previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


78. Alexandri Paulini ad Franciscum Philomelum

Non renui, casu quamvis districtus acerbe,
Polliciti, Philomele, memor breve scribere vitae
Carmine curriculum variis et casibus actae
Diversisque locis, ex quo Sors me invida vobis
5Corpore seiunxit, dum saeva canicula fervet,
Et furit insani rabies invisa Leonis,
Ut scires nobis, quam vires corporis aeque
Mentis adesse pares, magno namque usque labori
Erumnisque satis teneris versatus ab annis
10Pignoris haecce loco vel parva dicamus amoris,
Dum te rura tenent, vacuas ut si potes aures
Praebere illepidosque iuvat percurrere lusus,
Paulum Soracticis excludas tempora chartis,
Ut cum Fortunae merito virtutis et ergo
15Olim purpureo te plusquam regia pompa
Ornatu excipiat Romae plaudente senatu,
Ultro avedentem non dedignere beatus,
Nostrorum et (dicas) fuit olim hic de grege amicus,
Quam plausus tibi, tam mihi iucundumque futurum est
20Gratum animo officium, sed nos iam coepta sequamur.
Ergo ubi me primum patriis deduxit ab oris
Sors, ope amicorum me doctae Antenoris urbis
Excepit sedes; Fliscorum regia alebat
Hic pubes curae ipsorum, studiisque vacantem,
25Socino et Bonamico tunc florentibus, illa, et
Qui sparso capite ore patens, sed cetera nanus
Olim ridiculo delusit scommate Reges,
Dum se dissimulans alienae adscribier urbi
Curat, ut externis quae dantur praemia poscat,
30Expulit inde animi defectus servitiique
Ferre iugum indocilem viles detrusit ad artes
Officium scribae, et rabulae obiurgantibus inde
Cognatis carisque parentibus, omnia mecum
Occepi quaecunque animo volvenda parare;
35Ut studia instaurem, dimissaque munera tentem.
Felsineas adeo quamprimum sedulus arces,
Turri tamque urbem qua Rhenus labitur: ecce
Horrida crebrescit domitans confinia late
Importuna fames, rerum et venalium egestas
40Ater venibat magno, tulerat quem rure colonus,
Castaneisque panem confectum turba petebat,
Fustibus et gladiis certatim praelia miscens.
Quid facerem? Nam Romae aberat qui forte tulisset
Romulus auxilium, quarto post mense reversus
45Invenit vacuum nummis, librisque: quid ultra
Infelix possem? Illic haereo nudus et expes
Confectum hic curis animum saevissima tabes
Aggreditur, somnos avertens, sederatore
Cum macie pallor, languentia lumina tepor
50Ceperat: heu quo me ferrem? Inde redire pudebat
Re infecta, atque manere grave, et nos exitur illic
Expectare malus. Medicus ibi consulo; narrant
Longo difficilem curatu tempore morbum.
Qui in pretio hic et bene florebat, Faentia dictus,
55Ut repetam, suadet, dimissis otia musis,
Exilaremque animum, ni vitam perdere malim.
Protinus, heu, patrias invitus visere sedes
Accingor rursus, rursus me turba regressum
Occupat, adscribens quae sors inimica tulisset
60Torpori, et vitio, tandem sedatur ibique.
Post aliquot redeunt vires in pristina messes,
Redditur atque vigor membris languore soluto:
Maxima sed quoniam studiorum ac temporis illic
Iactura abstulerat musarum, spemque et amorem
65Sordidulos quaestus gravibus dum sector ammissis,
Coniugio totam nec non proli applico mentem,
Hinc non divisus tecum vix matris ab alvo
Suscipitur gnatus, mentem dolor occupat, inde
Coniuge praerepta quae vita carior ipsa,
70Nedum oculis fuerit sic mores vita probarat,
Hic parat insidias rursus cum matre Cupido,
Magnanimo quales Pelidae struxerat olim,
Illum captivae tenuit dum compede victum.
Unde malum damno gravius - quid plura? - ne perdam
75Quod iam perdideram, celebres cito perdere ad urbes
Suppetit, imminui quaestus nam coeperat atque
Dimissas artes Phoebi, et revocare sororum
Intermissa diu studia incoepto gravis annis,
Desesque, ingenioque rudi, ac desuetus ab omni
80Doctrinae studio, quid fit? Me mentis in arcem
Colligo sic reputans: hem nobis fluxerit aetas
Sic sine fruge? Absit: nervorum si quid habere
Contigerit, danda est opera ut quae fama superstes
Morte genus mortale rapit, nos vindicet atris
85Dessidiae tenebris, numero ut distemus inertum.
Tunc Romae - me Roma habuit - Farnesius Heros
Imperium coeleste manu clavesque gerebat,
Huius erat claro Secrenti nomine Praesul,
A maiore domus rerum cui summa potestas
90Pervigili et fido data, me Fortuna benigno
Obtulit eventu, huic Fratris praeponit alumnis
Doctorem gnatis, studio navamus opellam
His magno et veteres sensim hic revocamur in artes,
Sopitamque aciem mentis caligine mersamque
95Eruimus tenebris: dicendi copia nobis.
Partaque scribendi quantum hic expostulat usus:
Mitis hiems Romae nos aestas et opaca tenebat
Marsis, qua vitrea pellucet Fucinus unda.
Hinc me digressum perfecto munere clara
100Parthenope tenuit, latronum non sine magno
Ac tempestatis Pelagi discrimine vitae,
Nam caietano digressis littore saeva
Tempestas oritur centum: ferientibus undis
Hic ope Doctoris Flavi patuere Salerni
105Principis eximiae ut scriptori coniugis aedes
Nomen Isabella huic, cognomen Villamarina.
Haec favet ingeniis valeat quam femina supra,
Sed Fortuna meis invidit perfida coeptus,
Nec me passa fuit diuturno est tempore dulci
110Musarum ociolo subito nam turba tumultu,
Barbara Proregis iussa perterruit urbem,
Civile immitens immani murmure bellum,
Et crudele nefas Romanus quale nec ulla
Barbara gens vidit cum excisa est mappa Saguntus
115Troiave nec Thebis clara aut pereunte Corintho.
Hinc pater, hinc gnatus steterant gener inde socerque
Filiaque hinc matrem contra; divellimur inde
Sarcinulis omnes arreptis, cogimur omnes
Arreptis vigilare armis; fugit illa Salernum
120Turcarum Regem Princeps adit, illico furtim
Eripitur nobis cum scriptis parta supellex
Et me Parthenope ut iam Felsina viderat ante
Nudatum facto fortunae rursus iniquo
Omnibus exhibuit. Tandem certamine Belli
125Per vim sopito Regi populoque subacto
Parthenopes positis armis pensisque tributis
Praesulis officio Pitheousae accersor eodem.
Insula in Hetrusco posita est celeberrima Ponto
Cumarum aspiciens portus, Baiasque salubres,
130Publica mandatur Pubis mihi cura regendae, hic
Aere satis verbis magno, minimoque reperto:
Ipsa re experto mendacia publica crede.
Illic ex vivo stant condita moenia saxo,
Nec tormenta domus formidant bellica pressae,
135Illic Nereidum pulcherrima Dovala regnum
Possidet, et tuta fixit statione Penates;
Publica sed redeo nunc ad mendatia gentis
Quam postquam vanam sensi multoque minoris
Doctrinae fructus, quam formam pendere nummi,
140Sum ratus esse loco magni discedere quaestus,
Carmina ne canerem surdo, pictaque tabella
Oblectarem oculos caeci variove colore.
Hic tibi non referam, fuerim quae quantaque passus
Barbaricis dum conflictor cum gentibus atque
145Obiector variis terraque marique periclis,
Qualia non Ithacae dominus, non aureus ille
Expertus docti calamo celebratus Asellus.
Thaedia iamque odium peragrandi coeperat orbis
Et iam Latous senos confecerat orbes
150Transierantque hiemes senaeque ex ordine messes,
Ex quo me patriis Fortuna abduxerat oris
Cum gnati ante oculos visa est plorantis imago
Astare, et supplex nostrum implorare favorem
Aurorae exortu primo, cum somnia vera,
155Nec rem vana fides habuit, nam his forte diebus
Alterum (ut edidici) crus fregerat, inque grabato
Languidulos aegre sustentas straverat artus.
Hic mecum: aut functus fato est, magnumve periclum
Imminet insonti, nostraque opus est, ope parto,
160Aut periit genitrix, puero fidissima custos,
Sucurrendum illi certe quicquid ferat illud,
Ille mihi alter ego est, nec sum divisus ab illo.
Maxima parsque mei ille est, et diuturnior ille.
Mitto quod os tenero formandum est erudiendo,
165Crescat ut occulto velut undis Populus aevo,
Doctrina recita cumulatus et ordine vitae.
Est operae pretium primis mansuescere ab annis,
Ut terat optatos maturo tempore fructus.
His igitur motus rationibus, exiliumque
170Pertaesus longaeque viae fastidia, demum
Visendi patriam studio, gratumque laresque
Parthenopem hinc solvo rursusque remetior aequor.
Forte aderant celebres Laurani nomine dictae
Nundinae in aequoreo Marsorum litore quo tum
175Se mercatorum numerus transferre parabat,
Illic ut pelago tutusque latronibus irem,
Cum his una pedes ire paro convallibus atque
Montibus, et silvis qua Capua, Nola, Theanum
Passus viginti distant, et millia centum
180Parthenope tridui spatio confecimus omne;
Tunc iter hic sterto, dum lassus forte grabato
Masupeta ignotus loculos venatus abit fur,
Per funem lapsus specula; pretiumque laborum
Multorum indigne periit mihi mane paranti
185Solvere cauponi aes, non est inventa crumena.
Forte novum trito permuto pallium, ut inde
Suppetat aes, alia dum conditione reperta
Lapsis succurram rebus, collegam adeo unum
Pravis infelicem gnatis, nullus in omni
190Grammaticus numero felix adeo usque repertus,
Suscipit is sortemque animo miseratus iniquam
Scripta dat Anconae caro reddantur amico,
Collegae collegam suscipit ille benigne,
Urbinum, et legat, Durantis moenia ut inde
195Adducar Metauro; urbs haec nova scinditur agro
Non inamoeno, qua olim Claudius et Salinator
Binis pugnarunt Castris, Asdrubalis atque
Viribus absumptis praeclarum egere triumphum,
Castrorum hic monumenta parent vestigia valli.
200Hic mihi blanditiis dici ac supraque benigne
Possit suscepto domus illico, munda supellex
Argentumque datur, privatis publica dona
Accumulata fero, tantum certamen, eratque hic
Aemula virtutis concordia, velleque et unum
205Nolle paresque animi plebisque senatus:
Publicum onus subeo ducendae pubis ad undas
Aonias, fontesque sacros Helicone bibendos;
Et iam bis ternos Phoebe perfecerat arbes
Nec nostrum fructus nulli apparere laborum,
210Cum Patrum accersit fungentem publica cura,
Me officio an libeat sex denum conditione
Nummum auri oblata studiumque operasque locare,
Aedibus oblatis mihi praeter munera gratis,
Poscentes spacio saltem haud maiore trienni,
215Tum, ne verba darem, bene si de meque benigne
Iam meritis renuo, properandumque esse saluti
Prospiciam ut gnati; laudant veniamque libentes,
Invitique simul precio ratione soluto decedere amice.
Discedo illic parte mei meliore relicta,
220Umbria Flaminiae digressum exponit, et inde
Littoreas relegens paulatim metior oras,
Donec in Euganeos, ut, deferor, alter Ulyxes,
Inde domum te tunc, ut scis, florente revertor.
Semineci invicto, qui nullus forte, vices sunt
225Ut rerum, gravissime non celebrare fuisset,
Pauca tibi, ex multis, quae passus scribere visum
Ut me aerumnosum nullo non tempore scires,
Nec licuisse avido musarum carpere grata
Otia, dum variis Fortunae casibus erro,
230Cum tamen optatos tu intra eris, optime, portus
In summa felix vel paupertate futurus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: