previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. epistola ad Laelium Bonsium ut iuri operam det

Laeli, quem dexter nascentem aspexit Apollo,
Et Maia genitus primo tibi fautor ab ortu,
Eloquium excellens, promptasque ad carmina vires,
Ingeniumque dedit cunctis versatile rebus,
5Praecipue iuri dicundo eidemque docendo,
Nec non et populis moderandis vocibus aptum.
Quam fuerit legum semper veneranda potestas,
Quotque viri bis studiis quondam nostrisque diebus
Claruerint docti simul, ac virtute decori,
10Quantum praeterea privatim ac publice in omni
Tempore profuerint rebus, quantumque salutis
Attulerint decorisque simul bellique domique
Publica res, quocumque illos aut regna vocarent,
Nota tibi, et mecum es pleno saepe ore loquutus.
15Cur igitur dubitas tam longo tempore, tamque
Perplexus pendensque animi, num civica iura,
Romanasque velis leges addiscere tandem,
Maioresque tuos imitari, ac vincere tentes?
Qui legum clari studio iurisque periti
20Ampla sibi, et vobis reperere laboribus olim
Praemiaque, et nullos periturum nomen in annos.
Non ne vides, ut avos taceam proavosque relinquam,
Et qui nunc illos non tantum nomine et ore,
Sed virtute refert, quam magnus quamque verendus
25Vixerit haud pridem nostris Antonius annis,
Cui viridis sacros circumdedit infula crines,
Paruit, atque altum praecelsis rupibus Anxur?
Quantum mente queo comprendere, sunt duo, quae te
Retrahere a studio tali, Bonsi optime, possunt.
30Primum, quod magni res est durique laboris
Plena, nec exiguum tempus magnumque requirens
Corporis atque animi robur curamque perennem,
Et quae numquam alio flectat mens seque relinquat.
Non legum ipsarum vitio, sed crimine turpi
35Doctorum, tenebras qui soli ac nubila claro
Offendunt, ignari interdum, aliquando volentes,
Limpidaque impuro conturbant flumina caeno,
Et quasi candidulis aspergunt floribus atrum.
Deinde, quod ingenio praestantes altaque et ampla
40Corda virum ignavum hunc semper lagere laborem,
Degeneresque animos et tanquam odere profanos
Improba qui vendunt falsae mendacia linguae,
Ipsi per nemora ac monteis lucosque sonanteis
Ad caput ingenui fontis, viridante sub umbra,
45Secreti longe a vulgo strepituque remoti
Naturae causas et aperti sydera coeli
Spectantes, rerum interitus scrutantur et ortus,
Turpia spernentes vilis compendia lucri,
Unde sibi decus aeternum nomenque perenne
50Qua sol cumque solum inflammat, quaque alluit aequor,
Acquirunt superasque domos ac templa serena
Mente adeunt, caelo vivi, divisque fruuntur.
Haec, et plura potes, quae dicere vera, negare
Non ausim, ne forte putes me fraude vel astu
55Velle agere, et rerum specie, non rebus apisci.
Quod cupio ut totum dedas te legibus, atqui
Scire opus est rerum non esse, sed omnia culpa
Culpa hominum fieri, quod tu quoque sponte fateris,
Quae numeras, et quae merito pertaesus abhorres
60Nil igitur prohibet quin possit, qui volet, illum
Non dico ex omni, sed magna ex parte laborem
Effugere, et veterum mentem, non singula verba
Iurisprudentum perquirens, reddere cuique
Ius quod habet, verique tenax discrimine nullo
65Tutari innocuos semper, punire nocenteis,
Litibus eximere implicitos, quae cuncta vetusti
Legum latores olim cavere, sed omnia
Auri sacra fames, et amor pervertit habendi.
Quanto igitur maioris eget res publica legum
70Auxilii, numerusque minor reperitur eorum,
Suppetias qui ferre velint, possintque labanti,
Tanto maiorem, laudemque, decusque meretur.
Quisquis ab obliquo declinans, tramite recto
Incedit, iustoque bonum coniungit et aequum,
75Qualem te, Laeli, cupio speroque futurum.
Summum ius, quoniam summa est iniuria, sed iam
Responsum ad dubium satis est causamque priorem.
Quod vero adhibes magnorum corda virorum
Non secus ac pestem leges vitare, et in altis
80Condere se sylvis propter vaga flumina, et amnes
Iam regum forti ridentes pectore fastus,
Murmura quam vilis tolerantes vana popelli,
Naturam ut rerum addiscant doceantque futuras
Non penitus verum affirmo, penitusque refello.
85Sunt adeo quidam sed per quam, mehercule, pauci,
Qui se contenti, solis sibi vivere curant,
Vera umbris soliti praeponere, maxima parvis
Coetera turba parum, vel nil prope distat ab istis,
Quos memoras lucro tantum nummisque parandis
90Intentos, veluti per se manifesta docet res,
Atque utinam multi non essent tempore nostro,
Qui longe improbius, longe crudelius, atque
Sordidius sophiam, quam civica iura profanent!
Hi quasi vestem albam maculis, foedoque nigrore
95Conspurcant, gratisque rosis absynthia miscent.
Restat, ut admoneam de me; ne forte rearis
Exemplum caepisse tibi, qui iura perosus
Dicor, at hoc prorsus falsum est, non iura sed ipsos
Iam invertentes praecio, miserisque parantes
100Verborum laqueos, odi cane peius, et angue.
Quamquam non desunt hodie docti atque diserti,
Alciatus qualis nuper, qualisve Budeus
Extitit Argivae pariter, Latiaeque Minervae
Incrementum ingens, Francorum et gloria gentis,
105Qualis et eximio clarus Longolius ore,
Vel priscos qui nunc, nisi vincit Laelius aequat,
Quos inter nostros, ut tangam, Lentius atque
Aldobrandinus possunt, debentque referti,
Non minus eloquio clari, quam legibus ambo.
110Praeterea non mens eadem, non omnibus idem
Est animus, non una etiam parilisque facultas.
Scis te nobilibus, sed non locupletibus aeque,
Nec tam divitibus quam claris patribus ortum;
Corporis atque animi praecellis dotibus, at te
115Ut plerumque bonos fortuna adversa fatigat,
Nec sinit emergas ad alta fastigia rerum.
His ego te multisque aliis rationibus hortor
Atque oro, obtestorque mihi, carissime Bonsi,
Sin aliam ob causam, saltem, ut praeclara tuorum
120Exempla atque alte vestigia pressa sequaris.
Legali tandem doctrinae te dare, et ipsis
Iuribus invigilare velis, versando diurna,
Nocturnaque manu versando antiqua vetustas,
Quae dedit in plureis digesta volumina libros,
125Grande opus, ac nulli linguae candore secundum.
Sic mihi, qui te unum tanquam mi filius esses
Unice amo carumque habeo, magnumque videre
Discupio, egregie Sat feceris atque parenti
Parueris, rebusque tuis non pessime, et una
130Rebus amicorum bene consuluisse fereris.
Adde quod arcana fati vi ad iura vocaris,
Ergo tam claris quam primum accingere coeptis,
Pisarum pete tecta libens, Alpheaque regna
Lustra tria, et geminos iterum cum clauseris annos,
135Et triplicem teneas facundo in pectore linguam,
Spesque meas illic magnis successibus imple.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: