previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. ad eundem

Blasi Caesareae lux inuiolabilis aulae.
Laurigeri columen presidiumque gregis.
Diuersae ueluti spectantur in orbe figurae:
Quas natura parens ingeniosa facit.
5Sic est diuersos hominum cognoscere mores:
Dissimiles animos, dissimilesque gradus.
Diuiciis inhiat populus uel honoribus, omnis:
Inde sibi quis non gaudia summa petit?
Attalicas ostentat opes ac sceptra Tyrannus:
10Suppetiis optat quemque subesse suis.
Pastor oues numerat, ua miles uulnera iactat:
Faecundo curuus gaudet arator agro.
Remigio foelix et picto nauita lintre
In uentis operam, sideribusque locat.
15Venator ceruos agitat, damasque fugaces:
Immemor hinc tenerae coniugis esse solet.
Delectant magnam spumantia pocula turbam:
Gaudia gens illinc martia multa capit.
Sunt qui diuino sophiae capiuntur amore:
20Et sola laeti cognitione manent.
Est aliud uatis studium, cunctisque probandum:
Cui pallas tantum cui cytherea placet.
Friuola contemnit uesani murmura uulgi.
Quasque hoc miratur, ridet et odit opes.
25Auribus est illi raris placuisse uoluptas:
Solus Apollo iuuat, sola puella iuuat.
Sola puella iuuat roseo perfusa colore:
Dulce mouere genas, dulceque docta loqui.
Hoc ego primaeuis studium sectatus ab annis:
30Strenuus in gemino tempus amore tero.
Empyreum primo mentem iactamus ad orbem:
Vnde Panomphei quaeritur aura patris.
Interdumque libet uarias discernere causas:
Quid fatum nobis, sydera quidue ferant.
35Quae uirtus animis, quae deducatur origo:
Cur in lethaeo turpiter amne fedent.
Vt nitido primum nitidi labantur ab axe:
Mox hinc atque illinc pessima quaeque trahunt.
Errones caecis illos erroribus implent:
40Ne propria ualeant dexteritate frui.
Torporem Saturnus alit: Venus auget amores.
Mars iram stimulat, Mercuriusque dolos.
Tum dulces nobis ostendunt omnia Musae.
Et nectar faciles, ambrosiamque parant.
45Vnde soli ueniant motus. palagique tumores:
Quid sol deficiat, deficiatque soror.
Quid nunc oceanum citius, nunc serius intret:
Quid nebule, quid agant flamina, rite docent.
Postmodo per terras hilares repetamus amoenas:
50Colligimus, siquid dulce cupido serit.
Excutis ipse grauem generose cupido ueternum:
Ad superas quemuis dirigis ipse domos.
Te duce phoebus erit: duce te gratissima palas:
Per te dulce mihi uiuere, dulce mori,
55Ad cypron, ad doctas unus me ducis Athenas:
Vnus alis mentem, corpus et unus alis,
Alta prius rapidas seruabunt aequora Tygres:
Vmbrosum delphin incolet ante nemus.
Quam sine te ueneris soboles pulcherrima uiuam:
60Quamue quies uacuo sit mihi grata thoro.
Viue cupido: tui uigeant foeliciter arcus:
Seruiciumque tibi crescat ubique nouum.
Vt tua flammatis ueneramur signa medullis:
Optata sic nos aliger ure face.
65Me populo secernit amor: secernit Apollo:
Natus uterque deo, dignus uterque deo.
Te uero Cytherea suo sociata gradiuo
Te Pallas semper pieridesque iuuant.
Ipse toga clarum Caesar fridericus et armis,
70Te nouit clarum saepius ille fide.
Tu modo pannoniis, Batauis modo nuncius oris:
Gesisti fausto qualia, quanta pede.
Singula quid memorem? quae totum temperat orbem,
Austria seruitio surgit ad astra tuo.
75Quatuor ex uno productos sanguine reges
Demeritus studiis es quater ipse nouis.
Foelix principibus tu iure probatus ab illis:
Pro meritis celebrem cui tribuere locum.
Commissos mira populos uirtute gubernas:
80Succurrisque bonis, solicitasque malos.
Te modo Germanus, modo supplex italus ambit:
Purpureusque tua Dux recreatur ope.
Praecipue te Caesar amat, te noscit alumnum:
Teque uocat, bello, pace, fidele caput.
85Quisquis in augusta te non complectitur aula:
Sedulus augustam non colit ille domum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: