previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


185. ad Iulium Stupham

Iuli, stirps veterum recens parentum,
Atque amor pariter novem sororum,
Idem delitium, decusque, corque
Phoebi, Mercuriique, Palladisque,
5Non dum ter bene quinque natus annos.
Dic, quaeso, mihi quam male ac moleste
Tractat te tua non venusta, verum
Insulsa, atque adeo impudens gravedo!
Vah, quam saeviter, improbe, immodeste,
10Inique, insipide, impie, indecore
Egit, cum tibi nil minus putanti,
Timentive minus, minus merenti,
Dum domum revenis, statim repente
Fecit turgidulas genas, et ipsa
15Quae prius fuerant labella, et ostri
Et rosae et minii rubore plena,
Nive, marmore et albiora lacte!
Vah, quam turpiter egit, et proterve
His ergo genialibus diebus
20Queis nil laetius est, magisve festum,
Omnes cum reliqui licentiore
Vita cum salibus, iocis, cachinnis,
Mille et lusibus affatim fruuntur!
Ipse tu tenebris iacens, domique
25Iamque carcere laxiore clausus
Latens, o bone publico, carebis!
Nec fictas poteris videre larvas,
Nec convivia adire, nec choreis,
Et concentibus interesse! Queis tu,
30Omnium puer elegantiarum
Disertus, puer omnium leporum
Sciens, ut cythare soles praeesse.
At tibi male sit, mala, atque iniqua,
Immo pexima, et omnium, omniumque
35Iniquissima pestilens gravedo,
Quae tantum facinus facis, nec ultro
Te pudet puero nocere, forma
Venusta et bonitate singulari.
Nec non ingenio, eloquentiaque
40Praestanti, et tibi, Phoebe, comparando.
Sed bene est, bone Iule, de salute
Nil est, quod vereare, nil quod unus
Par pene Hippocrati suo et Galeno
Iampridem tuus optimus medentum,
45Qui luce est mihi cariorque vita,
Franciscus tibi sedulus medetur
Qui te quam minimo dolore sanum
Brevi restituens, et integellum
Praestans, non modo nos tuos, sed omnes
50Moerore, atque metu gravi levabit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: