next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Iuliano Gondo

Dum te defessum studiis curisque gravatum,
Me sine ab urbe procul Signia rura tenent,
Et sine me campis solus spatiatus apertis,
Perfrueris coelo liberiore diu,
5An ne tibi effluxit nostrum de pectore nomen?
An sumus, ut quondam, semper in ore tuo?
Arbitror, ut quondam, sic nunc quoque Varchius ore est
Saepe tuo, qui te vere amat ex animo.
Nos non ambitio unanimes vesana, nec auri
10Sacra fames, toto quod patet orbe malum,
Sed studia et mores iungunt, eademque voluntas,
Et coelum, quod nos invicem amare iubet.
Quod si non rident aedis laquearia nostrae,
Fulget ab antiquis nec mihi splendor avis.
15Arva nec innumeris finduntur nostra iuvencis,
Sed modicas messeis area parva terit,
Quamquam o nec modicas olim, nec parva, sed amplas,
Ampla dabat priscae simplicitatis avo.
Et mihi recta tamen mens est, ne tempore in ullo
20Arguor intactam commaculasse fidem.
A nobis laesum nec se pote dicere quisquam,
Haec sunt pro magna nobilitate mihi.
Possum ego divitias, possum, Iuli optime, reges
Spernere, prae Musis est mihi dulce nihil.
25Quid iuvat ostrina tandem procedere veste,
Et fultam Pario marmore habere domum?
Stemmata quid proavum nobis longo ordine prosunt?
Plurimaque in prima fixa trophea domo?
Nascimur aequales omnes, foelicior ille
30Qui sua, non patrum facta referre potest!
Te tua nobilitat virtus, te fama parentum,
Quique tuo fulget plurimus ore pater.
Et tamen humanis subiectus casibus, ut nos
Cottidie innumeris exagitare malis,
35Nec tibi divitiae possunt expellere morbos,
Aut abigunt curas splendida facta patrum.
Crede mihi, studiis nil est iocundius iisdem,
Nec quicquam, vera maius amicitia.
Pythias et Nisus testes, quique invia nigri
40Regna Dei et Stygias vivus adivit aquas,
Quos inter ventura olim nos saecla reponent,
Usque adeo est omni tempore rara fides.
Ergo tam sanctum fidumque sequamur amorem,
Et simul incoeptum perficiamus iter.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: