Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. ad Guidonem Feltrium Urbini ducem

Guido, clara Ducis Federici atque inclyta, salve,
Ausonias inter, soboles celeberrima, gentes,
Feltria, cuius iam notum est super aethera nomen.
Vix tria lustra licet tua dum non impleat aetas,
5Est tamen in teneris virtus maturior annis,
Deque tuo forti manat prudentia praecox
Pectore, et excelsas agitas res mente: paternum
Immortale decus, priscis aequabile saeclis,
Tu virtute nova titulis augebis avitis,
10Et tua maiorum superabit gloria famam.
Sed, quanquam laudesque tuas magnique parentis
Ipse ego sum cupidus memorandaque dicere facta,
Deficiunt vires ad tantae pondera molis;
Nam pater et natus victura volumina poscunt,
15Dignus uterque sacri facundo pectore vatis.
Quare, age, parva me, monumenta et pignora amoris
Accipe, prae cunctis ego te quo prosequor unum:
Pellege luminibus placidis quae carmina quondam
Lusimus inculto calamo iuvenilibus annis.
20Novimus et quanvis vena mihi paupere quantum
Effluat exiguus lutulento rivulus ore,
Me tamen audaces iussit componere versus
Imperiosus amor, quem non est temnere tutum.
Qui mortale genus non tantum regnat in omne,
25Sed sua caelicolas in vincula dura coegit,
Impulit ut scriptis ausim committere nugas,
Profiteor sacri qui nomina nulla poetae
Nec lotum Aoniis caput immersavimus undis,
Anserulus niveos inter sed raucus olores,
30Inter aves blesus vocales obstrepo corvus.
Iamque vale, et longaeva tibi tua fila sorores
Concordes iubeant foelicia nectere fata;
Et licet ipsa tibi longissima vita supersit,
Sis tamen ut foelix per tempora cuncta precamur.


2. libelli trepidatio subeuntis principis aulam

Saepe licet noster tentaverit ante libellus
Guidonis celebres velle subire domos,
Saepe licet tulerit gressus ad liminis usque
Intrepidus metas attigeritque fores;
5Cum tamen aspexit nitidis exculta columnis
Atria, digna sacro non nisi rege coli,
Auratasque trabes, variis et marmora circum
Viva modis, veterum sculptaque busta manu,
Intus et egregios vidit clarosque poetas
10Et loca facundis omnia plena viris,
Usque oculos adeo praestrinxit splendor ab alto
Defluus, atque ingens induit ora pudor,
Ut, maiestati potis haud subsistere tantae,
Extiterit, timidus rettuleritque pedes.
15Sed tandem fretus mansueti principis aula,
Ecce, licet pavidus, regia tecta petit.


3. praefatio in librum

Forte legent iuvenes siqui mea carmina, tantum
Haec moneo, arrectis auribus, ante bibant.
Ut sit amor, discant, spes lubrica, somnia, lusus,
Perfida sitque fides, sedulus utque dolus;
5Anguis ut herboso lateat sub cespite fallax,
Noxque sit ut fulgens, ut tenebrosa dies,
Solicitus timor ut, ratioque pigerrima, carcer,
Praecipites ducit quo via lata viros;
Exitus ut multis erroribus implicet omnes,
10Multivagisque pedes ambiat ille plicis;
Gaudia sint illic ut tristia laetaque damna,
Cura vigil semper, dulcis inersque dolor.
Denique cognoscant, miseris mortalibus ut sint
Condita nulla solo dira venena magis,
15Sed tanquam crudele nefas pestemque timendam
Effugiant laqueos, saeve Cupido, tuos.


4. libelli principium in quo narrat amoris initium | et Floram eius puellam laudat

Ruperat ulla meos non dum anxia cura sopores
Nec me dum verus solicitarat amor,
Non dum expertus eram pharetrati numinis arma,
Nec mea dum pallens tinxerat ora color -
5Tela sed imprudens hostilia nulla timebam,
Et metus in nostro pectore nullus erat -,
Armatus cum me iaculis aggressus inermem
In caput insiluit fortibus ille meum,
Opposuitque mihi radiantia lumina Florae,
10Pulchrius in tota qua foret urbe nihil
Esset ut aeterno quae me consumeret igne
Collaque perpetuo subderet una iugo.
Cuius saepe licet formae mihi nota fuisset
Fama prius, nostri causa futura mali,
15Hanc non ante tamen quam cum mea corda Cupido
Fixit, viderunt lumina nostra deam.
Tempore nanque fuit visusque et vulnus eodem:
Curaque oculis subito prompta sagicta fuit.
Nec secus imbrifero saepe alta Ceraunia vere
20Igne calent, celeri fulmine tacta Iovis,
Quam miser ut vidi visamque repente cupivi,
Illius extemplo captus amore fui;
Ac tenerae veluti caerae quicunque caracter
Imprimitur, propere concipit illa tenax,
25Sic impressa meis dominae florentis imago
Est oculis, ullo non peritura die;
Aeoliae nec tot fabricat Vulcanus in antro
Vincla cathenatis nexibus aut Lipare,
Quot crudelis amor circum mea colla revinxit,
30Non nisi vix misera dissolvenda nece.
Sed licet exagitent hi nunc mea corda calores,
Ardeat assiduo pectus et igne meum,
Non tamen hoc uri rapido dedignor ab aestu,
Nec mihi difficile est haec in amore pati.
35Nec Stheropes quicquid, Brontes vastusque Pyracmon,
Ignis habent, quicquid Sicilis Aetna vomit,
Effugiam, domina modo non contemnar amata,
Nec se difficilem praebeat illa mihi,
Dum modo se nobis saltem patiatur amari,
40Si non dura Florae pectora versat amor.
Nam queat haec pulchris forma certare deabus,
Nam queat haec forma vincere Tyndarida.
Huic talis facies, quali te, candida, Marti
Olim, Erycina, tuo concubuisse ferunt;
45Tales huic oculi, quales duo sydera possis
Dicere vel geminas credere nocte faces;
Huic mynio labrum certe nil distat Ibero,
Dens ebore est illi candidiorque nive;
Flavus et in nodos per lactea colla reflexus
50Crinis et heroas ureret atque deos.
Denique tam pulchra est, tam nulla in corpore menda,
Extet ut in toto pulchrius orbe nihil.
Hanc ego, nec fallor, caelestia numina credo
Certatim manibus composuisse suis,
55Altera quo terris facies humana rediret,
Pro qua vel rursus Troia cremanda foret.


5. genus suum excusat, amantis more se iactat, | nobilitatem virtuti inesse dicit, | hortatur ac pollicetur plura

Stemmata si veterum nequeo iactare parentum,
Ducitur a claris nec mihi sanguis avis,
Si neque maiorum possum numerare triumphos,
Si celebrat gentem gloria nulla meam,
5Si mihi nec multis scinduntur iugera aratris,
Nec Lybiae segetes horrea nostra replent,
Nec Pario nobis insignia marmore fulgent
Tecta, nec archetypis atria nostra micant,
Si mihi nec multo digitus circundatur auro,
10Sique latus nostrum dibapha nulla tegit:
At me Pierides non aspernantur alumnum.
Carminibusque meis doctus Apollo favet,
Integritas etiam vitae moresque probati
Me faciunt clarum nobilitantque satis.
15Praeterea fastu sum non ego turgidus ullo,
Ambitiove animum non premit atra meum,
Nec mihi divitias, nec celsa palatia regum,
Nec scindant posco pinguia rura boves:
Sunt mihi cuncta satis quae sors obiecit amica,
20Utor et ipse mea conditione libens.
Sed mihi tu fulvo, virtus, pretiosior auro
Sola places, probitas, ingenuusque pudor;
Haec ego, cunctarum, longe gratissima rerum,
Contulerim nullis praemia divitus.
25Nam quid opes, quid regna iuvant, quid gemma, quid aurum,
Nomina vel priscae quid generosa domus,
Singula quandoquidem fortunae lusibus acris
Subdita sunt, nullis fortia praesidiis?
Permanet at virtus nullis obnoxia fatis,
30Et comiti nunquam vellitur illa suo,
Eripiturque viris nunquam, seu munere functis
Vitae, seu quibus est sanguis et aura comes.
Innumeris homines opibus firmisque reponit
Sedibus, aeternos haec facit una viros,
35Unica nobilitas haec est et sanguinis imus
Splendor, divitiae, gloria, fama, genus;
Haec praeclara hominum cunctorum stemmata reddit,
Ac titulis tollit nomen in astra novis.
Si mihi tu placidos igitur monstrabis ocellos
40Teque meis votis praebueris facilem,
O quam te celebrem reddent mea carmina, Flora,
Et notum per me quam tibi nomen erit;
Nam dabis ingenium nobis in carmina summum:
Tu mihi Calliope, tu mihi Phoebus eris!
45Te neque laude sua superabit amica Tibulli,
Nec cui delitiae passer amatus erant;
Cynthia non vincet numeris cantata Properti,
Praestiterit nec te pulchra Neaera magis,
Formosam poteris Galli superasse Lycorim,
50Nasonis cedet bella Corimna tibi.
Denique tu cunctis certabis, Flora, puellis,
Carmine quas celebres Musa vetusta facit.


6. ad Floram

Ut solet incautus fatales piscis ad escas
Currere, quas vitreis contegit hamus aquis;
Nocturno simplex etiam ceu tempore quaerens
In tenebris, ductus lucis amore, diem,
5Ardentem volitat circum, levo omine, testam
Papilio, donec totus ab igne perit:
Sic ego saepe mihi mocituris cogor ocellis
Offerre, et damnis sedulus esse meis,
Ad quos dura trahunt nolentem fata videndos,
10Et scio me, quod edat molliter ossa sequi,
Nec tamen invenio quaesitum pellere morbum
Optatumque malum qua ratione queam.
Nam formosa ferox adeo tua lumina bellum
Assiduo mecum, candida Flora, gerunt,
15Ut proprias his te sedes posuisse, Cupido,
Atque tuis alis nidificasse putem;
Improbe, letiferas promis nanque inde sagictas,
Capses, vincla, dolos, spicula, rete, faces.
In summo Titan paulatim monte resolvit
20Ut gelidas calido fervidus ore nives.
Sic tua me lenta consumunt lumina flamma,
Exitium capiti pernitiesque meo.
Quis neget esse oculos pharetrati numinis arma,
Materiam, stimulos, vulnera, tela, manus,
25Urere cum possis oculis stellantibus Hebrum,
Astrictis glacie cum magis horret aquis,
Et mollire queas silices, adamantaque durum,
Flectere vel tigres omnigenumque pecus?
Phorcinis mutasse viros in saxa Medusa
30Dicitur et formas supposuisse novas:
Altera tu rursus versaris in orbe Medusa,
Cui similes vires maxima forma dedit,
Me nunc in glaciem quoniam, modo vertis in ignem,
Spe modo nostra reples et modo corda metu;
35Cum libet, ingenio vires animumque ministras,
Cum placet, insipidum me timidumque facis;
Tempore saepe hilarem tristem me reddis eodem,
Elicis et risus, exprimis et lachrymas.
Carpatio solitum non plures vertere sese
40In formas Protheum gurgite fama refert,
Quam tu, Flora, meos transformes, aurea, sensus,
Ingenium, mores, arbitriumque simul.
Occiduas qualis sol cum se mersit in undas
Cuncta nigris tenebris nocte silente replet,
45Densa oculos talis nostros caligine complet
Lux tua, se postquam subtrahit illa mihi.
Ac tibi discedens, vinctamque aegramque relinquo
Tunc animam, mecum corpus inane ferens;
Anxia nam totiens ut te, sua vincla, sequatur,
50Corpore, vera loquor, vellitur ipsa meo,
Me quotiens cupide linquis te, Flora, videntem,
Expellit quotiens clausa fenestra procul.
O quam me miserum, quam tristem reddit amantem
Hic, ubi non video te, mea Flora, locus;
55Nam quicquid tota cerno te praeter in urbe,
Id mihi langorem moestitiamque parit.
Denique nil cupio nisi te, formosa, videre,
Aspectu quoniam stat mea vita tuo,
Est qui nostrorum requies et causa laborum
60Atque mei finis principiumque mali.
Effugisse velim, sed me radiantis ocelli
Splendor in arbitrio non sinit esse meo,
In partem valeam cum me convertere nullam,
Quin facies oculis sit tua iuncta meis.
65Mille licet rerum speties ac mille figuras
Aspiciamque uno tempore plura licet,
Ora tamen video tua, formosissima, tantum,
Ardenti misero cerneris una mihi.
Denique carminibus possem comprehendere nullis
70Quam tua me vinctum lumina sacra tenent,
Quis ego cum careo, male tunc me vexat amantem,
Tunc gravis exagitat pectora nostra dolor.
At, siquando tuos erga me flectis ocellos,
Aetherei quos tu fulguris instar habes,
75Nullus amans toto est tunc me foelicior orbe,
Aequalem me tunc regibus esse puto.


7. contemnit urbium cultores

Qui colitis variis studiis atque artibus urbes
Perpetuumque intra moenia fertis onus,
Nec fugitis plaebis vanos audire tumultus,
At iuvat insani turba molesta fori,
5Auratasque domos penetratis et atria regum,
Quos agitat semper ambitiosa lues,
Quos nimium cupidos grandique libidine captos
Solicitant misere, dum cumulantur, opes,
Nil mihi vobiscum: non haec me cura fatigat.
10Sit procul haec a me pestis iniqua diu.
Nanque movent nil me regali splendida luxu
Tecta, nec insigni marmore fulcta domus;
Non animum mentemque favor civilis et aura
Vel plausus dubiam corripuere meam;
15Sarranoque iuvat nil me requiescere lecto,
Fessa nec in Thyrio membra fovere toro,
Assyrio vestis nec me fucata veneno,
Aurea nec Baccho pocula fusa premunt:
Sed mihi rura placent tantum villaeque salubres,
20Saltus, et a variis cognita lustra feris;
Collis, et irrigui pictis in vallibus amnes,
Lucus, et umbrosis montibus antra placent,
Quandoquidem retinent caram dulcemque puellam,
Qua sine despiciam maxima regna Iovis:
25Pro qua vel possim tutus deponere vitam
Atque subire queam cuncta pericla libens!
Quae postquam apricos hilaris migravit in agros
Prataque multiplici mollia flore colit,
O ego quam cupio totos perferre labores
30Ruris et aestivi tedia ferre canis:
Insuetumque iugo possim vel subdere collum,
Scindere vel duram laetus arator humum!
Hic neque turpe mihi dominae servilia blandae
Officia extiterit quaeque subire meae,
35Lilia quae manibus nunc candida carpit eburnis,
Nunc legit et violas purpureasque rhosas,
Nunc vario pulchras contexens flore corollas
Imponit capiti pulchrior illa suo,
Et modo narcissum viridi perfundit achanto:
40Omnia sic late complet odore loca.
Naiades hanc ducunt circum de more choreas
Mutatisque canunt carmina docta notis;
Pan ovium custos, Fauni, Satyrique bicornes,
Cunctorumque simul rustica turba deum,
45Illius a facie nequeunt avertere visum:
Suspirant, forma dispereuntque nova.
Gratia tanta soli est, caeli claementia tanta
Hic, ubi Flora trahit pulchra puella moram,
Mitius ut spirent illic Eurusque Nothusque,
50Saeviat atque minus horrida semper hiems.
Deprimit insanos illic et temperat aestus
Aura levis, non huc fulmina dira cadunt;
Ipsa ferunt illic segetes foelicius arva,
Omnia sunt illo fertiliora solo;
55Sponte sua veniunt illic et mitia poma,
Pampinea tegitur dulcior uva coma.
Denique tam rarae tanta est reverentia formae,
Insit ut huic numen, quem colit ipsa, loco.
Urbs procul esto igitur, vos o salvete, puellae,
60Rura, voluptates hospitiumque meae;
Vosque valete mei suaves doctique sodales,
Nil quibus, hanc praeter, carius esse solet.
Forte diu posthac vos non mirabor in urbe,
Cura dominam teneant dulcia rura meam.


8. ad Floram excusatio, rogat eam et hortatur ad amorem

Hei mihi, difficile est rapidas abscondere flammas,
Difficile est morbum dissimulare gravem:
Quam miser est clauso siquis comburitur igni
Et caecum tacito pectore vulnus alit,
5Quam stolidus siquis celando vincere amorem
Sperat, et ardentes pellere corde faces.
Hei mihi, suppressus vehementius urit amantes
Et magis extremis ossibus haeret amor:
Quove magis frenatur, eo magis ille reluctat,
10Inclususque suum fortius urget opus,
Hei mihi, dum cupio tecum, mea Flora, calorem
Dissimulare meum, panditur ille magis.
Sic ego tela mihi, demens, nocitura paravi
Atque alimenta meis ignibus ipse dedi;
15Ut male dissimulo, sic sum male percitus aestu:
Quam struxi, in miserum est versa ruina caput.
Saepe tuos equidem finxi contemnere ocellos,
Cum mihi siderei luminis instar erant;
Saepe tuos fugi ne possem cernere vultus,
20Inspicerem cum te saepe iuberet amor;
Saepe graves iras expressimus ore minaci,
Cum mea nimirum mitia corda forent.
Nec puduit varias interdum quaerere causas,
Siqua animum posset laedere forte meum.
25Denique tentavi quicquid leniret amorem,
Quave meus fieret mollior arte calor:
Sed nihil inveni, quod non cumulaverit ignem,
Uxerit et quod non arida corda magis.
Haec ego tentavi, sed non meus ardor habenas
30Laxavit misero duraque frena mihi.
Urimur haud aliter quam cum spirantibus Euris
Ardet in extructo pinea taeda rogo;
Urimur, ac teneras est mollis flamma medullas:
Braccius indomitis ignibus ardet amans.
35His igitur laqueis ego cum sim, colla revinctus,
Ex illis ut me solvere nemo queat -
Tu nisi propitias herbas viresque salubres
Addideris, in nos ni fuerisque pia
Non pudet idcirco victumque humilemque precari,
40Meque tuis pedibus flectere utrunque genu.
Supplicis exaudi querulas, mitissima, voces,
Da tua sit votis aura secunda meis.
Parce, precor, tecum si sum conatus amorem
Occulere, et vulnus dissimulare meum,
45Sed, pia, da veniam, nostrum miserata laborem,
Atque citam misero, dextera, perfer opem.
O decus eximium, nostrae spes unica vitae,
Fac repetas meritis praemia digna tuis.
Per tibi siqua mei pietas est, cara puella,
50Per tua quaeque magis lumina sole micant,
Per Venerem, quaeso, natique Cupidinis arma,
Perque deos omnis, te, mea nympha, precor:
Flecte, ferox, animum, iam iam succurre labanti;
Tu potes auxilio me retinere tuo.
55Me tibi servandi soli est concessa potestas,
Una manus vitam continet, una necem.
Tolle moras, properansque meo medicare dolori,
Me miserum tantis exime, Flora, malis.
Est regale quidem facinus succurrere fessis:
60Hoc opus humanos caelicolasque decet.
Si precibus surdas hominum det Iuppiter aures,
Nulla suis aris victima caesa cadet;
Tu quoque si immitis nostris atque aspera votis
Extiteris, precibus duraque, Flora, meis,
65Nullus amator erit, nulli tua forma coletur,
Deficiet turpi sed magis illa situ.
Mitia quid prodest ficum sua poma tulisse,
Haec sua si nulli carpere poma licet?
Quid rhosa vel prodest hortis sit plurima cultis,
70Quam sit odori ulli si cadat illa prius?
At neque prata quidem tantum quod flore decorem
Illa ferant prae se versicolore iuvant,
Sed quoque quod suaves illinc haurimus odores,
Quod legere et flores quoslibet inde licet.
75Ergo age, dum plena floret tibi forma iuventa,
Dum tibi purpureus circuit ora color,
Lactea dum tremulis implentur pectora mammis,
Membra tibi dum sunt candidiora nive,
Si sapis, alterno mecum certabis amore,
80Dulcia nocturno proelia Marte geres:
Et mihi forma decens, aetas est apta labori;
Cetera nec desunt digna favore tuo.


9. ad Floram

Cur miserum, formosa, fugis, cur temnis amantem,
Candidior tenera frigidiorque nive?
Conspicuae ne adeo tumidam fiducia formae
Te facit, ut scopulis surdior esse velis?
5Heu, tibi nota nimis facies tua: causaque fastus
Est speculum tanti, Flora superba, tui,
Quod, nisi compta prius fueris, non aspicis, illinc
Discedis quoniam semper acerba magis.
Sic tibi duritiam, fastum sic forma ministrat
10Cognita, sic fidum spernis, iniqua, procum.
Et Venus Anchisem sacro dignata cubili est:
Non homini puduit concubuisse deam,
Sit licet haec reliquis formosior una deabus,
Furta sui quanvis dulcia Martis amet.
15Quem latet Aegeriamque Numae, Nereida Phthio
Quisve Thetim nescit concubuisse duci?
Immitis quam poena manet, quae temnit amantes,
Multarum exemplo cautior esse potes.
Quod renuit Daphne Phoebum, Peneia virgo,
20Fit laurus duro cortice, nympha prius;
Pana fugit dum stulta deum Syringa, palustres
Vertitur in calamos rusticitate sua;
Montibus elusit nymphas, Cephisius altis,
Nec precibus flecti nec lachrymis potuit;
25Exigit ergo ultrix meritas Rhamnusia poenas,
Nanque suae formae captus amore perit;
Aurorae Cephalus stulte connubia liquit,
Ore licet nitido nobilis illa foret;
Indignata dolum nectens dea, Procrin amatam
30Fecit ut uxorem perderet ille suam.
Crede mihi, similis tibi sors miserabilis instat,
Ni minuas tantum, Flora, supercilium.
Formosas scelus est odisse Cupidinis arma:
Pulchra quidem nulla est, sit nisi corde pio.
35Tu quoque, ne, mea lux, Tuscas spectabilis inter,
Sola, nurus frustra bella puella sies,
Non me despicias, cum sim tibi fidus amator,
Cum per me clarum nomen habere queas.
Nam, nisi tu nostris cantaberis una libellis,
40Materiamque meis versibus una dabis,
Quid te forma iuvat, formae si perdere caros,
Stulta, putas annos ac iuvenile decus?
Deficit, heu, furtim rapiturque volatilis aetas,
Labitur et velox non reditura dies.
45Perpetuus non est aevi flos: lilia sole
Marcescunt uno, purpureaeque rhosae.
Forsitan ipsa putas me dissimulanter amare
Et dare formosae subdola verba tibi.
Esse mei possunt certissima signa caloris
50Et color et macies sedulitasque procax,
Demissi vultus, suspiria, lumina saepe
Humida, quin etiam continuata fides.
Sint mihi dii testes: oculis pulcherrima nostris
Semper es; e cunctis tu mihi sola places.
55Me nivea torquent redimiti fronte capilli,
Lumina syderibus lucidiora poli,
Et facies, quae sola meos conturbat ocellos,
Pectora Sithonia candidiora nive.
Te queat, heu, nemo spectare impune puellam,
60A quo non ullus vulnere sanus abit!
Hoc quoque non potui infoelix avertere telum,
Quod spiculo fodit pectora nuda suo;
Et licet ipse diu pugnarim, vertere terga
Cogis et ante pedes prostituisse tuos.
65Perdere sola potes me, reddere sola beatum:
Elige utrum malis, iam, mea Flora, precor!
Conveniens annis Venus est placidissima nostris -
Formosa es, fateor, sum neque turpis ego -
Florentes ambos iuvenilis coppulat aetas,
70Sunt et quas noster solicitarit amor,
Inque meos cupiant amplexus ire: sed una
Me prohibes cunctis, Flora, quod una places.
Ut facie pulchra es, sic debes mitior esse;
Non bene forma simul rusticitasque sedent.
75Esto igitur claemens, vultus depone severos:
Iam pia, iam precibus annue, victa, meis!


10. ad Floram

Principio vidisse satis pia lumina Florae
Cervicem rhoseam satque videre fuit,
Principio mihi castus amor, quem prorsus alebat
Rustica simplicitas ingenuusque pudor.
5Improbus at stimulis me mox dirusque Cupido
Incautum coepit solicitare suis,
Qui mea furtiva paulatim pectora flamma
Occupat, atque frui cetera posse docet.
Ergo cupidinibus tantum rationis habenas,
10Arbitrio tantum libera iura dedi,
Ut modo, factus inops penitus rationis et expers,
Eximere, heu, nequeam subdita colla iugo,
At sibi quotidie vires mea magna libido
Vendicat, et partes praeripit usque novas.
15Aeger ut indulgens nimium sibi, robora morbo
Adiicit, atque sua confovet arte malum,
Sic ego materiam studui praebere furori
Et capiti insidias imposuisse meo.
Sed licet haec plane norim, nec, fallar amantum
20More, tamen nequeo consuluisse mihi:
Ipse volens pereo, me nec medicina iuvare
Ulla potest; renuo, si tamen ulla potest.
Uror et intentus flammis alimenta ministro;
Sponte premor, pressum me tamen esse piget.
25Quis modus est igitur tantum sedare furorem,
Quis modus hanc miseram vincere posse vicem?
Siccine fata iubent perimi? Nunquamne querelis
Finis erit nostris? Num sine fine labor?
O Tuscas inter nimium formosa pullas,
30Tu ne mihi semper causa doloris eris?
An tibi propterea talem natura decorem,
Et talem faciem, talia membra dedit,
Ut mea continuo vexares pectora morbo
Meque novis posses excruciare modis,
35Triste meum posses collum vincire cathenis,
Ac libertatis iura tenere meae?
Ergo age, cum data sit de me tibi summa potestas,
Atque sub imperio sit mea vita tuo:
Aut remove mihi, saeva, faces aut mitior esto,
40Et mihi captivo libera colla sine.
Traiice letali vel iam mea pectora ferro,
Iniice mortiferas, Flora superba, manus,
Ne miser hoc diro semper consumar ab igne,
Vivaque perpetuus neu voret ossa rogus,
45Postquam aliter tantos nequeo mollisse calores,
Nec causam tantae pellere moestitiae.
Nanque tuis manibus memet periisse iuvabit,
Quae mihi non fuerit gloria visa levis.
Et mea condideris cum frigida membra sepulchro,
50Haec tumulo impone verba notata meo:
"Braccius hic situs est nimio consumptus amore,
Intulit huic misero dura puella necem."


11. carmina Petrarcae in latinum versa

Caesar, honoratae cervicis proditor illi
Postubi Niliacus tristia dona dedit,
Gaudia nota tegens, lachrymas expressit inertes
Ex oculis, docet ut pagina prisca, foras.
5Hannibal, imperio postquam tot fluctibus acto.
Sors foret ut vidit facta molesta suo,
Moesta inter, simulans, lachrymosaque lumina, risit,
Ut premeret luctum corde gemente magis.
Sic animus cunctas vario sub tegmine curas
10Nunc tegit ore hilari, nunc tegit ore nigro.
Invita quare siquando splene cachinnos
Exprimo, quin etiam carmina siqua cano,
Id facio, quoniam nobis via nulla supersit,
Haec nisi, qua lachrymas tristitiamque tegam.


12. conqueritur secum

Si video quae damna sequor, quae pestis adurat
Me miserum, nostri quaeve sit esca mali,
Quid facit a vero tantum procul inscius errem,
Quid facit ut penitus sim rationis inops?
5Erratum si nosco meum vanumque laborem,
Quid prohibet nequeam iuris ut esse mei?
Si dedit humanos caelum mortalibus actus,
Atque ego fessa iugo solvere colla velim,
Invitum quid me cogit prohibetque volentem,
10Quid libertati vim parat usque meae?
Nosco mali causas, morbum me vincere posse
Hunc scio, si vellem: velle tamen nequeo.
Ergo voluntati quae vis tam magna resistit
Arbitrioque adhibet frena proterva meo?


13. Floram ad amorem hortatur

Tantum insanus amor tuus in me crescit in horas
Et sibi iam tantum possidet ille mei,
Totus ut in te sim iam iam conversus amando,
Atque ego quod fueram sim modo, Flora, quod es.
5Intra me videor tenuem resolutus in umbram,
Sensibus et nullis ac sine mente vagus,
Iure tuo ut vitam me corpore ducere credam,
Iure mihi vivo mortua membra putem.
Quandoquidem sine te vitae mihi nulla supersit
10Pars, sit et in rebus actio nulla meis,
Quo tua me ducunt vestigia, devehor illuc,
Quo facies, illuc imperiosa trahis.
Nil ago seu meditor quin coram protinus adsis,
Quin tua sint cordi lumina fixa meo.
15Te sic perpetua retinemus mente repostam
Atque tenaci adeo me tibi fune ligas,
Te malus ut livor nequeat turpisque vetustas,
Improba, nec saeva mors abolere manu.
Sed prius inverso labentur flumina cursu,
20Luna die, noctu sol agitabit equos,
Ante procelloso gaudebunt sydera ponto,
Oderit et fretum piscis, et antra ferae,
Mitia convenientque feris et mollia duris,
Bruma tepens, aestas frigida semper erit,
25Denique cuncta prius vertet natura creatrix
Inducetque novum prodigiosa chaos,
Sit potis ex animo quam fors extinguere vultus
Ulla tuos, medio qui mihi corde sedent:
Nestoreos etiam si me contingeret annos
30Vivere, non poterit ulla placere magis.
Quare age, cum tecum nos immutabile fatum
Iunxerit, ac sine te vivere posse vetet,
Da mihi te facilem, fastus depone superbos
Et placidas misero porrige, Flora, manus.
35Rumpe moras, animique audi pia verba rogantis,
Flecte meis precibus mitia corda libens:
Nulla potest nostro ferri medicina dolori,
Tu nisi quam dederis mota meis lachrymis.
Ne differre velis, fugientia suscipe dona,
40Muneribus prudens utere facta bonis,
Dumque licet, lubricos agnoscas utilis annos,
Ne tuus infoelix, stulta, senescat ager;
Nanque dies pereunt tenerae, velut umbra, iuventae,
Obrepit celeri prompta senecta pede.
45Ipsa dies formam turpes commutat in annos:
Quae modo formosa est, mox ea turpis erit.
Aethere non rapidus spirat velocius Auster,
Ocius haud caelo fulmina missa cadunt,
Quam subito fugiunt redeuntia tempora nunquam,
50Quam celer assidua vertitur hora rota;
Saepe etiam dirae praerumpunt stamina Parcae,
Ante diem saepe mors inopina venit.
Ut flos mane virens suaves emittit odores
Gratus et est oculis, est et odore bonus;
55Verum, cum, radiis arescit vespere solis,
Gratus non oculis est, nec odore bonus:
Sic tu, floridulo quae tam nunc ore nitescis,
Grata procis extas, es Venerique bona;
At, cum te viridem mutarit grandior aetas,
60Grata procis ullis non eris aut Veneri.


14. se ipsum increpat

Ergone crudelem sequeris, vesane, puellam,
Quae fugit et fidum spernit inepta procum?
Quid miser ingratam frustra sectaris amicam?
Praecipitem cur te sponte dedisse iuvat?
5Nonne vides ut iam, tenues consumpseris arctus,
Et macies toto corpore serpat iners?
Quo ruis, ah demens, quo te furor impius egit?
Sic ne iuvat gravibus te cruciare malis?
Sic ne volens, insane, peris causamque doloris
10Tam gravis assiduo, stulte, labore foves?
Cur fragilem tantis lembum revocare procellis
Spernis et adverso te placet ire mari?
Sume animum tandem, prudensque obsiste periclis:
Hanc misero tristem, subtrahe corde luem.
15Hanc sine: sunt multae, possis quas laetus amare,
Cum quibus unus amor, ardor et unus erit,
Quae dare vel cupient ultro tibi brachia collo
Et stabilis tecum semper amoris erunt.
Ast alium nunquam posthac iactabitur illa
20Incautum tantis implicuisse malis,
Sed moerebit iners, talem quod lusit amantem,
Atque iterum frustra te revocare volet.
At demens, heu heu, cur frustra haec omnia iacto,
Cur levibus ventis irrita verba cano?
25Hei mihi, non illi facies est talis, ut ignem,
Quo me corripuit, perdomuisse queam.
Haec nisi, nulla potest nobis formosa videri,
Pulchrior et siqua est, non tamen illa placet:
Candida Flora meos tantum delectat ocellos,
30Impedit haec vitae liberioris iter.
Stulte, quid est mirum? Pudor est, qui praestat in illa,
Et facies, gravitas, virgineumque decus.
Haec decet incessu, rhoseo spectabilis ore est,
Telaque luminibus insidiosa iacit.
35Syderibus similes oculos instarque micantis
Solis habet, visum quis hebetare queat,
Quis nebulas omnis possit tenebrasque fugare
Inque diem noctes vertere, quando libet;
Estque potens illis quoscunque haec perdere, rursus
40Defunctis vitam reddere corporibus.
At, cum virgineum suffuderit ora ruborem,
Dicere tunc ausim pulchrius esse nihil;
Candida cumque comit crispo sua tempora crine,
Per sua cum spargit lactea colla comas,
45Tunc lapides mollire queat, tunc saeva furorem
Ponere tune iubeat pectora quaeque suum.
Quam formosa illi facies, frons alta nitensque,
Quam nec parva quidem ruga molesta secat!
Sicque Fluentinas inter formosa puellas
50Emicat, ut stellas sol nitet ante alias.
Serra pares miro discernit et ordine dentes,
Qui candore nives aequiparare queant.
Quid referam spetiem mentique gulaeque decorem,
Pectora quid referam, marmoreasque manus?
55Pulchra quidem tota est Thyrioque nitentior ostro;
Quodque latet multo pulchrius esse decet.
Aspicit hanc nullus, stimulos quin prorsus amoris
Sentiat urgentes, invideatque viro.
Certatim laudant omnes faciemque comasque,
60Miranturque humeros, brachia, colla, manus;
Verbaque laudantur salibus condita facetis,
Dulcia facundis vocibus eloquia,
Ut, quicunque illam cernitque auditque loquentem,
Hanc Charitum matrem dicere iure queat,
65Corneliam possit Grachorum dicere matrem,
Cuius ab ore velut Attica mella f1uunt.
Praeterea digitis citharam sic pulsat eburnis,
Ut rapidis possit sistere flumen aquis,
Possit ut infernis Manes accersere tristes
70Sedibus, atque canis ora trisulca feri.
Sic canit ut Syren, possitque ut saxa movere,
Et mulcere feras, vincere Pieridas.
Haec dea, vel saltem nympha est superumque propago,
Coniugio tantum digna puella Iovis.
75I nunc, atque adeo praestantem, stulte, puellam
Desere; conceptas, i modo, pone faces.


15. ad Amorem conqueritur

Quid me tam longo miserum consumere bello
Te iuvat, o capitis hostis acerbe mei?
Assiduis quare torques mea pectora flammis,
Nec requiem capiant languida membra sinis?
5Tu ne novas adeo semper, deus improbe, tendes
Insidias misero pernitiemque mihi,
Ut requiem tanto nullam velis esse labori,
Sed terere assidua pectora nostra rota?
Nonne diu, nimiumque diu, crudelia corde
10Vulnera gestavi, saeve Cupido, tua?
Vix mea bis septem messes conspexerat aetas
Et lanugo meis non erat ulla genis,
Cum tua me tenerum traxisti in castra rudemque
Teque sequi cogis militiamque tuam.
15Et modo ter nonum vitae traducimus annum,
Terque novem soles lumina nostra vident,
Ex illo duram cogis me ducere vitam,
Et mea, crudelis, devorat ossa calor.
Iamque adeo infoelix ego sum consumptus amando,
20Hoc onus ut cupiam ponere morte grave;
Nanque mori satius, plenam quam ducere vitam
Mortibus, et leti mille subire vias;
Atque minus laedit subito pulsarier ictu
Assiduo vulnus quam trepidare metu.
25Te tamen ulla mei pietas movet, improbe, nusquam:
Perfide, quid mecum tam fera bella geris?
Non adamante, puer, circundata pectora duro
Sunt mihi, nec circum stat mea corda silex.
Emoniae non sunt artes, nec Phasidos herbae,
30Philtra minus, nec sunt Marsa venena mihi,
Ipse quibus valeam duram flexisse puellam,
Vel facere ut victas porrigat illa manus.
O ego quam, malim bustum nunc marmoris esse
Atque etiam nullis sensibus esse miser,
35Stare vel in mediis undis immobile saxum
Aequoris et liquidas frangere linter aquas,
Quam mea perpetuis ageretur cymba procellis
Et iactaretur fluctibus assiduis!
Desine, saeve puer, neu me crudelius ure,
40Ulteriusque tua neu preme corda face.
Sum satis expertus quam sint tua fortia facta,
Quantaque vis animo, robora quanta tuo.
Novimus heroas cunctos hominesque deosque
Viribus imbelles succubuisse tuis.
45Me quoque vicisti: fateor nil fortius armis
Esse tuis, ac te vincere posse nihil.
Non ego saevitiamque tuam durosque labores
Amplius infoelix, non ego ferre queo.
O igitur, dexter, tantos extingue calores
50Et medicam nobis ocius affer opem!
Per pharetras arcusque tuos validasque sagictas,
Perque tuum numen imperiumque rogo:
Effice, si precibus, lachrymis si flecteris ullis,
Ut sit pulchra minus vel pia Flora magis.
55Longius at si te miserum delectat amantem
Urere, meque novis solicitare modis,
Et si perpetuo me vis cruciare labore,
Nec spatium tantis vis superesse malis,
Quid cessas igitur finem properare cadenti,
60Quin celeri potius perdere morte velis,
Quam variis nostrae producere tempora vitae
Suppliciis, omni deteriora nece?
Ergo iube in cineres vertant se membra rogales,
Et cita mors arctus occupet una meos;
65Et, vacuas postquam fuero dilapsus in umbras,
Pallida fac talis contegat ossa lapis:
"Braccius hac humili positus requiescit in urna
Quo cum bella diu fortia gessit amor.
Victus ab hoc tandem est, qui vincit cetera; telis
70Illius infoelix obrutus occubuit".


16. invehitur in somnum

Nonne satis nostrum lux nutrit iniqua dolorem,
Nonne dies extant ad mala nostra satis,
Quod mihi, nox, etiam capses ac vincula tendis,
Vincula quod mihi, nox, insidiasque paras?
5Somne, quid heu fallax totiens alimenta furori
Materiamque igni suggeris ipse meo?
Saepe etenim per te videor lasciva puellae
Basia candidulis figere nocte genis,
Per te saepe meis visa est iacuisse lacertis,
10Saepe etiam lateri iuncta fuisse meo,
Est quoque visa imo suspiria ducere corde
Dicere: 'Me miseram, Braccius urit amans',
Et mihi blanditias optataque dicere verba,
Delitias et me visa vocare suas;
15Oscula quin etiam molli confundere lingua
Lubrica, sola meae causa, futura necis.
Plura referre pudet, quae sint licet omnia vana,
Pectora nostra tamen certa sagicta ferit.
Quid mecum, insidiose, tibi? Quid gaudia falsis
20Ludis imaginibus, pernitiose, mea?
Quid prohibes sana memet dormire quiete?
Cur animum noctu cogis adesse vagum?
Hei mihi quod, lassis dulcem praebere quietem
Quique levare solet corpora fessa, sopor,
25Ille novas nostro vires superaddit amori,
Atque mihi causa est cur mage tristis amem,
Quandoquidem nulla possum requiescere nocte
Quin aliquid nostris nexibus addat amor:
Sed, postquam sensus deludunt somnia nostros,
30Utilius nobis evigilasse foret.
Nil te, Somne, magis miseros frustratur amantes,
Somne, pharetrati lusus et arma dei:
Ipse, die siquis praeduros solvere nodos
Tentat amans certa se ratione tuens,
35Corda novis rursus vincis tu nocte cathenis
Et faculis mira subiicis arte faces;
Insuper iratam dominam vultuque minacem
Concilias, arctus dum sopor altus habet.
Vidi ego qui, factus longo post tempore victor,
40Dira Cupidineae fregerat arma manus,
Vani duntaxat lusum sub imagine somni,
Rursus, amor, castris aera merere tuis.
Ergo tuae si stat menti sententia talis,
Flora sit ut per te saepe videnda mihi,
45Coniunctis Manibus, precibus si tangeris ullis,
Caelicolas inter Somne relate deos:
Iratam solum dominam vultuque minacem
Mi referas duram difficilemque, precor,
Extremi tandem mihi ne sis causa furoris,
50Neve mori tandem cogar amore miser.


17. ad Floram gratulatio consecuti desiderii

Tandem optata meis fulsit lux candida votis,
Venit post miseros una beata dies:
Flora meas tandem est longas miserata querelas,
Audiit assiduas facta benigna preces.
5Advenit iucunda quies memorabilis omni
Tempore, carminibus saepe notanda meis.
O mihi lux merito niveis numeranda lapillis,
Delitias inter semper habenda meas!
O mihi lux superum nutu concessa benigno,
10O faustos inter lux redigenda dies,
Qua mihi vel dabitur nunquam foelicior ulla
Eveniet posthac candida nulla magis,
Sole magis splendens, radiis cum fulget obortis,
Sydere lucidior, candidiorque nive!
15O lux, cui similis mihi si contingat amanti
Altera, me superis feceris esse parem -
Nam mea tum latis non mutem gaudia regnis,
Nulla mea certe gloria maior erit -,
Foelix ille quidem, placidam est qui nactus amicam,
20Foelix, cui dominae ianua blanda patet!
Non mihi si dono Florentia tota daretur
Ac fierem princeps solus in urbe mea,
Promissam domina tentarem spernere noctem,
Dulcia desererem dona parata mihi.
25O ego quae vidi, feci, tetigique, tulique,
Haec animo nunquam sunt abitura meo:
Singula quae posset vel mens comprehendere nulla,
Pagina vel doctis nulla referre notis,
Quae tantum meminisse iuvat, ut nulla voluptas
30Extiterit maior, sitque futura mihi.
Attalicos alii nummos, ac divitis aurum
Possideant Croesi, lataque regna petant,
Ipse ego, dum teneras potero tetigisse papillas,
Dum Veneris facili sumere poma manu,
35Suppositos et dum potero pressisse lacertos,
Et dum furtivum carpere basiolum,
Cetera despiciam, nec me res ulla movebit:
Haec ego divitias imperiumque puto.
Talia vos nobis concedite gaudia, divi,
40Saepe, et opes aliis imperiumque date.
At tibi pro meritis quae munera digna rependam,
Flora, tuis, gratus quae tibi dona feram?
Nam tibi si quicquid tellure includitur auri,
Fert Tartesiaci quicquid harena Tagi
45Donarem - tantum tibi nos debere fatemur -
Officio facerem non satis ipse meo:
Sed me perpetuis devinctum nexibus, omne
In tempus voveo, cara puella, tibi;
Iusseris et si me nudos Garamantas et Indos
50Ire vel ad Tanaim Sauromatasque feros,
Multa viae non me terrebunt tedia longae,
Tardabitque meum nec labor ullus iter.


18. Amoris servitium

Esse quid hoc dicam, nisi sit vesana cupido,
Sit nisi praecipitans indomitusque furor?
En amo, re tandem potior laetorque cupita:
Venit in amplexus cara puella meos;
5Quin aditus ad se raro negat illa roganti,
Atque est ad nutus officiosa meos.
Me colit ac reliquis unum praeponit amantem,
Nulla viget maior pectore cura suo;
Me vocat illa suum regem dominumque salutat,
10Et sibi me iurat carius esse nihil.
Saepe deos illi me servent fida precatur,
Quaeque suis votis numina solicitans.
Blanditiis mecum certat vincique reluctat,
Optat amore suo me retinere diu;
15Nec mea rivalis conturbat gaudia quisquam:
Flora procos temnit, altera Penelope.
Et tamen insani sunt omnia plena timoris,
Solicita nunquam suspitione vaco.
Dum fruor, interea me mille pericla futuri
20Visa mei torquent invidiosa boni;
Et quod possideo vereor cito perdere posse,
Cum res nulla diu firmior esse queat.
Haec bona tot forsan subitus mihi casus amanti
Eripiet - mecum saepe loquor tacitus -,
25Forsitan et livor nocuus mihi retia tendit,
Sors quoque me miserum, sors inimica manet.
Nunc queror: heu, quanvis mea sit modo Flora, timendum est
Ne cras illa quidem facta sit alterius;
Nunc timeo ne me fastidiat, inque priorem
30Duritiam redeat, rustica ut ante fuit;
Prodita me vexant nimium modo iura pudoris
Et laedi vereor artibus ipse meis.
Tristior at solito nobis siquando videtur,
Sentio tunc diro vulnere corda premi;
35Sique domi festis se continet illa diebus,
Hei mihi, curarum milia quanta nocent -
Dicimus: aegrotat, sive est irata, vel ardor
Hanc aliquis coepit solicitare novus -;
Lumine si praeter solitum me forte minaci
40Aspicit, omne mihi tunc perit ingenium,
Frigidus et circum trepidat praecordia sanguis,
Supplicium maius tunc milii morte subit;
Durior at nostris siquando nutibus obstat,
Qui vivant, reliquis sum miser ipse magis;
45Interdum niveo si pallor inhaeserit ore,
Aggreditur quantus pectora nostra dolor;
Si socia adfuerit non cognita, lena timemus
Ne sit ab impuro fallere missa proco.
Dispeream, si ferre queo det ut oscula mater,
50Si solito hanc frater laetior inspiciat;
Invideo, secum quod dormiat illa sorori,
Tangere quod dominae pectora nuda licet.
Omnia me laedunt, timeo secura, fateri
Cuncta pudet ne sim fabula nota nimis:
55Tam grave servitium miseros comitatur amantes,
Implicat et dire tam grave colla iugum!
A me siquis amor quid sit nunc forte requirat,
Is mea verba, precor, pondus habere putet:
Est amor immitis speties male sana furoris;
60Solus amor nescit rebus habere modum.


19. Flora loquitur

Me miseram, quales torserunt corda dolores,
Aegrotum cum te fama proterva refert:
Ilicet heu, vittae frontisque honore soluto,
Discrucior mentis ac rationis inops.
5Haud aliter subitus consternat pectora langor
Vitalisque suum, deserit aura locum,
Quam cito contabuit moribundo in pectore sanguis
Frigidus, exanimis sumque relicta solo.
Ast, ubi vix tandem mihimet sum reddita, obortae
10Ore natant lachrymae subsequiturque rigor.
Heu, timui ne te graviora incendia febris
Corriperent, morbi neu tibi causa forent.
Si te febris habet similis me febris habebit:
Aegrotem, si tu protinus aeger eris.
15Nanque eadem fortuna mihi est, vitaeque futurus
Terminus, inque tua sors mea certa sedet.
Te quicunque manet casus, me fata subire
Hunc statuere, pares disposuere vices.
Dii prohibete nefas igitur: nanque una duobus
20Mors foret, utrisque par foret exitium.
Hunc servate, precor: procul, o procul, atra, recede,
Atropos, atque tuas contine saeva manus.
Num te dira pudet febris temerariaque et audax
Egregium iuvenem sic voluisse premi?
25Vos, quibus est vatum tutela et cura novorum,
Phoebe volens adsis, Bassareuque fave;
Et quae Parnaso gaudetis fonte, sorores,
Vocalis citharae tuque repertor, ades:
Pellite torrentes aestus, violentaque febris
30Spicula propitia frangite, quaeso, manu.
Vester alumnus erit, cuius facundia grandis
Largius amne fluet ex Helicone sacro;
Regia bella canet, Mavortia nobilis arma,
Ac teneros elegos Pindaricosque modos.
35Alma Venus, succurre tuo, mitissima, vati,
Neu sine delitias sic laborare tuas;
Dulciter hic blandos quoniam sic ludit amores,
Molliat ut precibus pectora dura suis.
Ipsa ego, qua fuerat minus exorabilis ante
40Nulla, tamen flector carmine victa suo.
Incolumem nobis igitur si reddes amantem,
Pro meritis aram talibus instituam,
Effundamque preces ae vota solemnia solvam,
Et te perpetua relligione colam.


20. responsum

Dum male me vexat febris, dum magnus adurit
Aestus et in vitam vim parat ille meam,
Dumque mihi superest spes nulla aut parva salutis,
Iam miser ut leto proximus ipse forem,
5Ecce, Venus subito, gemmis auroque decora,
Fassa suum numen, constitit ante torum.
Qualis in obscura lucet fax candida nocte,
Seu renidet Titan nubibus in mediis,
Alma Venus talis fulsit splendore corusco,
10Hosque mihi rhoseo protulit ore modos:
"Sum dea, ne dubita, venio quae nuper Olympo
Sydereo, spuma quae feror orta maris.
Me lachrymae tetigere tuae, fletusque puellae
Aedibus e superis huc rapuere pii:
15Illa quidem pulchra facie spectanda vel una
Aethereos possit solicitare deos.
Oscula sunt illi vernos redolentia flores,
Hyblaeos sapiunt dulcia verba favos;
Est cui purpureo suffusus corpore candor,
20Pestanis credas lilia mixta rhosis.
Illa Iovis possit fulmen mollire parentis,
Herculea clavam surripuisse manu;
Ob quam dura suam rabiem deponere Colchis
Mitis et hanc propter Cerberus esse queat;
25Ipse furens Athamas crudeles flecteret arcus,
Atque iram Procne protinus exueret.
Haec igitur terris cum sit mea maxima cura,
Illius assiduas sum miserata preces.
Fortunate nimis tali dilecte puella,
30Est quae inter Tuscas gloria prima nurus:
Hanc mihi tu propter curae es non ipse minori,
Nec te dissimili prosequimur studio-
Veni igitur latura tibi, Iove nempe volente,
Auxilium, medicas impositura manus."
35Dixerat, et placido pressit mea lumina somno,
Ac simul invisit sydera celsa poli.
Dormieram paulum, subito mea pectora sensi
Robore inassueto convaluisse mihi.
Plurimus haud aliter lympha restinguitur ignis
40Apposita, rapidum nec magis urget opus,
Consumptum febris quam mox extincta reliquit:
Pristinus ingreditur pectora tota vigor.
Ereptus vitae sic sum discrimine votis,
Flora, tuis; certa est sic mihi parta salus.
45Per te vivo equidem, per te revocatus ab Orcho
Aetherea rursus, lux mea, luce fruor.
Obvenient nobis vitae quae tempora posthac,
Haec ego iure uni debeo cuncta tibi.
Si mihi Titonis dent fata ut metiar annos,
50Assiduo tecum foedere iunctus ero;
Perpetuam patiar tibi me vincire cathenam,
A qua me poterit solvere nulla dies:
Tantum in amore tuo foelicem ducere vitam
Opto, voluptatis sola alimenta meae.
55Verus amans nullum finem proponit amori:
Quicquid agit semper officiosus amat.
Non ego divitias, non regia munera iacto,
Iura libertatis do tibi cuncta meae.
Si sit opus mortem nostra cum morte redemptam
60Esse tuam, possem non ego velle mori?
Nam modo principium vitae causamque dedisti,
Debetur finis ultimus ergo tibi.
Nulla tuis meritis possem condigna referre
Praemia, si regum, si mihi dentur opes:
65Siqua tamen virtus animi, si corporis ullae
Sunt vires, iuris sunt ea facta tui.
Non minus Aesonides Maedaeae debuit olim,
Aurea qua victor vellera surripuit;
Nec minus Aegides Ariadnae debuit olim,
70Carcere Daedalio qua duce rexit iter.
O me foelicem, merui servire puellae
Qui tibi, qua nunquam pulchrior ulla fuit,
Nec magis ardenter carum dilexit amantem;
Non aliquam maior solicitavit amor.
75Terra prius solitos proventus falsa negabit
Et prius e caelo sydera lapsa cadent,
Nox erit alba, dies tenebris obscura, natabit
Frigidus in sicco litore pisciculus,
Quam te destituam, quam prava oblivio tantum
80Officium tollat, quam meus absit amor.
At tibi nulla licet, Venus aurea, praemia possim
Exhibuisse, tamen tu mihi semper honos,
Atque tuum semper numen venerabor amicum
Imponamque aris plurima thura tuis.


21. Flora loquitur

Ad te cogit amor querulas emittere voces,
Qui facis, heu, vitae tedia ferre nimis:
Rumor ait Mariam te perdite amare puellam,
Ac te propterea non meminisse mei.
5Crudelis nimium, duroque e robore nate,
Me teneram ac pulchram spernere tu ne potes?
Haec mihi non de te promisi, perfide, quondam,
Dum face furtiva pectora nostra premis,
Ac dum me incautam fallacibus, improbe, captas
10Blanditiis, lachrymis solicitasque tuis.
Nunquid inexpertam fas est deludere amantem,
Quam cogis sacri frangere iura tori?
Gloria quanta tibi fuerit tribuisse puellae
Exitii causam materiamque, gravis
15Est cui forma, genus, cui digna favoribus aetas,
Quae viget ingenio, casta Minerva, tuo!
Lux, mea lux, nostri tandem miserere laboris:
Quod scelus est, si me deseruisse voles.
Ah, veteris meminisse velis primordia flammae,
20Quae tam concordi nos tenuere iugo.
Siqua mihi de te meritorum praemia restant,
Si tibi me pura simplicitate dedi,
Et colui semperque colam, dum vita manebit,
Si sequor imperium fida puella tuum,
25Brachia, si pateris, supplex ad sydera tendo:
Ne me destituas, dulcis amice, precor.
Ad te confugio, vitae pars maxima nostrae:
Unus habes vitae iura necisque meae.
Stat tibi si dure sententia condita menti,
30Ut mea tam diro corda dolore premas,
Tolle moras saltem iam iam, finemque labori
Tandem pone meo, durior Hippolyto;
Inque caput nostrum letali cuspide saevi,
Quo miseram valeam sic superare vicem.
35Aspice quam niveos macies iam possidet arctus,
Et sedeat quantus pallor in ore meo.
Nil miserae superest, nisi claudat lumina somnus