previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


132. Venditionis forma

Adsit et afflatu nos augeat undique Christus
Exortu huius quarto septuagesimo et anno
Mille supra et quingentus, elabante secunda
Quae est Indictio Romulidum de more vetusto,
5Luce Iovi sacra sunt ista Tricesimi in ipso
Vico atque oppidulo nostris et sedibus acta
Paulini scribae, doctoris Grammaticeque,
Petrus ubi alterius (fuit hic nam posthumus) olim
Petri, Petricium appellat cognomine vulgus,
10Natus ibit et veteris prius ut nunc avola ruris,
Per se ipsum heredesque suos vendes dedit atque
Tradidit ut proprium, nec non immune per omne
Aevum servitii cuiusvis perpetuoque,
Nicoleo, genuit scriba hunc Antonius, ille
15Scribarum eximia fuerat qui gente creatus,
Praesenti pro seque suis heredibus, atque
Accipienti agri, vel malis dicere, quiddam
Praedioli paulum vix bina aut iugera terna
Complexum, partim consertum vitibus atque
20Arboribus, partim quod scindi possit aratro;
Quod iacet, atque situm est huius confinibus agri
Qua torrens (Soima appellant) adlabitur undis.
Adiacet heredum Pellini solis ab ortu,
Et fundum Titii pluvio contingit ab austros
25Solis ab occaau Cypriorum iungitur una,
Hinc Boreattorum Boreae de partibus agro,
Qui Fregellanis dominantur collibus, hosque
Intra vel si sint propriores nomine fines.
Id pretio factum est ter denis quinque nummis,
30Auri, Ducatos vulgo nos dicimus, horum
Libris sex constat solidis et quatuor unus
Quilibet, ut solidis bis denis libra peracta est,
Quod pretium accepit totum tum venditor ipse et
Tum pretium numerante emptore videntibus ipsis
35Testibus, et scriba me habuit, numismata partim
Aurea caelatis Venetum sub imagine notis
Principis illustris, fuerunt argentea partim;
Cumque suis accessus iuribus, atque recessus,
Quaque dati demum sunt tradita singula quaeque
40Ipsumque ad fundum quavis ratione modoque
Spectarent coeli de vertice tartara ad ima,
Emptor ut haec habeat, teneat, possessor et ipse
Det dono, vendat, titulo vel quolibet ista haec
Transferat in quemvis, nihilum repetente vel hoc qui
45Vendidit, aut alio, nec facti aut nomine iuris
Quin ibi constituit solemni venditor actu,
Nomineque emptoris fundum, quem vendidit ipsi,
Tam se possidere diu dum nactus eiusdem
Sit possidendi ius. Quod tamen ipse subinde
50Emptor ut acciperet concessit venditor ipsum
Iure suo donans, expers exinde futurus,
Per se pollicitus per et heredes stipulanti
Emptori pro se nec non heredibus ipsis
Accipienti agrum, qui tradditus usque tueri
55Praestare immunem, nec defendere ab omni
Coetu, consilio, vel quolibet impediente.
Ad quae supposui, bona singula quaeque moveri
Quaeque minus possint, et quae sunt quaeque futura
Dicere nec contra unquam per se aliosve, nec ulle
60Aut ratione venire, aut tendere causa
Contra quae supra sunt gesta, subindeque poena
Edicta est dupli quam solvat venditor huius,
De quo his constet, cuius vel parte soluta
Vel non quae supra sunt omnia gesta manento
65Firmaque, grata, rata et nullo non tempore sunto.
Affuit his, partes agerent dum gesta per ipsas,
Franciscus veteri fabrum de stirpe vocatus
Ceccus, et Albertus Maurus Caprilibus orti,
Acciti ambo testes, partibus ambo rogati.
70Scripsit Alexander Paulino Patre oriundo,
Publicus et scriba et iudex simul ordine dictus;
Omnia quae his scriptis sunt exarata, nec illa
Publica non fecit posito cum nomine signo
Roboris, et fidei quae sint monumenta perennis,
75Aeternus ut vigeant istis mandata tabellis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: