previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. ad Laurentium Lentium

Exigui dum tu, Lenti, prope flumina Rheni
Felsineos celebras, arva beata, lares,
Illaque perplexi volvens enigmata iuris
Immoreris nimium sedulus in studiis.
5Nos hic Ethrusci non longe a fluminis unda,
Qua tuus antiqua lar vetus arte nitet,
Ocia florenti sine te traducere in urbe
Non laeti, heu curis cogimur usque novis!
Non tamen assiduo iuvat indulgere labori
10Et mortem exemplo pene vocare tuo.
Nam modo vulgus iners circum spaciamur ad aras,
Nunc medio serimus verba iocosa foro.
Hic ubi marmoreus non integer astra colossus
Vere humero insignis deficiente videt.
15Stant ubi et Herculei nuper multa arte labores,
Magnum equidem, sed longe inferioris opus.
Et tamen interea iocundos inter amicos
Dignum aliquid semper colloquimurque grave;
Hic etiam multum de te sermonis habetur,
20Ingenium laudat dum mihi quisque tuum.
Et modo Fesuleas, Lenti, conscedimus arces,
Qua tibi adhuc nostra stant gemina antra manu,
Et circum arboribus servant tua nomina trunci,
Lentius hic, illic cortice Laurus habet.
25Est etiam Lauri procero in stipite carmen,
Quod sancti aeternum pignus amoris erit;
Varchius hanc nullo nunquam celebrabit honore,
Sat meritis faciet nec tamen ille suis.
Vive diu, mihi sancta arbor, te, quaeso, nec imber
30Verberet, aut ventus, sol ve nocere queat
Ut ventura diu mirentur saecula laudem
Desuetam, et puram puro in amore fidem.
Hic memini, cum tu defessus, Laure, iaceres,
Insolitos volucres concinuisse modos,
35Certatim et zephiri circum strepitantibus auris
Spirabant dulci frigora amico sono,
Et leni aestivum suadebat murmure somnum,
Quae liquida e claro fonte cadebat aqua.
Ipse tuis varias immiscens frondibus herbas
40Texueram flavis caerula serta comis,
Et procul attonito mirabar pectore qualis
Maiestas, quantus surgeret ore decor;
Idem graminea fessum venantibus herba
Arbitror Orthigium decubuisse deum.
45At nunc assiduo studii nimioque labore
E facie cessit vividus ille color,
Et quae syderibus fulgebant aemula quondam
Lumina, sunt lapsa languidiora rosa.
O pereant leges et inania nomina, iura
50Quae nos hoc aevi nil, nisi furta docent!
Novi ego qui legum confisus diceret arte
Omnia se tuto posse patrare mala,
Atque reos legum inversis defendere verbis
Ipsaque multiplici fallere iura dolo,
55Quin etiam miseros opibus spoliabat avitis.
Proh scelus, et cunctis iam timor unus erat!
Tutius in terris fuerant sine legibus olim,
O cur non illo tempore natus ego?
Scilicet haec tantum spectant mala saecula fraudem,
60Omnes, divitias, fasque, piumque putant.
Hinc ipsos inter fratres natumque patremque
Iurgia et insano lis agitanda foro,
Hinc etiam nata est inter discordia amicos.
Ah miseri! sed non vera erat illa fides,
65Verus amor non curat opes, te, Laure, volente
Dispeream, si non omnia regna darem.
Et potius quam tecum uno contendere verbo
Praetulerim mille incommoda, nulle neces.
Quisque suos sequimur mores, mihi semper amicos
70Cura fuit sancta percoluisse fide,
Et te praecipue, quem primis iunior annis
Germani coepi fratris habere loco.
Vix bene adhuc puero decimus tibi fluxerat annus,
Sed tamen ingenio tum quoque magnus eras.
75Testis Picenae doctissimus Hannibal orae,
Hannibal aeterno iunctus amore mihi,
Ille tibi, ut nulla non esses parte beatus,
Formator docilis contigit ingenii.
Foelix ille quidem tanto praeceptor alumno,
80Illo, sed foelix non minus ipse tamen!
Si teneram palo teneram adiungere vitem
Decidet, aut tanto non fluet uva mero,
Ipse etiam valles Musarum atque ardua Phoebi
Culmina monstrabam non mihi nota docens.
85Et quamquam magnis currentes passibus, ambo,
Vos tamen hortabar tam bene coepta sequi.
Ter quinum Titan sed cum tibi verteret annum,
Deseris amisso patria tecta patre.
Illo me tristis tentabat tempore morbus,
90Nec socius potui, nec tibi adesse comes,
Felsineosque Lares discenda ad iura profectus,
Nullum unquam es vacuum passus adire diem.
Donec bis novies redeunt tibi tempora veris,
Et tria sunt annis abdita lustra tribus
95Nullane finis erit tantorum, aut pausa laborum.
Ah miser, et nimium, prodige Laure, tui,
Non quia te nolim studio praecedere cunctos,
Sed quia noverunt omnia habere modum.
Alterna vivunt mortalia cuncta quiete.
100Post tenebras semper fulget amica dies,
Assiduis nunquam vexantur flatibus orni,
Tu quoque post pluvias, Phoebe, redire soles,
Sed bene quod studiis altus melioribus, artes
Ingenuas, toto pectore amandus, amas.
105Non tu fallaces, non res miraris inanes,
Nec qui scit leges omnia. scire putas.
Scis me aliquem his studiis quondam impendisse laborem,
Dum puer invitus iussa paterna sequor.
Testes Alpheae mihi sunt ab origine Pisae,
110Multaque ad exortum nox vigilata diem.
Et Decius fama toto notissimus orbe,
Quique suos patruum solus avumque refert,
Qui nunc Meduacus qua pinguia perluit arva
Civica cum gnato compare iura docet.
115Quid quod amore tuo nuper, linguaeque nitore,
Ad studia haec longo tempore post redii?
Et tibi nescio quid scriptis mandavimus omne,
Quodcumque est, liquida deleat amnis aqua,
Vel pater ardenti Vulcanus torreat igne,
120Et cinerem cauri diripiantque noti.
Non quia non iuris cupiam consultus haberi,
Indigna ingenio sed reor illa tuo.
Nam matura licet nondum tibi venerit aetas,
Doctrina ante annos iudiciumque venit.
125Foelices illi, quorum non tempore lites,
Non fora, non carcer, poena nec ulla fuit!
Non rogo, non scelus est aliena pericula ludum
Et lucrum alterius damna putare suum.
Quam melius rerum obscuras inquirere causas,
130Hoc mundi immensum quo moveatur opus,
Unde benigna Venus, quae sit violentia Martis!
Quid tellus ingens, quid velit unda sibi?
Ulla ne sub terris maneat nos cura repostos,
Cum cito Laetheas transierimus aquas,
135Altaque Pegasidum, magnorum more virorum,
Ocia securum docta per antra sequi,
Quos inter primus divino pectore Bembus,
Adriaci Bembus gloria summa maris.
Solus hic Ethruscos inter Latiosque poetas
140Eminet, ut priscos non minor aequet avos;
Unus is Argolicam Latio sermone Minervam,
Et Latios Thusco temperat ore sales,
Qui nunc res Venetas Romanis dicere verbis
Aggressus, primas hac quoque parte feret.
145Omnibus huic unum votis exposcite, docti:
Tempora dent superi, quanta dedere bona
Scilicet, ut Graiae tandem pomeria linguae
Et clarae fines proferat Ausoniae.
Tu quoque, ni fallunt isti praesagia vultus,
150Et Phoebus vates falsa docere solet,
Clarus eris triplici Romana per oppida lingua
Et vivet nomen saecula cuncta tuum.
Tempus adest cum tu, Phoebi, iurisque sacerdos,
Fulgebis gemino cinctus honore caput.
155Tunc pater exoriens de rupibus Apennini
Tybridis aequabit nobilis Arnus aquas;
Tunc tua victuris intexent nomina cartis,
Quique soluta modis, quique ligata canunt.
Certe ego, si tantis non essem dotibus impar,
160Si tali possem par facere ingenio,
Nulla dies, nulla hora tuis sine laudibus iret,
Unum te nostrum carmen haberet opus.
Quicquid Apollo tamen nobis, seu carmine Ethrusco,
Seu dederit Latio serviet omne tibi,
165Quin etiam Argolicos nuper percurrere campos
Ignotasque diu coepimus ire vias,
Ut quandoque tuo possimus carmina sensu
Digna dare, et iuvenis facta referre senes.
Interea frustra expertum, puer optime, vires,
170Sufficiat mentis signa dedisse bonae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: