previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. ad Ioannem Nerettum

Qui coeli spatia ampla hodie metitur et astra
Cras nihil, aut cineres conteget urna brevis,
Nec quisquam potis est celerem tardare senectam,
Aut unum e gelida demere morte diem;
5Et dubitamus adhuc tristeis, Nerette, querelas,
Abiicere, et curas pellere corde graveis?
Non furor est etiam lacrimas adiungere damnis,
Et quod erat mortale interiisse quaeri?
Ipse ego, cui teneris rapuit fortuna sub annis
10Dilectum cara cum genitrice patrem,
Mox etiam fratrem praestanti pectore et armis
Amisi, nostrae spemque decusque domus,
Tuque nihil, dilecte minus dulcissime Iuli,
Occidis, aetatis gloria prima tuae.
15Te, Martelle, etiam, primis te, Barde, sub annis,
Te saepe Astianax, luximus, atque diu
Quid referam, quantis post casibus atque periclis,
Heu miser, externas cogere adire domos?
Utque gravi post bella alieno tempore morbo
20Implicitus furvae limina mortis adi,
Qua liquidis Sebethus aquis petit aequora propter
Parthenopem, molli dum secat arva pede,
Utque etiam, solo studiorum incensus amore,
Pertulerim mille incommoda, mille feram?
25Adde quod oppressus damnis Laurentius iisdem,
Felsinea dudum vivit in urbe procul.
An taceam de te duris exercite rebus
Care, mihi quo nil carius esse potest?
Hos tamen atque alios constanti pectore casus
30Fortuna exupero fortior ipse mea,
Quin etiam solis inhiantes pectore toto
Divitiis iuvat his increpuisse iocis.
An nequeunt tristes languenti e corpore morbos
Pellere opes Tyrii strataque picta tori,
35An non et pauper coeli pulcherrima templa
Aspicit, et solis regibus arva virent?
Numquam ne insomnes intrant alta atria curae?
Num mors purpureos horret adire lares?
Ah miseri, num dulce minus vel gramine somnos
40Ducere vel puro fonte levare sitim,
Praesertim cum vere novo ridentibus agris
Mobilis herbarum suscitat aura comas
Nympharumque chori sparsi per colla capillis
Ludunt iucundo dum strepit unda sono.
45Tunc genus omne avium pecudum pectora amorem
Frondea per nemorum culmina dulce canit,
Et laetae pecudes per pabula laeta vagantes
Vespere vix superant limina, lacte graves;
Dat tellus segetes, poma arbor, pocula fontes,
50Antra domum, tegmen fraxinus, herba torum.
Hic ego sepositus vulgo curisque remotus
Optarim tecum vivere posse diu,
Et tecum molli requiescere lentus in umbra,
Dum gravis arentes aestus hiulcat arvos.
55O quae tunc lauro modularer carmina, quamquam
Longo est maiore dignior ille sono!
Nec pudeat pastores inter me ludere turbas
Interdum, et sacros transiluisse focos.
Talis vita olim cum nondum divitis auri
60Sacra fames animos ceperat orbe fuit;
Non ensis, non vallus erat, non horrida bella,
Cuncta tener placida pace regebat Amor
Haec si ego, qui tecum collatus, iure videbor
Esse nihil quanto te magis illa decent?
65Quem Musae Aoniis lactarunt vallibus, et cui
Ipse dedit sacros phoebus inire choros,
Qui rerum causas et vasti foedera mundi
Ante alios docta condita mente tenes.
An ne aliquid nostri post fata relinquitur et quae
70Vita bonis, et quae sit data poena malis,
Purpureo cur vere rosae, cur messibus aestas
Gaudeat et nullis turgeat aequor aquis?
Pluraque de genere hoc naturae arcana latentis,
Omnia sunt animo cognita, Iane, tuo.
75Ergo sollicitos aliis cedamus honores,
Nobis sint, quaeso, florea rura satis ;
Paupertas nulla est contentis vivere parvo,
Plura petit semper, plurima quisquis habet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: