previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


31. se ipsum increpat et consolatur

Iam tandem a lachrymis revoca tua lumina, Bracci,
Tristibus, et luctus excute corde graves,
Pone modum tanto, demens, finemque dolori,
Hoc neque mortiferum pectore vulnus ale,
5Nec patere ut vehemens adeo te cura fatiget
Haec, miserum langor neu premat iste diu,
Deseruit quoniam tua te lasciva puella
Immeritum, atque illi quod placet alter amor.
Haud haec transfodit solum tua corda sagicta,
10Hoc neque inauditum est insolitumque nefas:
Passus idem est ferme quisquis mulieris amorum
Subdidit imprudens inscia colla iugo.
Nam mutabilius, Bracci, quam foemina nil est,
Cuius amor nescit firmior esse diu.
15Sol neque frigoribus densas glaciesque nivesque
Aureus in liquidas tam cito solvit aquas,
Tam cito nec rapido flores siccantur ab aestu,
Nec mare tam subito saeva procella ciet,
Quam cito foeminei torpescunt pectoris aestus,
20Inque leves cineres tam cito fiamma perit.
Hyblaeas ut apes varius delectat in arvis
Flos, hominum varius ut iuvat ora sapor,
Foemina diverso sic delectatur amore,
Sic varias iuvenum quaeritat illa dapes.
25Haec levior foliis et verna incertior aura est,
Cuius verba fide dissimulata carent.
Nulli fidus amor, sancti neque cura pudoris
Est ulli, casto non cubat ulla toro;
Corpore casta licet, tamen ulla haud mente pudica est:
30Siqua tamen renuit, post renuisse dolet.
Dulcibus illecebris miseros deludit amantes
Atque novis fallax decipit illa modis;
Mille habet urendique vias artesque magistras
Atque est ad laqueos ingeniosa nimis:
35Stultus at est verbis, quorum illi copia, blandis
Crediderit siquis, sunt quia plena dolis;
Non iurata movent ullam sacra numina divum,
Perfidiae poenas non timet ulla suae.
Ergo sit inconstans, Bracci, cum foemina, mendax,
40Instabilis, fallax, perfida, vana, levis,
Cur lachrymis, demens, luctus ita pascis inanes
Turpibus? Ah, fortem te decet esse virum.
Sume animum tandem, lascivam sperne puellam,
Hanc sine, cui pietas nec pudor ullus inest,
45Ac fuge fallaci deinceps plus fidere amori,
Nec patere esse tibi mollia corda: vir es.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: