previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


48. paraphrasis in psalmum Miserere

Conditor humani generis, miserere precantis
Usque mei immensa pro pietate tua,
Plurima quaeque tibi clementia quicquid iniusti
Criminis in nobis deleat omne precor,
5Insuper abluta scelerum contage malorum
Nescia sit nullo crimine vita mihi,
Cognita namque mihi satis est mea prava voluntas,
Et mea me contra crimina bella gerunt.
Uni nempe tibi deliqui perfidus auctor
10Et mala te coram plurima comerui,
Ipse tuis iustus sermonibus ut videaris
Atque tuo vincas omnia iuditio.
En qui tartareis conceptus vallibus adsum,
Concepit genetrix crimine mersa gravi,
15Ecce tibi verum cordi sapientia coelo
Explevit retegens ab dira quaeque mihi.
Hysopi succo asperus mundabor et inde
Viscera cuncta feram candidiora nive.
Gaudia mandatis parentem summa sequentem
20Ossaque submissa hinc gaudia percipient,
Peccatis averte meis faciem, et mea dele
Crimina, cum iusta, quam meruere nece.
Da mihi cor mundum, Coeli fabricator, habendum,
Spiritus inde novus viscera nostra regat.
25Nec procul aspectu sistas tibi me tuus inde,
Nec procul abscedat spiritus ille sacer.
Nostram praecipuo confirmans numine vitam
Exple laetitia pectora nostra tua.
Rectas ipse docebo vias insistere iniquos,
30Et conversa malo te impia turba colet.
Me eripe sanguinibus nostrae Deus alme salutis,
Iustitiam extollet tum mea lingua tuam.
Tu mea tu genitor sanctissima labra reclude
Ut quaet has laudes, has numerare tuas.
35Namque litavissem, cordi modo aera fuissent,
Grata tamen sensi non holocausta tibi.
Anxia mens istar tibi saevi, nec pia corda
Et submissa tuo pellis ab ore Deus.
Plurima dona, Sion, tribuat tua recta voluntas
40Urbis et exurgant moenia lata sacrae.
Tunc sacra iustitiae contingent sacra tibique
Cum vitulus aras victima multa leget.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: