52. Gasparis Contareni
Quod tantis oppressa malis pulcherrima tellusItala, cum sancta relligione, brevi
Sit casura, magis portendere quae poterat res,
Quam Contareni Gasparis interitus,
5Qui quantum reliquos post terga reliquerat omneis.
Doctrina, tantum moribus ante fuit.