previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


127. ad Parmae Principem ser.mi ducis Octavii filium

Inclite Magnanimum soboles invicta Parentum,
Divino Princeps edite Consilio,
Tertius et quintus numero perfectus uterque,
Hesperiae Princeps Orbis uterque Parens,
5Quem Diis produxere sua de stirpe vetusta,
Quos animis, gestis, corpore, mente refers,
Hos Deus insignes felici ut protulit aevo,
Languine sic arcto iunxit amore Duces,
Pax toto ut miseris esset mortalibus Orbe,
10Per te qui firma spe retines populos
Et validae firmas concussi robore Parmae,
Orbis opes Italum Hesperiaeque decus.
Cum tua sit maior quam quisquam quaerere
Gloria, non astris inferiorque polo,
15Effice, quandoquidem superasti cetera (namque
Sidera portendunt maxima quaeque tibi),
Ut quod non Caesar, Macedo Rex maximus armis
Annibal, atque alii non valuere Duces,
Et Pauli, et Caroli maiorum exempla secutus
20Ampla dedere animi qui monumenta sui.
Hostes, qui insistunt tibi, vincas, per te triumpha
De te, quod facis haec maxima palma tibi:
Qua Romanae Arcis scandes Capitolia, quaque
Coelesti aeterno sede fruere bona,
25At tu Parma tuo iam Palma Principe gaude,
Plusquam mortali facta beata viro.
Munere namque tuo concussum ut texerit Orbem,
Aeternum domito nomen ab hoste feret.
En tibi iam septem demisso vertice colles
30Assurgunt, pallet lumine luna tuo,
Cui licet immensae vires, tamen ipsa minores
Inferior multo sentiet esse tibi.
Nam qualis victis Heros semeleius Indis
Et domitis monstris Amphitrioniades,
35Qualis et Aesonides ablato vellere Colchis,
Cum Minyis rediit littora nota, petens,
Talis ad Hesperiae Regem Farnesius Heros
Hostibus evictis ampla trophea geret.
Hoc erat insignis, quod me dum Roma teneret,
40Olim cunctorum mensibus ardor erat,
Certatim celebrare novos nova gaudia ludos
Et nova laetitiae pubblica signa dare.
Sideris exortu magni prolisque gemellae
Dum mollem Imperii et regna teneret Avus,
45Mirabar puerile decus, praesagia tantae
Indolis, haec animo cuncta futura videns.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: