previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


183. Amor fugitivus ex Mosco

Dum Venus amissum late vocat anxia natum,
Errantem in triviis: siqui vidistis amorem,
A me fugit, ait, meus est, mihi reddite! quisquis
Monstrarit, precium Veneris feret oscula, sed si
5Captivum nobis adduxerit, oscula non iam
Sola, sed ulterius maius quiddam hospes habebit.
Nosse meum facile est, illum sed quo magis noscas
Plura tibi, nec non certissima signa dabuntur.
Non niveus puero candensque, sed igneus atque
10Sanguineus color est; acri stant lumina flamma,
Dulcia verba illi, sed fallacissima mens est.
Longe aliud loquitur, quam sentit, quandoquidem vox
Mellea mendaces condit sub pectore sensus,
Irarum sed cum ferventibus aestuat undis,
15Fluctuat indomitos servans in corde furores,
Subdolus est, falsusque puer; si ludit, amara
Ludit, pulchricomi tortique in vertice crines,
Sed pudor in facie nullus, reverentia nulla est,
Et quamquam exiguasque manus, molleisque lacertos
20Parvulus ille habeat, certos tamen ac procul ictus
Dirigit, atque Orci figit sub Tartara regem.
Corpora nuda quidem, tectam gerit undique mentem,
Praeterea nunc ille mares, nunc ille puellas
More avium liquidum cito tractans aera pennis
25Advolat, inque imis sedem locat ossibus. Arcum
Valde habet exiguum, sed quem nec cernere laxum,
Nec vacuum possis, et qui super aethera fertur.
Suspensa ex humeris dependet parva pharetra,
Extra auro, sed felle intus, calamisque referta
30Pennigeris, quibus ille malus vel me quoque matrem
Saepe ferit. Tandem saeva omnia, dura apud illum
Omnia sunt, illudque magis, quod tam face parva
Ipsum met solem flammis incendit, et urit.
Hunc si deprendes, arcte vincire memento,
35Nec puerum miserans constrictum ducito; quod si
Lugentem aspicias, tunc decipiare caveto.
At si quando tibi laetanti arriserit ore,
Tunc magis atque magis fallentem impelle, trahasque;
Figere sine volet crepitantibus oscula labris,
40Effuge, vipereum spirant colubri venenum
Quin sua se donare tibi si dixerit omnia
Arma libens, arcum, pharetram, celeresque sagittas,
Neu capias, neu tange miseri; sunt omnia flamma,
Omnia sunt ignis, sunt omnia pestifer ardor;
45Quoscumque illa vident, quidquid tetigere perurunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: