previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


92. de patriae Fori Iulii laudibus panegiricus

Quis dabit optatas memoranti exordia vires?
Et Patriae meritas incompto carmine laudes?
Aonidumne vocem fontes, et Apolinis undas?
Ante magne pater? Coelo decus addite sacri
5Cui vates passim bacculi solennia templis
Sacra ferunt, regio qua se se Iulia tendit
Eloquii nomen merito sortite triumpho.
Vos quoque praesentes, animisque faventibus optem,
Magnanimi proceres patriae et qui nomine dicti
10Quique urbis septem, vel tu iustissime Praeses
(Non abolenda etenim Patriae monumenta dedisti),
Purpureo meritis fulgent insignia amictu,
Cuique decus sceptri faciles, tu dirige gressus
Nec paulum gravibus mentem non subtrahe curis,
15Dum canimus nostris merito referenda Camoenis,
Quandoquidem nostros, atavumque haec protulit ortus,
Susceptura etiam seros post rata nepotes.
Sed quis erit nostri limes vel carminis orsus?
Num veteres Patriae memorabo stemmata ritus?
20Insignes meritisque viros famaque perenni?
Bellave, praeclarasque urbes atque oppida quorum
Nomina vix etiam, se dum vestigia parent,
Antiquam ex illo repetens ab origine formam,
Cum tellus primum tumidis emersit ab undis
25Et deserta coli (scriptum est ut marmore) coepit
An cum Tecta furens Colchis Medea secuta,
Infidum, ut meruit, fratris de caede cruenta,
Alsonidem huc propria posita de nomine sede
Intulit aeternum patriae memorabile nomen?
30Vel quae dein species fuerit pulcherrima dicam?
Romulidae ut primum deductis civibus hanc et
Legibus et socio donarunt iure colendi,
Romanum nomen magnique a nomine Iuli,
Dicta Forum est, sedes fuerit quod gratior olim
35Nulla tibi hac, Caesar, defuncto munere belli:
Exin perpetuo narrabo carmine demum
Inclita Romana Venetum ut de stirpe Propago
(Nam clarum inde genus Venetis ab origine prima
Arcuit imprimis pietas, clementia, nec non
40Iustitiae partes, animi constantia, virtus
Consiliumque, fides, dubiis prudentia rebus),
Attilicis olim rapientibus omnia Flammis
Acceptos Patriae tum primum retulit ortus,
Cum patriam merito voluerunt nomine dici
45Omnibus unde etiam praeponunt gentibus atque
Auctorem hanc generis summo venerantur honore.
Stemmate macte tuo et claris natalibus aucta,
Macte tua sobole, Patria o clarissima, quae te
Inclita per cunctas generoso nomine terras
50Illustrat, meritisque suis defendit ab hoste,
Hoste tuos olim populato saepius agros,
Cum procul abductis iam desolata colonis
Turcarum informes querere sub hoste triumphos,
Squalore incultos, capitis minor, obsita vultus
55Et miseris foedata modis. Heu siquis acerba
Tempora adhuc recolit, vidit crudelius unquam?
Nam qua praecipiti se volvit in aequora fluctu
Sontius et liquidis dictum qua flumen ab undis,
Omnia barbaricis ardebant undique flammis.
60Horruit undantes tellus cum sanguine viros
Terror ubique necis cumulataque funera, caedes,
Atque minae et strepitus immixtaque furta rapinis,
Vis, clamor, gemitus, luctus, sacra mixta profanis,
Tunc consternatus hominum formidine mentes,
65Deseruere suae confectaque corpora vires.
Non secus atque olim quando custode remoto
Saeva lupos egit rabies; armenta gregesque
Sternuntur passim et rabido feriuntur ab hoste,
Ille capi hicque trahi, huic innecti vincula collo,
70Hic caedi ille rapi externas captivus in oras,
Ille animam infixus fatum execrabile Palo
Egit et indigno Genitor sub funere nati
Concidit; hic tenerae complexu avulsus amato
Coniugis abreptos suspirans flevit amores.
75Quo feror et laxis quo me rapit ardor habenis,
Propositum repetamus iter, patriaeque canamus
Commoda, summa igitur rerum fastigia tangam,
Nec referam memores illustria munera dotes,
Decreta indulta et leges rescriptaque; sacri,
80Plurima Pontifices quae concessere, bonique
Hinc orti plures, clarissima nomina quondam
Induperatores Patriae, monimenta vetustis
Exarata fereque exesa volumina chartis;
Quaeque Sacro Patriae custodes numine quondam
85Nomine de Patriae series longissima Regum
Largiri populis privata et pubblica mittam;
Nec non Praetores quae plurima dona senatus
Consultis decreta suis sanxere sigillis,
Implorata aliis nequicquam gentibus usque.
90Gratum adeo nullo Patriae non tempore nomen:
Nam Gemino haec dignata fori ac ditione honore,
Omnibus Italiae praestat regionibus una,
Externas nedum superet. Quid barbara regna
Laudibus et Patriae meritis et nomine certent?
95Audeat extremi contendere potor Iberi?
Aut Rodani, aut nostro divisus ab orbe Britannus
Dives Arabs sileat, nec flavas Lydia arenas,
India non Ebenum, nec iactent Mhura Sabaei,
Nec Medi Aethiopesve, aut Seres grandia dona,
100Etsi deliciis pulchris, pretiosaque gazis
Regna, tamen Patriae splendore, et stemmate, nec
Moribus, et cultu Doctrina, legibus, arte,
Non modo quae superat frugum omnia copia, cedant.
Hoc fuit extremis olim quod partibus orti
105Avares et Turcae, Germani, Pannones, atque huc
Confluxere Gothique, Scithaeque, et Vandali, et Hunni,
Scilicet ut pulchra nostris fruerentur in ora
Deliciis, regionis opes, et commoda ferrent,
Qui assueti hoc, positoque ferro sub sidere vultu
110Optarunt condi, nostraque senescere Terra,
Nec voluere locis nisi vindice cedere ferro.
Non tulit haec saevos tellus ingrata Nerones,
Nec genuit quisquam tauro hic inclusus aheno,
Navita non Scyllam, hic non orrida monstra viator,
115Baccarumve nemus formidat inhospita rura,
Qualia multa vident peregrantes barbara regna.
Haec facilis tellus et amica colentibus, atque
Ingeniorum apprime ferax, studiosa bonarum
Artium et indignae fraudis vindexque malorum,
120Hospitiisque patens mitem clementia coeli
Reddit, et exculti studio, curaque politi
Ingenui mores, deductaque stemmate virtus.
Hinc plures orti, clarissima lumina, coelo
Effulsere viri, verbo contagia sueti
125Pellere et extinctos revocare ad lumina vitae,
Qui verum effuso testati sanguine numen,
Auctoremque Deum coeli meruere coronas,
Immortale decus cunctis memorabile seclis
Templa quibus, sacrique aris redduntur honores.
130Hinc Pius et factis, et claro nomine primus,
A Decimo qui templa diu Romana tuendo
Occumbens tantum Patriae decus attulit illo,
Non secus ac magno se ut iactet Caesare Roma.
Hinc sacer ignipotens praeclaram Antenoris Urbem
135Qui colit extremis celebratum numen in oris;
Quid memorem sancto matronas corpore templis?
Virgineosque choros? Superae incrementa cohortis
Hinc exorta, Atavis et claro sanguine quondam
Tyndaridis nomen quae gessit, dogmate sacro
140Se confessa Deam votis et numine pollens.
Hic senis ossa vigent, qui sacro complet odore
Oppida, nec Patriae non latos undique fines,
Hic Patriae custos, hic cui fortuna beato
Indidit aeternum mansurum nomen in aevum;
145Hic venerande senex, inopum pater et miserorum,
Numen adorandum, tellus aspersa cruore
Cuius adhuc patria servaris conditus arva
Et quos praetereo clarissima numina mille,
Mille suae qui olim dederunt documenta salutis?
150Iam vero regionis opes, iam dicere formam
Atque situm aggrediar, cursum vos pandite, musae,
Principio Patriae sedes, atque ambitus omnis
Moenibus et tuto circumdatus undique vallo
Apparet vicis densissimus urbis ad instar,
155Haud regionis et innumero populique frequenti
Concursu celebris, propria mirabile tanquam
Naturae nitentis opus suffultus opum vi,
Qualem nulla unquam viderunt secula terrae
Orbe, nec undissonae complexibus Amphitrites,
160Muniit ingenio alma suo cum protulit orbem,
Hanc rerum natura parens praesaga futuri,
Ne decus, et regionis opes et commoda pessum
Barbaricus daret assiduis furor hostibus olim.
Nam qua Vindelicum porrecta est finibus et qua
165Norico et illyricis celebrique adiecta Timavo,
Perpetui cingunt Montes, tum redditur inde
Fluminibus nec non tuta inde, meatibus ora
Pluribus aequoreas cumulant qua maxima fluctus,
Quin etiam Adriacis tutissima portubus austri
170Flatibus accessus praedorum libera temnit.
Planities patet hac medio satissima campo,
Irriguis fecundus aquis ager omnia complet,
Hic Utnaea iacet medio regionis et orae,
Urbs opibus pollens cultu celeberrima et armis,
175Consiliisque vigens et avito stemmate clara,
Innumero celebris, sapientumque ordine fulta,
Sat munita sua forti sine milite pube,
Nobilis hanc olim propriis Aquileia ruinis
Extulit et rerum facta pulcherrima, mox et
180Pulchra futura magis Venetae, cum proxima laude
Spectabit toto quaesitos orbe triumphos.
Qua peditum lustris, ludoque insignis equestri
Florida subiecto diffusa est area campo,
Praetoris tumulo sedes superminet urbi,
185Aggesto Attilicis (ut fama) umbone ruinis,
Magnificis effulta tofis atque alta columnis,
Regalique situ et latis speciosa theatris,
Quam virides late, campique excultaque rura
Perspicuam longo reddunt per inania tractu,
190Utque minora polo circum stant lumina Phoebum,
Oppida perpetuis cingunt pulcherrima vicis,
Editaque in tumulis depressaque vallibus imis,
Quales effulgens viridis diadema smaragdi
Aut variae solet regum nova purpura pompas.
195Irritus haec numerare labor, satis omnia solo
Nomine sub patriae comprehendere singula, namque
Hic referunt summis de rebus tempore certo,
Convocat et Patriae Primatesque accipit una
Regia Praetoris simul hinc decreta senatus.
200Haec loca saturnium quondam coluisse putarim
Coelo detrusum terris, latisque perosum
Ocia cum latebris, nostros errasse per agros,
Edocuisse homines telluris munia, vites
Insereret et longa scrobibus propagine fossis
205Sufficeret ac segetum, diversaque semina frugum
In varias verti species, cultumque priorem,
Inde novo rursus mutato corpore formam
Temperiemque solo coelumque dedisse salubre,
Diversa in venis Terrae ostendisse metalla
210Artes et facilem qui nunc est usus aratri,
Quin voluisse suo de nomine secula dici,
Posse hic perpetuo frugum nisi noverit hospes,
Muneris et Bacchi quam pleno copia cornu,
Nec te, sancta Ceres, natam dum quaeris in omnes,
215Non tenuit Regio haec, terras remorataque cursus
Crederis usque tuos paulumque levata dolore,
Dum pingues laetis campos et collibus aptos
Seminibus variis, mirataque flumina aquarum et
Ductus atque lacus, saltusque et laeta iuvencis
220Pascua et assiduis manantia fontibus antra,
Nec non irriguis hortos pomaria rivis,
Quales Hesperidum quondam, Alcinoique feruntur,
Et demum aere virum genus hoc patiensque laborum,
Unde sibi choreas et grandia munera liba
225Sacraque Ruricolae cerealia nunc quoque servant,
Nec tua Triptolemo tantum monumenta supersint.
Quid maiora feram? Genitrix fas dicere virgo,
Unica virgo parens authorem enixa salutis,
Naturae supra vires hominemque Deumque
230Haud dubitanda sui Patriae monimenta reliquit
Splendoris tutelae; et quae sibi maxima curae,
Candida cum solida fixit vestigia petra,
Qua viset antiquum montis de nomine Templum
Religione sacrum, votis et numine Divae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: