previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Ioannibaptistae Busino

Ergo ego, ut incedam gemmis spectandus et ostro,
Ionio credam turgida vela salo?
Et visam terras primo sub sole calenteis,
Ignotasque petam per maria alta domos?
5Et potero fratrem dulcesque relinquere amicos?
Et patriam, qua nil carius esse potest?
Ah ego vel potius gelidis in montibus opto
Stem lapis, aut cautes fluctibus aequoreis,
Quam me cura unquam gemmarum aut divitis auri
10Cogat natali longius ire solo.
Non ita me cupidum finxit natura benigna,
Spernere divitias et Deus ipse dedit.
O pereat quicumque auri male captus amore,
Caeruleas primus sollicitavit aquas,
15Nec timuit vastas ventis tollentibus undas,
Quamque videt capiti semper adesse necem.
Me dulces, Busine, iuvent ante omnia Musae,
Harum ego sim vates, harum ego sacra feram;
Has propter primo terras sub sole calenteis,
20Et peterem ignotas per maria alta domos,
Nec me terrerent vesani murmura ponti,
Sydera cum aequalis montibus unda ferit.
Non mihi deest animus, me non ignavia tardat,
In sola dicar lentus avaritia.
25An tanti esse putas Syrios Arabosque liquores,
Et ferre e tota divitias Asia,
Ut fragilem adversis committere flatibus alnum
Iratoque velis ducere vela salo?
O nimium infoelix quicumque ut dives obiret!
30Mille tulit terrae; mille pericla maris,
Et cras victurus, vivendi commoda semper
Prorogat, et medio flumine quaerit aquas.
A contra, nimium foelix, qui rure paterno
Exigua potuit conseruisse casa!
35Non fremitus pelagi, non hic horrentia castra,
Nec timet armatas in sua membra manus.
Hunc non excruciant fasces, non gloria vulgi
Sollicitat, tristis nec terit invidia,
Sed facilem vitam proprio non dives in agro
40Vivit ab insidiis atque labore procul,
Et tamen interdum maturas collegit uvas
Pomaque quae manibus severat ipse suis.
Agricolae modo flaventia demetit arva,
Dum canit agrestes rustica turba modos
45Ipse suas pecudes stabulis expellit, et ipse
Vimina carpentes increpat usque boves.
Nunc cerasa in thyrsum legit et benevolentia serta
Suspendit patrios sedulus ante lares,
Et modo traducit lentos in gramine somnos
50Fusus humi ad strepitum dulce sonantis aquae
Frigoraque ante focos, aestatem vitat in umbra
Securus quicquid post ferat hora, sequens
Hunc non turba procax sed simplex villica curat,
Praeparat et tenues ipsa ministra dapes.
55Hanc mihi, dii faciles, quaeso, concedite vitam,
Qualis Saturno regna tenente fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: