iterumque etiam multumque monebo.
Incendunt nimii leviter fumantia soles,
Incensa exurunt late, praesertim ubi altos
785Phoebus agit currus fulvoque sidere lustrat
Exiguis habitata locis massilia regna.
Iccirco latera ad mundi atque extrema viarum
Terrestris caligo habitat, quo languida solis
Vix penetrat vis et radiis minus urit acutis.
790Ipsa etiam partim levis aspiratio, ut alte
Fumida, partim etiam gravis, ut tellure remissa;
Atque illinc facile admittit resoluta calorem,
Hinc percussa gelo riget ac densata gravescit;
Inde etiam transversa ruit, nam frigore abacta
795Ne sursum penetret, mistoque calore retenta
Ne cadat in praeceps, transversum impellat oportet
Aera, sive quod extremis in finibus orbis
Regna tenens castris illinc se fundit apertis
Visura et medias mundi penetrabilis oras.
800Nam neque pulveream in pluviam descendere par est.
Nec tamen abnuerim lunamque errantiaque astra,
Quae medium assiduis peragrant discursibus orbem,
In medium quoque ab extremis caliginis auras
Attrahere, in variasque orbis depellere partes.
805Ergo et cum arentes rapidus sol usserit agros,
Et cum victa gelo queritur mala frigora tellus,
Tum tibi tranquillae permittent ocia luces,
Grataque sedatae praestabunt somnia noctes,
Pacatisque ingens requiescet flatibus aer.
810Nec non post largos himbres pluviamque madentem
Compositae cessant aurae, tacitusque quiescit
Spiritus et nulli veniunt in praelia venti.
Hoc quoque post Boream algentem atque rigentia flabra
Cernere erit, quotiens crudo sub frigore tellus
815Concrevit, simul et durato tergore saevit;
Spiramenta soli claudit rigor, obstruit omnem
Vis aditum, nullus spirat vapor aut fluit extra
Halitus, unde novis veniant alimenta procellis.
Si tamen exspectes novus ut calor et nova flamma
820Torreat humentes latices, et forte per altum
Ire paras, videas turbantibus aera ventis
Magna mole graves urgeri ad litora fluctus;
Alternis dat enim tellus adimitque alimenta.
Turbineus fortasse glomus miraberis, unde
825Eruat evulsam summis radicibus ornum,
Nunc frangens monte adverso, nunc nubibus actam
Agglomeratque agitatque frequens; tandem illa ruina
Prona cadit, longo plangens sola senta sonore.
Interea densa obscurus caligine fertur,
830Perque vias perque arva simul sternitque, feritque
Pulvereus globus, involvens coelumque diemque.
Nanque per adversum dum curcursantia venti
Arma movent animisque pares et viribus, ecce
Certamen magnum exoritur: ille impiger instat,
835Hic clipeo obnitens longe adversatur; utrinque
Impetus, utrinque et robur; nunc pellitur ille,
Hic pellit; nunc sors variat mutata, nec ullus
Statve loco ceditve loco; nunc ille sinistra,
Hic dextra incursat feriens et in orbe gerit rem;
840Nunc ictus clipeo exsiliens petit aera, nunc se
Intorquens terram ingenti divellit hiatu,
Dum vel uterque cadat moriens vel cesserit alter,
Aut iungant socias concordi foedere vires.
Quin et fumida vis tellure exclusa levemque
845Aera per sullata, suoque evecta calore,
Conflictata diu propter terrasque solumque,
Aridaque et multo firmans sese aucta vigore
Vexatque, infringitque agitans pulsum aera, et una
Aequoraque et fracto displosa tonitrua coelo
850Disiicit; infremitatque aequor, cavaque antra resultant,
Torquentur nemora, et valles ad sidera clamant,
Pulvereusque diem tegit intra nubila nimbus.
Tempora quin etiam certa ratione tenenda,
Ut cum se in praeceps aut ver agit, advenit aestas,
855Aut cum declinat rapidus sol, appetit aeger
Ventorum pater autunnus, seu frigida bruma
Autunnum fugat, aut vere adventante fugatur;
Turbat enim versatque omnis mutantia rerum.
Iccirco si tum nimbosi aut sideris ortum
860Videris, aut properare cavo procul aequore Mergi
Infelix astrum, atque acri lunam hoste teneri,
Mercuriique graves sidus portendere ventos,
Ne dubita ingentem coelo variante procellam
Affore, quae simul involvat terrasque fretumque,
865Vertat et audaces in vota miserrima nautas.
Saepe etiam rapidum ad solem mediosque per aestus,
Colle vel aerio, aut hudi prope litoris oram,
Aut propter liquida nebulosi fluminis undas.
Aestatem indomitam increpitans Zephyrosque silentes,
870Aurarum gelidas sensi properare cohortes,
Solis anhelantes pellunt quas axe quadrigae.
Ipsae iter intenduntque fuga, traduntque repulsum
Aera, qui tenues motu fovet incitus auras,
Adiuvat et mare commotum fluviique recessus:
875Hinc mulcent tenerae summotis aestibus aurae.
Nanque etiam umbrosa in scena, cum incanduit aer,
Oraque saltantes tergunt sudantia nymphae,
Frondentem siquis ramum ramaliave arma
Ventilet, aut tenui dimoverit aera penna,
880Quamprimum Zephyri frigentem exciverit auram.
Circum etenim qui nostra frequens se calfacit ora
Spiritus impulsu facili fugit, advenit aer
Inde novus, mora nulla, alter succedit et alter,
Ut nequeant circum ora novae recalescere partes,
885Cum fugiant subitis excitae impulsibus aurae.
Nec vero vallesque cavae recubantiaque antra
Ac, coelo variante, situs terraque marique
Non multum adiiciunt ventis densantve acuuntve.
Inde salutiferis spirant afflatibus illi,
890Hi gravibus tentant morbis languentia membra;
Nam venti mutant quotiens mutantur et una
Corpora cuncta, habitu perstat natura nec uno.
Flat saltus post pelignos, qua volvitur ingens
Aternus de valle cava atque humentibus antris,
895Ipsa quidem sub mane novum cita solis ab ortu
Aura recens, qua culta nitent, qua poma foventur
Ramis laeta suis, largo et sata semine turgent;
Haec eadem rapidum ad solem mediosque per aestus,
Nec longo spatio provecta aut viribus auctis,
900Vanescit primo moriens et solvitur aevo:
Usqueadeo variant venti visque insita ventis.
Illyricis specus est ingens in finibus, antrum
Ventorum immane, unde irae immitesque procellae
Erumpunt, quotiens terris fera saevit Erinnys,
905Immittitque hiemes pelago et se proripit umbris:
Non tutae stabulis pecudes, non oppida muris,
Non ipso in portu classes; fremit Hadria, et atros
Horrescit trepida Garganus ab arce tumultus.
Non illo quicquam vento crudelius, ut se
910Excussitque antro et portis ruit acer apertis:
Pastores, cohibete ignem et procul abdite flammas.
Quae ventos moveant causae, quis et halitus auras,
Hactenus, o mihi care puer. Nunc unde tumultus,
Et tanti veniant terrarum in praelia motus,
915Unde vagi excutiant divulsa cacumina montes,
Flumina convertant cursum, aut premat alta vorago,
Unde tremat tellus quamprimum, adverte, docebo.
Principio ingenti late circumdata ponto
Tellus fumificis incendia pascit in antris;
920Inde tepent bruma fontes, cerealiaque arva
Spargit saepe novis, quas evomit, Aetna favillis.
Haec eadem sub speluncis tenuem aera claudit;
Inde sonant saepe occultis mugitibus antra.
Arida quanquam etiam ac venis sitientibus, amnes
925Emittit tamen et dulci rigat arva fluore,
Et quamvis largum coelo ruat agmen aquarum,
Excipit in sese ac rursus madefacta remittit;
Hinc ergo humentes animas fluidumque vaporem
Spirat agens, calido aut rursum secat aera fumo.
930Nunc halat siccum et crasso de pectore flamen,
Aut tenui volucrem suffitu exsuscitat auram;
Hinc ille et motu facilisque et viribus acer
Spiritus, atque imas habilis penetrare cavernas,
Et rursum violentus atroxque erumpere, claustrisque
935Inclusus fremit et multus vacua atria versat;
Idem etiam in flammas abit et furit igneus atros
Intorquens lapides tormento exclusus aheno.
Evocat haec genitor rerum sol, excipit aer,
Ipsa parens tellus large indefessa ministrat.
940Quae tamen e nimiis nunc inde caloribus usta,
Hinc nunc, victa gelu et multa durata pruina,
Contraxit dubios languenti corpore morbos,
Ut neque sit superante anima spirare potestas.
Ergo incerta ferens raptim vestigia anhelus
945Spiritus incursat nunc huc, nunc percitus illuc,
Exploratque aditum insistens et singula tentat,
Siqua forte queat victis erumpere claustris.
Interea tremit ingentem factura ruinam
Terra suis quatiens latas cum moenibus urbes;
950Dissiliunt avulsa iugis immania saxa,
Procumbunt turres, sternuntur funditus arces,
Magnorumque cadunt templa impolluta deorum,
Excidium ut magni iam iam timeatur olympi.
Hoc etiam, ut magna e parvis cognoscere possis,
955Cernere erit, nostro quotiens in pectore sistit
Spiritus ac tenuem neque dat neque suscipit auram;
Tum velut intercepta anima tremor occupat artus,
Pugna intus, micat extremis in partibus horror.
Ergo ubi collectis immensum se viribus aurae
960Crebrescunt, via fit, ruptisque meatibus efflant;
Antra sonant mugitque solum vallesque resultant,
Turbatos putei eruptant super hostia fontes.
Vanescit paulatim aeger dolor, antra quiescunt,
Quique vigor fuit ante, refert se in viscera terrae,
965Atque alacres redeunt desueta ad munera venti.
Saepe igitur, cum iam multis maduere diebus
Arva, natant plenis demersa novalia fossis,
Nec pelagus capit avulsis minitantia ripis
Flumina; tum sua castra movens sullimis ab Arcto
970Nubila de toto Boreas discussit olympo
Frigidus, et sociis commisit praelia Cauris.
Hic tellus, primum assiduis gravis himbribus et iam
Obstrusis venis validarum pondere aquarum,
Post, Borea perflante, solo concreta et iniquis
975Obsita frigoribus, sese contraxit et horrens
Horrentem late duxit per membra rigorem,
Unde nequit clausis efflare canalibus auram.
Ut quondam infelix valido Campania motu
Oppressit miseras ipsis cum civibus urbes,
980Cum vatem fessae vix eripuere Camoenae
Labenti e thalamo ac tecti minitante ruina.
Interdum vacuis tellus male nisa cavernis
Finitimisque agitata fretis propter maris aestum
Concutitur ventis pugnantibus, effurit intus
985Vis ingens, extra prohibet ventusque fretumque;
Quod saepe euboico testantur litore Cumae,
Et quondam vexata gravi Pelopeia motu.
Praeterea saepe occultis fornacibus ignis
Aestuat, involvitque globos, siqua potis extra
990Rumpere, et imposito luctans sub pondere saevit
Improbus, attollitque elato vertice colles;
At postquam superas victor pervasit ad oras
Spiritus, immistus fumo et caligine densa,
Pulveream spargit tremefacta per oppida nubem,
995Immundum et cinerem iactat vicina per arva.
Aeoliam fama est Lyparen de rupe propinqua
Hoc sensisse malum et lucem doluisse negatam;
Aenariam quoque (certa manent vestigia) ut olim
Idem agit in cineres glomeratus pulvis ad auras;
1000Pulvereum queritur spargi Prochyte ardua nimbum,
Illa solo fumante, gravi concussa ruina
Spargit desertos incendia lata per agros.
Pertimuit mare flammigeros devolvier amnes,
Incenseum et late scopulos super aera ferri.
1005Aestati atque hiemi male creditur, et tamen hudo
Vere magis, seu cum pedibus fluit uva sub unctis,
Tum saevit furor et bello sese arduus armat.
Quin etiam ut natura soli tractusque locorum est,
Flumina nunc iter intorquent, nunc alta vorago
1010Sorbet hians, nunc sicca fuit quae terra paludem
Hausta facit, quae coeruleo circumflua ponto
Continet, insiluit pelago quae iuncta manebat;
Nunc nutare urbes, nunc et fluitare videmus
Undarum in morem, dubio nunc verbere subter
1015Quassari, aut sursum sullato pondere ferri,
Horrendos nunc clamores ad sidera tolli,
Nunc mugire solum, aut animas Acheronte remissas
Auribus instrepere, aut equitem resonare sub armis;
Sibilat ecce alibi, aut antro fremit aura recluso.
1020Vidimus antiquas veteris Dicearchidos arces
Assiduam longo motu traxisse ruinam.
Bis messor legit spicas bis vinitor uvas.
Interea validi quatiebant moenia venti
Funditus, atque imo versabant tartara Averno;
1025Arebant sitiente solo sata, nec temere ullae
Manabant coelo pluviae, tristisque per arva
Squalor erat moerorque haerbis morientibus ingens.
Non usquam coeli rabies torrentior arsit.
At postquam cessit tremor ac solida arva quierunt,
1030(Certa fides) terris cessit mare, reddidit agris
Neptunnus longo tandem post tempore quod iam
Abstulerat prius et victor ditione tenebat:
Usqueadeo impellens variat vis. Ergo, age, coelum
Inspice, si quando terrestribus aemula signis
1035Arma ferant Mars bellipotens et Iupiter Ammon,
Iupiter aerias qui fulmine concutit arces.
Hi tibi signa dabunt venientis ab aere motus,
Quo tellus tremit incluso et gravida antra fatigat.
Nec vero aut tenebrae, aut nocturna silentia, cum iam
1040Frigore concrescunt terrae et vis humida regnat,
Sunt tantum metuenda, aut matutina pruina;
Verum etiam mediis in solibus, atque ubi saevit
Aestivus calor, et cum spiramenta retundit
Sol medius retro et fumos compellit inertes,
1045Et tellus tremit, et volucres erumpit in auras
Spiritus indignans clauso circum aggere cingi.
Ipse vides, quotiens agitatis fluctibus aequor
Tollitur et salsa spumant aspergine cautes,
Litora tum sinuosa magisque magisque videri
1050Curvari et solito maius, postquam alta quierint
Aequora ventorumque simul gravis ira repressa est;
Tum contra recto tractu maris ora videtur
Tendere iter, summae in longum spectantur arenae,
Ac nullas agitat sullatus spiritus undas.
1055Hic terras quatit inclusus, maria intima versat
Exagitans, verritque auras; hic impete vasto
Discindit nubes, explosaque fulmina torquet
Cum tonitru, et rapidis illuminat aera flammis.
Hoc igitur cessante, aer silet undique, ut illum
1060Dividat aequali interdum nubecula tractu,
Tempore quo inclusus specubus longe aestuat intus
Halitus arescens et humum quatit improbus, unde
Tellus intremit et vacuis sonat icta cavernis.
Sed tamen et persaepe cavis furit abditus antris