previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


101. Alexander Paulinus Fabio filio s. d.

Iam venere tibi nostratis, garrula turba,
Legati plebis, quia tantum solvere verbis
Debueras (quoniam debent mihi plurima) grates.
Hos ego (sed nolim vates nimirum ipse videri)
5Hactenus ut nocuere mora sua commoda nacti,
Quam vereor praepostere agant, dignamque favorem
Praecipitent causam patribusque indigna querentes
Vel stomachum moveant, vel ineptis taedia verbis:
Sin secus eveniat vasto pro turbine rerum,
10Astra favere tibi nimium coelumque putabo,
Teque rogatorum nil frustra ex omnibus unquam
Tantum diffido, tantum livoris ubique,
Ingluviesque aeres tantum fraudisque, dolique,
Attamen aetherea quicquid provenerit aura
15Contenti tacitique bono praesente fruemur,
Sperantes potiora tamen melioribus annis.
Reddita quae nobis a te sunt carmina, amicis
Laeta probantur, acuta etenim sunt, visaque docta
Quae feriunt veluti cauda sub fine retorta,
20Quae doctis etiam valeant repetita placere.
Nostris quod quaeris de rebus scire laboras?
Quae spes? Magna famis cum frigore parva salutis,
Nam genus hoc hominum nostis, prossimaque vana,
Sed quamcumque dabunt sortem mea fata, ferenda est.
25Quatuor ecce tibi congressus mitto perito
Cum Critone meos, confeci carmine sumpto
Temporis exigui spacio, quibus ille benigne
Respondit, quamquam omnes invitaverat ante,
Si quisquam vellet numeris certare vicissim
30Se responsurum paribus numerisque modisque,
Illustri hic coram coetu conviva beati
Aedibus in saxi de te permulta loquutus
Insigni cum laude tua sibi conciliavit
Doctorum plebisque animos, quid quaeris? Amicum
35Et tibi se fidum ostendit, nec cedere cuiquam
Vix mihi qui faciam pluris veneretur, ametur.
Digressum inde ferunt visurum cetera passim
Oppidula, atque urbes Patriae isthuc mox rediturum.
Quid tamen hoc sit nullus nuncius extat.
40Quid Franciscus agat, scriptet, meditetur, et ecquid
Fratris ad exemplum stimulus succendat honoris
Scire etiam cupio, qua demum mente laborem
Servitiumque ferat studiorum Gellius isthic,
Quem tibi quo possum comendo iure probatum,
45Expertumque fide, studio me iudice dignum
Quem puto sicut eum, qui escussit Templa Dianae...
Iactare in vulgus, patria extrusisse domo me,
Quod scelus Andino ut Vati nec non Ioviano,
Nola operata prius, sic mi Patria altera Nola,
50Nam non tantum illi scelus hoc ratione carenti,
Quantum aliis refero acceptum qui prava administrant,
Quos penes arbitrium rerum et conducta potestas,
Et quibus assiduam praestavi semper opellam,
Ingratum genus omnes, ipsa ingrataque tellus,
55Talia sustentans naturae pessima monstra;
Dissimulo tamen omnia; nec facio unius assis,
Ut qui Torrentes et Flumina turbida tranant
Non introspiciunt, pereant ne forte sub undis,
Ista sed eveniunt nostra ut patientia constet,
60Nam regale ferunt genus hoc sufferre molestum.
Insuper est aliud, quod duxit esse monendum,
Ne nimium largus sic te natura paravit
Promissis oneres illos, qui haec publica tractant
Munera, et in longum deducunt omnia, qui Te
65Nodosis tentant laqueis captare sagaces;
Hi tua praeripuisse ferunt iam praemia et in qua
Stipulam praevisa est area dudum,
Te cessisse tibi iura haec messisque futurae
Primitias dono, se velle ratum illud haberi
70Ceu privata gerant non pubblica commoda tractent,
In sua convertunt aliena putantque licere
Cuncta sibi, ut rerum primis, si credere fas sit,
Omnia tradi peti, quae tu donabis,
Nam pudet hos inter natum rudimenta videri
75Talia naturae sortitum matris ab alvo.
Quid mirare meis me graecula versibus ista
Inserere? Aut penetrasse prius me nescis Athenas?
Inde pedem ut referam me, scito nullius unquam
Poenituisse magis facti quam cernere facta
80Indigna haec doctos sperni, indigniusque faveri,
Illudique bonos, deferri praemia pravis,
Me qui debueram patrio requiescere portu,
Nunc demum varias pelagi sentire procellas
Naufragum ut eiectum, miseraeque incommoda vitae
85Tristia perpessum libitinae fundere vota,
Et surdas fatorum aures prece sollicitare
Hoc me solatur sociorum plurima turba,
Quos genus hoc hominum ingratum contempsit avare
Hinc sages haec clades tulit, et ferret omnibus annis,
90Quod scribis, mittam numerosa volumina ab urbe
Condita, erit nobis ubi primum copia, nummi
Cum scriptis pulici nomen debentibus una:
Sed quae lectandi putida haec tam dura cupido?
Num Franciscus avet sua miscelagana rursum
95De pernis truncisque ovis, mox prospiciemus
Cum primum illuvies Calidonia strata iacebit
Stante Choro puerum circum caudaque trahentum,
Ingentem veluti Troiae sub moenibus olim
Traxit equum coetus puerum, mixtaeque puellae
100Mox tibi polliceor, pinguis, pressusque per aestum
Caseus ex Asio mittetur pondere iusto,
Bisdenas aequans libras sudore madescens.
Lege tamen, ne tu solus vescare benigne,
Sed quibus et debes, et speras posse precando
105Impartire velis, ne ingrati nomen adeptus
Per medium secto lacrimantia lumina cernes,
Qualia et Aristoridae falcato dicitur ense
Detruncasse celer quondam Cyllenius Argo.
Ipse minutatim tribuet Gellius, ipso
110Nec Franciscus edat memorem ne offendere mentis
Contingat partem, et magno congesta labore
Grammata dediscat, nec linguae crassior usus,
Non fiat ut Venetae, nequeat balbire loquellam
Suaviter et dulces concentu reddere voces
115Monticolum moveat risum de more locutus.
Vale, Partheniumque meo salvere iubeto,
Nomine cum Critone et qui te protegit Aldo,
Aldo nomine avo simili, virtute parenti.
Responsum numeris expecto, qualibet usus
120Ad doctos scribens Venusinus fertur amicos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: