38. ad Blosium Palladium
Plurimam BLOSIO suo salutemDicit Flaminius malus poeta
Omnium lepidissimo poetae.
Quae tu carmina per iocum, atque lusum
5Scripsisti ad Iovium bonum sodalem
Iucunde, lepide, facete, amanter,
Non sunt Flaminio malo poeta
Digna carmina, sed tuo Catullo,
Quo nil salsius, elegantiusve.
10Nam nec tam similem suo gemello
Gemellum peperit venusta Leda,
Es tu quam similis tuo Catullo.
