previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. Laurentio Lentio

Inficiunt nobis iampridem tempora cani
Debilitatque gravis tarda senecta pedes,
Lustra novem clausit, totidem cum mensibus aetas
Iam mihi, et incipiunt ocyus ire dies;
5Me tamen, ut quondam iuvenem, delectat amare,
Immo iuvat iam me praeter amare nihil,
Sit fas tam castos igneis, tam sancta referre
Obsequia; an pudeat dicere vera senem?
Nunquam dilecti decedunt pectore vultus,
10A nostro nunquam pectore Laurus abest,
Et quamvis absens longinquiis degat in oris,
Praesentem praesens conspicor usque tamen;
Illum clara dies, illum nox atra sopitis
Syderibus, nobis semper amica refert.
15Et cum brumali sternuntur tempore frondes,
Squallenteis et cum Syrius urit agros,
Ipse etiam montes ultra, et trans aequora, mentis
Eximia pernix nobilitate feror
Et loca dura gelu, septem subiecta Trioni
20Frigidaque Arctoo regna sub axe peto,
Qua Rhodanus, qua lenis Arar, qua Sequana dives
Perfundit campos Gallia lata tuos.
Nec me tunc ventis leniorem aut aegra moratur,
Aut tardat celeres pigra senecta gradus,
25Quamquam, si verum liceat dixisse, nec undas,
Nec terras opus est transiliisse mihi.
Quocumque aspicio, quacumque incedere pergo,
Quicquid ago, quovis tempore, quove loco
Aut loquar aut taceam, seu lux, seu sydera fulgent,
30Sive calet tellus, frigore sive riget,
Ante oculos semper cara obversatur imago
Et, si quid vero credere vera licet,
Te video aut certe videor, bone Laure, videre,
Et longum amplexu colloquioque frui.
35Tunc redeunt animo quae sic mansere reposta
Mente mihi, ut nullo tempore deciderint,
Ut puer ingenium forma formam aequiparares
Moribus et nulli mente secundus eras.
Quid, quod inaudito discendi accensus amore
40Divelli a longo vix poteras studio?
Et nimii quoties accusabare laboris,
Nullum unquam aiebas discere posse satis,
Ipse ego iudicium tantum tam mollibus annis
Miratus, simul et talia totque bona,
45Quantum nemo potest acie comprendere mentis,
Ardebam, notus, carus et esse tibi.
Sed quia non mea me tenuis fortuna latebat,
Sola fides, solus spem faciebat Amor.
Quaeque prius non parva fuit, mihi cura colendi
50Crevit in immensum pulcher Apollo tui.
Oh quoties leges nodosaque iura perosus,
Iurgiaque insani litigiosa fori
De manibus, nec non tota de mente libellos
Abieci incusans horrida iussa patris!
55Divitias aliis, et nomine magna libenter
Linquebam, parvo sat lare dives ego;
Musarum sylvae, Musarum flumina, sola
Musarum poterant antra placere mihi.
Quaeque alii ludo, festis vel lusibus, ipse
60Doctrinae studiis tempora cuncta dabam.
Saepe hyeme in media, mediis saepe aestibus, orta
Repperit insomnem, pervigilemque dies.
Tunc etiam incoepi, quamvis male sanus haberer,
Iungere materno patria verba sono,
65Non adeo ut nostros igneis curasque levare
Et petere auxilium praesidium ve malis,
Nam mala quis, curasque vocet, quaeratque levare
Queis mage nil sanctum est, queis mage dulce nihil?
Sed pueri ut formam dilecti animum pudicum
70Ethruscis possem tollere ad astra modis
Et memini Dantis magni, cultique Petrarcae
Cum legerem numeros obstupuisse diu,
Nec praeclara satis divini carmina Bembi
Mirari, aut poteram concelebrare satis.
75Arcadiae pastorum etiam, lususque iocique
Carminaque, et docti sic placuere sales,
Post illa ut longe sermonis cura Latini
Nempe minor nobis inferiorque foret,
Contentus vulgi lingua patriaeque loquela,
80Destiti ego externum quaerere velle decus.
Utque vides calamo inculto tenuique Minerva
Scribebam, si quid scribere iussus eram,
Et quamquam octonus mihi ter vix curreret annus,
Exierat vulgi nomen in ora meum,
85Et spem nonnullam de me venientibus annis
Praebueram quam post diripuere noti.
His ego confisus sperabam confore rebus,
Quandoque ut fierem dignus amore tuo,
Nec me vana fides animi, studiumque fefellit,
90Irrita nec voluit tam pia vota Deus.
Nam tua nec bonitas nunquam laudata, nec unquam
Sat laudanda, ultro coepit amare suum,
Et mihi praestari quae debent omnia amico
Sponte sua large detulit officia.
95Tunc ego foelici contingere vertice coelum
Ipsis coelitibus nec minor esse deis,
Ex illo illaesam concordi foedere vitam
Semper uti fratres viximus unanimes.
Alterutri siquid placuisset, protinus alter
100Quaerebat, semper unus utrique labor,
Quippe eadem semper uobis ingrata duobus,
Atque eadem nobis grata duobus erant,
Mirari ut nullus non secum, scire nec ullus
Iam posset, maior utrius esset amor.
105Ibas, ibam, stabam, stabas, denique semper
Alter in alterius commoda respicere.
Certe ego te propter Romana palatia et ampla
Deserui magni non semel arva Tybris
Ipse, tuis rebus cunctis sociisque relictis,
110Ad latus haerebas, usque et ubique meum.
Felsina disiunxit donec nos, Felsina docta,
Felsina, quae patria est vel mihi cara magis.
Siquid enim rerum naturae, si scio quicquam
Divinum, id totum Felsina me docuit;
115Ferrea Bucca illic aurum fundensque smaragdos,
Illi, ego, siquid sum debeo, siquid ero;
Illic Fabritius Garsonae, gloria gentis
Tam clarae, nec non altera spes patriae.
Post etiam Patavi praeclaram pergis ad urbem,
120Quo socius, quo te prosequor usque comes,
Atque ibi complures una foeliciter annos
Egimus, ut nunquam non meminisse iuvet.
Rursus ad exigui longo post tempore Rheni
Flumina te, rursus me comitante refers,
125Inde ubi consultum iuris fecere periti
Et posita est capiti laurea digna tuo.
Francorum ad regem sic mandat avunculus ipse,
Arripis, e morbo vix bene firmus, iter
Et tecum, nostri bona pars, Baptista Alemannus
130Discedit, quo non alter amabilior,
Quandoquidem egregium verbis rebusque parentem,
Non minus ingenio quam probitate refert.
Tunc ego quae tulerim sine te, dulcissime Lenti,
Unus, qui fueras portus et aura mihi,
135Vulnera ne refricem vix dum coeuntia, praestat
Ignorare tibi, quam retulisse mihi.
Quod nisi Stroza meuS rebus iuvisset in arctis,
Qui vere post te solus amicus erat,
Tristia me longae coepissent taedia vitae,
140Qua Phaeton tinxit fulmine adustus, aquas.
Ille mihi assistens, te, docte ac care Busine,
Testor, opem semper consiliumque dabat.
Ille mihi in patriam, quo rursus forte vocabar,
Post multa et magna incommoda suasit iter,
145Quo me languentem morbo curisque gravatum
Perduxit mira sedulitate comes.
Hic me quae tandem fortuna exceperit, unus
Quandoquidem scripsi singula quaeque tibi,
Pernosti, tantaque mones me fraude petitum
150Insidias caveam perfidiamque feram;
Parui ego, totumque uni tibi debeo, Cosme,
Quod sum, quod spiro salvus et incolumis.
Sponte mea siquidem, patria semotus ab urbe
Exilium laeto pectore dulce sequens,
155Quod mihi nascenti tribuerunt sydera, sylvis
Umbrosis lentus rura beata colo;
Et procul a vulgo solis inglorius arvis,
Foelix iam longo tempore vivo mihi.
Nam licet assiduis nunc hinc, nunc artibus illinc
160Appetar, innumeris afficiarque dolis,
Non modo non moveor quicquam tantaque quiete
Deturbor, sed eam cogor amare magis,
Atque utinam meritas sinenti pectore poenas
Non tam saepe mihi suppliciumque darent!
165Nostra etenim nimio dum plus ludibria quaerunt,
Et ficta impingunt crimina mille mihi,
Turpiaque obscoenis et me lacerantia verbis
Postibus affigunt carmina, quaque die,
Ut vel grammatici puerosque elementa docentes.
170Iam sibi contra me cuncta licere putent;
Ipsi non tantum vulgo ridentur ubique.
Fabula sed fiunt, ludibriumque bonis
Et me quod tantis oppugnent molibus unum
Efficiunt multis ne nihil esse puter.
175Ah miseri, ah male cauti, insonteis laedere non est!
Indigne oppressos sublevat ipse Deus.
An tantum est facinus, vel gloria tanta paternum,
Eloquium et Thuscas non renuisse deas,
Aut Bembum, quo nec melior, nec doctior ullus
180Extitit integra percoluisse fide?
Sed quid ego ingrata haec, prorsusque indigna diu iam
Conqueror, oblitus dissimilisque mei?
Unusquisque suos moreis, sua quisque sequatur
Gaudia; non omnes omnia quippe iuvant.
185Illi ne cessent aliorum incommoda velle,
Et bona non aliter, quam sua damna quaeri.
Urbanos alii melius sectentur honores
Sudorumque petant praemia divitias.
Nos nostros redeamus agros, quibus exulat omnis
190Invidia atque omnis stat procul ambitio!
At Charites, at blanda Venus, Bacchusque, Ceresque,
Faunique, et Satyri, capripedesque dei,
Dum Nymphae vel serta legunt, vel carmina dicunt
Aut celebrat castos casta Diana choros,
195Stant circum et teretes suras tremulasque papillas
Mirantes laudant, candidulosque pedes.
Ludunt lascivi per pabula laeta iuvenci,
Attondent simi mollia prata greges,
Discurrunt teneri non longe a matribus haedi;
200Non procul a foetu candida halat ovis,
Pastores ipsi sub frondibus arboris altae
Corpora securo fessa sopore levant,
Dum volucres liquida modulantur carmina voce,
Dum strepit aura, levi dum calit unda sono.
205Ipse ego naturae studio coelique relicto,
Rebus posthabitis tempus in omne meis,
Nil aliud studeo, curaque omnique labore
Nil aliud noctu molior atque die,
Quam mihi mandatum recte decurrere munus
210Et Florentinae consulere historiae,
Quod si fata meos vel rerum oppresserit ordo
Conatus, fuerit vel voluisse satis.
Nec tamen interdum ne longa indagine fessos
Aut nimio pressos pondere vincat onus,
215Non veterem flammam et priscum cantamus amorem,
Quo maior nec quo sanctior ullus erit.
Namque fatebor enim me certe non modo, nondum
Taeduit Ausoniae poenituitque lyrae
Cottidie sed plus augendae illius amorem,
220Ornandae studium, consiliumque probo,
Aut caras petimus sylvas, iucundaque Tempe
Qua iuga Senari montis opaca virent.
Hinc ubi te primum conspeximus, hinc ubi primum
Percussum est tantae foedus amicitiae,
225Cum vix dena tibi vitae fatalia Parcae
Stamina nevissent bis duodena mihi,
Vel qua frondentes ramis ingentibus ulmi
Spargunt Fesuleo vertice ad astra comas,
Murmure, quae levi perflatae et suavibus auris
230Spirant aestivo frigore blanda die,
Quo tecum immensi spectantem sydera mundi
Et quibus exurgant signa, cadantve modis
Olim me totos memini traducere soles,
Donec ab Hesperio surgeret axe Venus
235Et totas etiam memini traducere nocteis,
Donec ab Eois clara rediret aquis.
Illo sed nondum crudelis tempore miles,
Et plusquam hostili barbara turba manu,
Sylvarum nemorumque altos spoliarat honores
240Efferaque aequarat tecta perusta solo.
Cum te vix puerum patriis pro moenibus urbem
Tutari atque hosteis cominus impetere
Vidi ego, gavisusque tua virtute sequabar
Longius audaci castra inimica pede.
245Quin etiam venit in mentem quae dixerat olim
Praesaga et ductu mens mea, Phoebe, tuo
Eventura tibi, cuncta evenisse, nec hilum
Frustrata est sensus pythia certa meos,
Atque adeo ut nequeam temere quod carmine nostro
250Promisi, iuvenis facta referre senex.
Nam quis tot meritis, tot quis virtutibus aequus
Esse queat, laudes quisve referre pares?
Haec mihi, ut coelo depellunt nubila venti,
Discutiunt toto pectore tristitias
255Ut nec praesentis vitae fastidia, nec me
Venturae moveant proxima damna necis,
Sat videor vixisse diu, nec totus obibo.
Maior enim tecum est pars, meliorque mei,
Quare nec lachrymas dulces mihi fundite amici
260Et rude in inculto marmore carmen hiet:
Varchius hic situs est, trini bene cultor amoris;
Hoc uno egregius, coetera pene nihil.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: