Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Tranquillam neptem bimestrem alloquitur | in obitu Lucii filii

Avi tui, Tranquilla, delitium et quies
Orbi senis, quem fles, misella? Moestula,
Quem fles? Patremne, quem extulisti infantula?
Sentis an haec in matris ulnis? An meis
5Et ipsa deflens assonas conquestibus?
O inditum naturae et homini adinsitum
Semen patrisque avique: Tranquilla hinc dolet,
Patrem dolet misella, avoque condolet.
Sed quid, quod arrides, quod adnutas avo?
10Senis levamen unicum, an solari avum,
Postquam patrem luxti, studes, mea neptula?
Ridet meum deliciolum. Ride, mea,
Ride, voluptas, osculare avum tuum,
Et hoc levaminis genere senem fove,
15Leva meum luctum, leva sordis meas,
Senemque avumque ab aegritudine alleva.
Caducus ipsa es flos, mihi sol occidit:
Flori timenda nebula, tenebrae autem seni;
Vita occidua senis, caduca infantulae.
20Certi nihil vitae tibi est, neptis mea;
At certam avo mortem minantur singula.


2. conqueritur de Lucii filii morte | cum Tranquilla nepte

Senii levamen unicum neptis mei,
Ubi est pater tuus, misella? Mortuum
Quem nescias, misella, nec iam sentias
Aetate in ista primula, dieculis
5Paucissimis e matris alvulo edita,
Rubicundula, et nutricis alludens sinu?
Heu heu, genus hominum caducum et languidum
In germine ipso: vitae in ipso limine
Puer interit, natum senex effert pater,
10Avus patrem tuum, misella neptula,
Et ipsa patrem infantula in cunabulis.
Vivitque avus confectus annis, ipsaque in
Crepundiis vagis, mali tui inscia
Sortisque venturae. Dolor, dolor adigit
15Avum, patrem, senemque sorte de hac queri.
Miseram senectutem meam, miserum senem.
At tu, misella, forte avum si amiseris,
Hoc destituta vinculo aresces, velut
Crescens amaracus, liquore si suo
20Suoque sole non alatur, interit.


3. Tranquillam neptem alloquitur

Tranquilla, quid rides mali tui inscia?
Avum quid ad risum allicis iocis tuis?
Iocaris amens in paterno funere?
Sapere sed hoc est; vita nanque omnis merus
5Luctus, mera est miseria. Ride, neptula;
Furare pensulum hoc novercae, et quantulum est
Ipsum neas tibi; offulam aegritudini
Subduc et hanc, ut ista quamvis parvula
Lux in tenebris emicet: nox caetera est.


4. conqueritur apud rosas de morte Lucii filii

Quid, o rosae, quid lassulae reflectitis
Caput, comaeque decidunt e vertice,
Honosque foliis deciduus omnis perit?
Vobis nec aer officit, nec aeris
5Nocens status; vernus tepor sed vos fovet,
Aurae salubres ventilant, nox hudula
Humore tingit roscido. Quid, heu, quid est,
Quod languidae, quod lassulae reflectitis
Caput comasque? Honos et omnis concidit?
10Lugetis an vos Lucium colonulum,
Qui vos colebat aureis rastellulis,
Argenteis qui vos putabat falculis?
Heu heu, miser parens, miser quid agam senex?
Senex miser, pater miserior, quidnam ages?
15Senex quid aget, aut quid pater miserrimus?
Lugete mecum, o hortuli miserrimi,
Lugete, amaraci, fleant et lilia,
Fleantque myrti longe amatum villicum,
Laurique cultorem suum arescentibus
20Foliis comisque, et ramulis moerentibus.
Quis vos, misellae arbusculae, quis, haerbulae,
Colet, rigabit? Quis manu tenerrima
A sole, ab aestu, aut ab gelu tuebitur?
Quis noxias aut bestias, aut impetum
25Coeli procellosum sacro abigat carmine?
Heu heu, misellae arbusculae, heu heu, haerbulae,
Miselli et horti, mortuo colonulo,
Squalebitis, tabescet et vester decor,
Honos peribit omnis. Ah senex miser,
30Sic ipse tabesces, agro velut obsito
Tabescit arens truncus igne ab lentulo
Correptus, in cinerem qui abit, ac sensim, sine
Nitore, flamma, luce adempta, fumigat.


5. conqueritur cum amaraco de morte Lucii filii

Foliis quid heu, amarace, heu quid floribus
Nudata squales moestula? Heu quid languida
Arentibus comis et horrido sinu,
Lugubri amictu fles, misella amarace?
5An ipsa flere arentibus potes genis?
Deest enim, te qui rigabat, et tuus
Colonus ille, argenteo qui vasculo
Liquorem amatum funditabat et tuam
Sitim levabat, et levabat sideris
10Rabiem erigonii. At ego, misella amarace,
Tuam sitim meis levabo lacrimis.
Cape has, misella, lacrimas moesti senis:
Memor osculorum en illius fundo tibi
Tercentum amaras pro liquore lacrimas,
15Pro rore guttas salsulas totidem alteras,
Amplexuum memor alteras, et illius
Memor leporum et comitatis blandulae.
His tu viresces et novam indues comam,
Beata amarace, foliis novis, novo
20Amictu; at ego senex subarescam miser
Humore vacuus, saepe velut in arida
Asparagus igne afflatus, aut de fulmine
Tacta arbor elanguescit ab radicibus.


6. cupressus loquitur

Misella cupressus puer quondam fui;
Mater rigabat me tenellam lacrimis;
Exin adulta lacrimis crevi senis.
Quem me daturam creditis fructum, nisi,
5Heu heu pater miselle nato mortuo
Aetate in ultima, heu adempto filio,
Heu heu miselle, hoc lacrimarum praemium?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: