187. Iulio Stuphae
Iuli, non modo spesque, amorque cariPatris, verum etiam diebus hisce
Exemplum, ac specimen prioris aevi,
Ipse de Vidio meo sodali,
5Praeceptore tuo, bono ac diserto.
Qui te vel mage diligit parentem,
Heri vespere cum deambularem
Urbis per fora, compita ac plateas
De rebus variis simul loquendo,
10Secum, et cum Vidio altero, eleganti
Lingua et pectore candido, meoque
Lippio, veterum aemulo virorum,
Atque ipsis mihi cariore ocellis,
Aut si carius his potest quid esse,
15Te sic ingenio valere, sic te
Iam condiscipulis praeire cunctis
Audivi, atque ita literas vorare,
Ut quod te doceat, nihil relinquas,
Ipsum sed superes fere magistrum
20Doctrina ac simul elocutione,
Annis non bene quindecim peractis
Quae, quamvis mihi cognita, atque pridem
Essent perspecta, tamen libet fateri.
Verum, longe animo fuere nostro
25Hybleo quoque melle dulciora.
Tantum te quasi filium supra omnes
Videre, ac pueris bonis praeesse,
Sanctis moribus, artibusque claris,
Iampridem cupioque, praestolorque,
30Immo iam videoque, gaudeoque.