previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18. ad se ipsum

Tunc reor, ac tunc vix etiam potiere quod optas,
Quamquam parva aliis, longe tibi maxima poscas,
Nulla licet renuas, Varchi, discrimina, nullos
Effugias dignos non vili mente labores,
5Cum volucres sylvas pertesae, atque aera, pontus
Et pisces altis habitare in montibus ornos
Incipiunt, undas atque humida regna perosi,
Scilicet ut quantum satis est, nec plura roganti,
Curarum experti, sine lite, et corpore sano
10Securam liceat tranquillo pectore vitam
Ducere, sepositam vulgo Phoeboque vacantem.
Nam longe diversa altis Saturnus ab astris,
Saturnus tardo atque infesto sydere labens,
Iam tibi decreverit, cum primum lumina solis
15Hausisti, et querula testatus voce labores
Venturi auxilium poscebas inscius aevi.
Hic tibi pauperiem, longa hic et maxima bella,
Hic tibi amicorum insidias, fraudesque et acerbam
Invidiam, morbosque graveis, segnemque iuventam
20Indicat exurgens coeli de sede secunda,
Cui favet undena Mavors statione coruscans.
Quae nec falsa putes, nec partem demere, ne dum
Vincere contendas alia ratione modoque
Omnia quam placide tolerando et pectore forti:
25Ergo cuncta feras hylari vultuque benigno.
Nam tibi non deerunt optatae gaudia vitae
Omnino, ac miti, longaque fruere quiete.
Quandoquidem tete Musis addictus et altis
Montibus, et sylvis gavisus, et ocia quaerens,
30Ambitione procul, contentus paupere tecto
Secernes populo stellis ducentibus, ut se
Et rerum melius possis exquirere causas.
Ex flore ad caelum numeris super omnia laurum,
Quamquam multa tuis prorsus contraria votis
35Interea rebusque cadent adversa secundis,
Quae sine diis numquam vitare, aut tendere contra
Sufficiunt homines coelo fatisque minores,
Fuscus ut Aegypti vates testatur alumnus,
Quique bonus nuper nostris Pontanus in oris
40Edocuit; monstrante dea, vaga sydera coeli.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: