33. ad Octavium cognomento patrem
OCTAVI PATER, ad ViterbiensemSecessum venias, rogamus omnes;
Polus, Parpalias, Priulus, ipse
Tuus Flaminius. Nec esse Romae
5Tutum est, cum rapidus caniculari
Aestu Sol furit, et Viterbi in urbe
Iucundo fruimur tepore veris
Aestate in media. Nec ulla certe
Est salubrior ora, nec sodales
10Tui habes, mihi crede, amantiores
Usquam; te licet elegantiorum
Nemo non amet unice, colatque.
Cur ergo, PATER, huc venire cessas?
Num te illa innumerabilis librorum
15Tenet copia curiosum? habebis
Et hic Graeca volumina et Latina,
Quae lassare valent decem otiosos
Plinios. Licet usque, et usque, et usque
Noctes, atque dies legas, ut hercle
20Facis, (ne dubita) tamen novorum
Haud te deficiet librorum acervus.
Ergo rumpe moras, PATER venuste,
Mellite, optime, nec tuos sodales
Contemtos habe. Amore vinci ab ullo
25In primis tibi turpe, quem fatentur
Exemplum memorandum amoris omnes.