previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


19. epistula Lucio Oradino ut legum studiis incumbat

Quidquid ubique vides, terras, mare, sydera, coelum,
Unde hominum genus, et pecudes, quaeque aera pennis,
Quaeque secant liquidum vasto sub gurgite pontus,
Ad herbas, ad et frutices, plantasque feraces,
5Cunctaque praeterea fiunt expertia vitae
Ut saxa, ut lapides certa stant omnia lege,
Omnia lege sua gignuntur, et omnia crescunt
Lege sua, tenduntque sua deinde lege sub orcum;
Ut si vel minimum lex illa et foedera rerum
10Cessarent, subito terras, mare, sydera, coelum
Dissolvi, ac totum videas per inane vagari,
Immo corruere atque ad nilum cuncta reverti.
Ergo divinae si res, quaeque ipsa creatrix
Progenuit rerum natura, aeternaque coeli
15Templa, deum sedes, ne dent convulsa ruinam.
Legis egent, quid tu censes mortalibus hisque
Quae faciunt homines, dicuntve, Oradine, futurum?
Si legum ipsorum vires, ac vincula tollas,
An dubitas quin vita hominum vi caede, rapinis,
20Plena omnis penitusque dolis ac fraudibus, atque
Flagitiis cooperta esset quam vita ferarum
Tuta minus, violenta magis, fugiendaque prorsus?
Nam quod de media saevi nos luce latrones
Non iugulant, quod non spoliant, ac praemia rapta
25Veste petunt, ipsis debemus legibus atque
Principibus legum custodibus. Ergo vel ipsum
Te, Luci, aut quemque pudeat, pigeatve togatis
Sacrarum legum studiis, iurique vacare?
Praesertim cum sis Perusina natus in urbe,
30Quam non iura minus decorant pugnacibus armis,
Stirpis Oradinae germen, quae iuris honore
Claruit in primis ac legum praestitit arte,
Ignorare putas nisi me, quod novit uterque
Oceanus, qualis legum quantusque sacerdos
35Fulgeat, atque alios praecellat Iulius inter
Doctores respondendo, pariterque docendo,
Accitus qui nunc Romana ad culmina rerum
Mox etiam digno primos aequabit honore.
Quid dicam, quod pene iuris hoc tempore legum
40Consultis summi passim mandantur honores?
Praemia quid memorem? Quae te, scio, maxima quamvis
Aut nihil, aut minimum contentum laude moverent?
An tu etiam exemplum de me tibi sumere dices?
Osorem legum falso, quem crimine multi
45Insimulant, sed fac verum sim iuribus hostis,
Legitimis numquam cartis rebusque vacarim,
His quamquam meliores olim impendimus annos.
Denique maioris perculsus imagine laudis
Noluerim iurisprudentes inter haberi.
50Quid si ipse imprudens erravi? Si male cautus
Non belle mihi consului, si denique prudens
Atque volens perii? Num tu, quoque dic rogo, sodes
Admonitus periisse volens vivusque vidensque
Stultitiam unius, veI certe errata secutus?
55Non ita te docui, non haec praecepta Latinis
Fontibus aut Graecis hausisti me duce, nec te
Taliter instituit dictis animoque paterno
Mobilibus qui te formavit Alexius annis,
Quod si tu, ut plerique solent, nec prorsus inepte
60Continuum longumque nimis causare laborem,
Hunc tibi deminuet magnaque ex parte levabit
Iudicium prudens doctoris, et inclyta nostrae
Ingenia aetatis, quae se rubigine tersa
Artibus excoluere bonis tenebrisque fugatis
65Accipere diem, iam pene aequalia priscis,
Et tua non minima in magnis industria rebus.
An rerum causas censes, nostrisque remota
Sensibus, et quae sunt imo demersa profundo,
Ante oculos quae sola tibi nocteisque diesque
70Versantur generosum animum stimulantia, posse
Tempore in exiguo disci parvoque labore?
Praeterea sophiae pars est prudentia, resque
Publica, quae mores hominum moderatur et urbes;
Huius pars princeps et portio maxima legum est
75Doctrina, ac iuris sapientia, praemia quae dat
Digna bonis gladioque malos ac fuste coercet.
Non igitur longe a templo, sacrisque Minervae
Dum legum studiis, dum iuri incumbis, abibis,
Nec linques, ut rere, procul decreta sophorum.
80Quod si venturos extendere nomen in annos,
Et claram longum famam diffundere in aevum,
Carminibus Latiis vel Thuscis versibus optas,
Posteritas ut te laudet, miretur et omnis;
Nam sola haec castis debentur praemia Musis,
85Nonne fuit legum iurisque peritus Apollo?
Non prisci antiquas sanxerunt carmine leges?
An non forte licet iuris legumque peritis
Praeclaras etiam divinae Palladis artes
Excolere, et rerum obscuras inquirere causas?
90Num leges, num iura vetant vel docta aliorum,
Vel sua perpetuis intexere nomina cartis,
Seu nostro seu illi malint sermone Latino
Qui iura exercent, qui legum dogmata norunt?
Sed si non essent, ut sunt, haec omnia, si non
95A te ipse hoc peterem, quem tu pietatis honore
Alterum uti patrem, longo iam tempore semper
Prosequeris, non mente tenes, non pectora servas,
Imperio cuius quantoque auctore iuberis
Hoc facere, et iuris monimenta, claraque legum
100Scita sequi? Ut nullo iam pacto obsistere, nulla
Iam ratione queas vitare hunc, sive laborem,
Sive decus potius, certe decus; ergo nocentes
Tolle moras, altosque volens accingere ad orsus,
Exigua nec re tenuique in laude putato
105Versari, ingenium nec quae magnumque requirat
Iudicium, quicumque reos causasque tuentur,
Non ut causidici quidam, fraudumque ministri,
Legum eversores, sed tamque iuris asyla.
Nam, ut veteres multos et nostrae aetatis omittam,
110Non paucos, quali nuper, quantoque Budaeus
Praestitit ingenio? Quali Longolius ipse
Iudicio et quanta dicendi excelluit arte?
Nonne vides etiam quam magnas praebeat et quam
Spes alat egregias Firmi tutela decusque
115Lentius, et callens et servantissimus aequi,
Quo melius quidquam nunquam tulit aut feret Arnus?
Sed quid ego haec refero? Quasi non pater optimus, atque
Maximus his coelum gradibus conscenderit altum,
Resque hominum solus moderetur, resque deorum
120Iulius aethereo praesens dignatus honore,
Unde alios iure hic taceo. Non tu tamen unus
Carminibus nostris, Taurelle, indictus abibis,
Qui ceu sol reliquis fulgorem dasque adimisque,
Hunc tibi proponas imitandum ex omnibus unum,
125Mi Luci, hunc unum venerare, hunc denique semper
Doctrinae ante oculos, et morum exemplar habeto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: