225. ad Iulium Stupham
Qui te Syrenum cantus, quae pocula CircesMutarunt, et te surripuere tibi?
Qui quondam faciles nostris hortatibus aures
Praebebas, Phoebum, Pieridasque colens,
5Nunc monitis precibusque meis vel surdior austro
Phebeos refugis Pieriosque choros.
Heu miser, heu male caute puer, qui te dolor olim!
Quantaque cum summo damna pudore manent?
Ipse queris, tantum moerenti pectore possum,
10Atque vicem toto corde dolere tuam.
Quod facio mihi, care puer, teque insuper oro,
Tunc ego vel solito maiore accendar amore.
Qui nunc vel Scythica sum nive frigidior,
Atque rogo ad te ipsum, Iule, redire velis.