previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. ad F. Mariam Molsam

Dum nos egregium properamus visere Bembum,
Cui non ulla unquam saecla tulere parem,
Qua vaga Medoaci tranquillo flumine sequitur
Atque Antenoreos implicat unda Lares,
5Tu ad Tyberim parvi contempto gurgite Rheni,
Tarpeiasque arceis, Molsa, redire paras,
Quaeque modo absentis suspirant culmina nomen
Adventu tandem laeta beare tuo.
Illic te procerum longa comitumque caterva
10Redducet medium sedula turba domum.
Interea dum tu passim occurentibus ultro
Mille optata feres oscula, mille dabis
Et septem laeti referent nova nuncia colles
Mutua dicentum gaudia: Molsa redit,
15Molsa redit, date thura focis, costernite sacra
Fronde vias, sileant iurgia, Molsa redit!
Excitus qua voce pater Tyberinus alumno
Ipse suo assurgens ora recludet aquis,
Letitiaque manu mulcens ad pectora barbam,
20Signa dabit pleno mollius amne fluens.
Et Nymphae circum myrto lauroque virenti
Certabunt doctas implicuisse comas,
Bracchiaque in numerum iactantes dulcia dicent
Carmina, Pieridum carmina digna viro.
25O cui nec proavum decora alta, nec alta parentum
Nobilitas, ullo pene fuere loco!
Divitiasque patrum, contentus paupere cultu,
Sprevisti, et patriae commoda multa damus;
Te non ambitio, non regum purpura tangit,
30Cuncta putas studiis esse minora tuis,
Solum Musarum tibi sunt commercia cordi,
Quarum perculsus numine sacra geris.
Semper culta tibi rerum doctissima Roma est,
Vix etiam ingenio par fuit illa tuo.
35Illic humanos spirantia marmora vultus,
Aeraque coelestes iussa referre deos;
Illic excelsae populi solatia Thermae,
Atque urbem unius tecta imitata domus;
Illic innumeris Capitolia celsa triumphis,
40Altaque multiplici marmore templa deum.
Quidque longinquis duxerunt flumina rivis,
Tamquam non dulceis Tybris haberet aquas?
An non Pyramidum, et stultae miracula Memphis
Victa una hic tantum mole videre licet?
45Quae quamvis aevo iaceant consumpta vetusto
Deiecta hostili nuper et usta manus
Nunc quoque tanta tamen retinent vestigia, ut illa
Mirari haec tantum saecula pigra queant.
Illa mares animos claris ardoribus implent,
50Et stimulant verae laudis amore bonos.
Adde quod hic omni terrarum ex parte virorum
Nobilium assidua est ingeniosa cohors.
Hic pater est, rerum dominus sanctique senatus
Ordo sacer prisce, nuper adauctus aevi.
55Hanc tibi tu prudens legisti ex omnibus unam,
Oblitus patriae tempus in omne tuae,
Unde nec Hispani quondam, nec Theutoni arma
Barbara, nec valuit dira movere lues.
Tunc cum relliquias ferroque ignique relictas
60Immiti laeto pestis acerba daret,
Scilicet ingenium tantum ne Martia deesset,
Roma tibi, et foelix sic quoque pressa fores
Haec, et plura tibi veraci pectore dicent,
Quae sacra Romulei Tybridis antra colunt,
65Quae referent alii fatis melioribus usi,
Et quibus aspiret dexter Apollo magis,
Mi sat erit pingui verum dixisse Minerva,
Non tam culta alicui, quam mihi vera placent.
Atque utinam non me ventura redarguat aetas
70Olim de tanto pauca tulisse viro,
Cum leget Ethrusco sublimi carmine versus
Verbaque maternis tam bene iuncta modis!
Per te dives erit patrii sermonis egestas,
Et non Romano Thuscus Apollo minor.
75Nam quae iam Latiis mandasti plurima chartis,
Illa vel Oceano cognita utrique vigent,
Sic, o sic Thusca vulgares scripta Camoena
Multorum ut tecum notior esset honos!
Clara quidem per se pulcherrima Iulia, multo
80Laude tamen facta est clarior illa tua;
Non poterant animi dotes sensusque pudicos
Exprimere egregia marmora picta manu.
Et quae temporibus sola est victoria nostris,
Ethereis certe lapsa columna iugis,
85Iampridem propriis virtutibus abdita coelo,
Notior est nomen te recinente suum.
Illam castus amor sanctique cupidinis arma
Legitimae ardorem perdocuere facis,
Illa pios testata, fidemque, et coniugis ignes
90Flebilibus semper verberat astra modis,
Sic tristeis iterans iocunda voce querelas
Absumptum deflet Daulias ales Ithim.
Desine iam assiduo corrumpere lumina fletu,
Desine; sat lachrymis sancta Virago datum.
95Vir tuus aethereo late spaciatur Olympo,
Virtutis referens praemia digna tuae.
An memorem quae tu nuper, doctissime Molsa,
Dixisti memori carmina mente mihi?
Quaeque ego te vidi tristissima nocte silenti,
100Ad coelum cum diis non meditata queri?
An taceam potius, ne vulnera tanta retractem,
Damnum ingens huius saeculi, et opprobrium?
O ego quam vellem tecum modo vivere, verum
Officio, et pacta cogor abesse fide!
105Scis tu quam tristi cedebam pectore tardus,
Ut madidae lachrimas non tenuere genae,
Et tamen ad Bembum properabam, quo neque maius
Quicquam, nec totus sanctius orbis habet,
Est illic etiam saecli, vitaeque prioris
110Exemplar dulci cum gravitate Tryphon,
Hic Speronus, magni monumenta Platonis
Qui tenet, et docti dogmata Aristotelis,
Nec non doctiloquis permulcens omnia verbis
Lazarus Euganei qua patet ora soli,
115Neque alii plures quorum doctissimus unus
Cola Brunus, Bembi Cola amor atque fides.
Esset adhuc illic nostri Lampridius, cui
Gloria, cui primas Graecia et ipsa dedit
Quem modo Dirceos inter miratur olores
120Mincius Ausonia voce referre modos.
An taceam de te, Lenti carissime, cuius
Ingenio nihil est non facile atque leve,
Cui Deus et natura parens - quis credere tantum,
Quisve negare potest ! - cuncta dedere bona?
125Quem mihi de multis elegi millibus olim,
Dulce decus vitae, praesidiumque meae.
Hos ego cum fuero praesens veneratus, ad Arni
Exiguos repetam regna paterna lares
Atque ibi, mirando dum tu, vaga carmine sistes
130Flumina, non ingrata ocia segnis agam,
Nec tamen ignavi penitus torpebimus, illic
Divino assidue vera docente sene.
Quo duce coelestes dudum percurrimus oras,
Et labi nullo vidimus astra sono.
135Mox etiam illius docto discemus ab ore,
Omnia quo fiant, intereant ve modo.
Illic nobiscum modo sit, nec Roma superba
Invideat nobis omnia nostra bona,
Et Graio et Latio clarus Victorius ore,
140Quo mihi nil carum fata dedere magis.
Tunc etenim patriae linquentem incommoda terrae,
Sectarer socius, prosequererque comes,
Ut secum tectis excerptus molliter iisdem
Aspectu fruerer, colloquioque tuo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: